PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 14v

Facsimile

santur parallelo gnomones ad austrum meridiano tempore umbram iaciunt, sed in ipso tantum solstitio eorum vertici Sol recta imminet, nullaque a gnomonibus umbra fieri cernitur. Tantum enim illi ab aequatore distant, quantum ipsum quoque solstitii punctum. Universo autem reliquo tempore gnomonum umbrae ad arctos tendunt. Atque hic, qualium gnomo partium est 60, talium aequinoctialis quidem umbra 26 30′, brumalis vero 65 50′. Nam aestivam gnomones nullam iaciunt umbram. Caeterum omnes paralleli qui ad boream hoc propius accedunt usque ad eum qui nobis habitatam orbis terrae partem distinguit in heterosciis numerantur. Nunquam enim meridiano apud eos tempore, aut expertes sunt umbrae gnomones, aut ad austrum umbram iaciunt, sed ad boream semper, quod eorum verticem Sol nunquam attingat.

Octavus est parallelus, Heterosc. 2 i. m. P ubi dies maximus aequinoctialibus constat horis 13 45′, abestque ab aequatore partibus 27 12′, et per Ptolemaida Thebaidis cui Ἑρμείου nomen est describitur. Atque hic, qualium gnomo partium est 60, talium aestiva quidem umbra 3 30′, aequinoctialis vero 36 50′, brumalis vero 74 30′.

Nonus Heterosc. 3 i. m. P maximum diem habet horarum aequi-