Ebudas nominant describitur.
Ubi vero maximus dies horarum est aequinoctialium 20, parallelus ille Heter. 23 i. m. P ab aequatore distat partibus 63, et per Thulem insulam describitur.
Ubi autem dies maximus horarum est aequinoctialium 21, parallelus ille Heter. 24 i. m. P ab aequatore distat partibus 64 30′, et per ignotas gentes Scythicas describitur.
Ubi autem dies maximus horis aequinoctialibus 22 continetur, parallelus Heter. 25 i. m. P ab aequatore distat partibus 65 30′.
Ubi autem maximus dies horarum est aequinoctialium 23, parallelus Heter. 26 i. m. P ille ab aequatore abest 66 partibus.
Ubi autem maximus dies horarum est aequi noctialium 24, parallelus ille ab aequatore distat partibus 66 8′ 40′′. Primus autem est hic perisciorum. Perisciorum 7 parallelorum primus i. m. P
Nam aestivo tantum solstitio non occidente illic Sole, gnomonum umbrae in omnes circumaguntur horizontis partes. Atque hic aestivus quidem tropicus parallelus semper conspicitur, brumalis nunquam, propterea quod ambo ἐναλλάξ horizonta contingunt. Obliquus vero, quique per medium signorum est circulus, cum verni aequinoctii signum oritur, idem cum horizonte efficitur. Quos si quis aliter contem-