PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 2v

Facsimile

ma cum gratulatione huius academiae et laetitia cooptatus es, omnem tuum laborem, diligentiam, operam ad magnam Ptolemaei Syntaxin, magnum opus omnino et arduum, contulisti. Quam facili, sed erudita interpretatione dum palam explicare cogitas, idque unum studes, ut quam plurimorum commodis rationibusque servias, primum totius operis librum ab Erasmo Reinholto latine redditum (non enim graece sciunt omnes) aggressus, multa in eo interprete sane quam doctissimo iure desiderasti, quae Ptolemaei verba animique sensa exprimerent. Sed quum ista emendandae aliorum interpretationis et invidia vacare et molestia defungi velles, frequenti horatatione mecum egisti, ut perspecto etiam atque etiam altero eius commentationis libro, quem tu diligenter enodatum propediem exponeres, Latinam Georgi Trapezuntii interpretationem (nam primum duntaxat librum Erasmus Latinum fecit) cum Graecis Ptolemaei scriptis studiose conferrem, et, si quid vel praetermissum, vel non satis expressum, vel perperam (pace tanti viri dixerim) redditum videretur, adscriptis e regione Graecis Ptolemaei ipsius verbis, admonerem. Ad ea siquidem, quae obscurius prodidit, eruenda, magno id quam plurimis usui fore. Ego vero cum tuae voluntati morem