PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Conrad Dasypodius, Aphorismi astrologici ad lectionem Apotelesmaton Ptolemaei utiles

Basel, Henricus Petri, 1578 · 834

Facsimile

〈12〉 Stellarum fixarum opus manifestius est opere trium superiorum, earum inquam quae conspicuae sunt magnitudinis aut saltem mediocris cum parva latitudine, minus vero quam Mercurius et Venus ob tarditatem motus.

〈13〉 Quo ad opera Lunae fixae stellae ostendunt opera manifestiora et maiora, inde Saturnus, post Iupiter, Mars, Venus, Mercurius.

〈14〉 Planeta leviore saepius redeunte ad congressus alterius qui tardius movetur, seu per coniunctionem seu per radios ei applicetur, quod polliciti sunt ab initio saepius repetendo confirmant et augent.

〈15〉 Praestantius est atque melius de rebus maximis vel minimum scire quam de minimis universa.

〈16〉 Aeris qualitates difficulter cognoscuntur, quia congressus et configurationes stellarum non revertuntur; et configurationes coelorum nostris temporibus non sunt similes neque esse possunt antiquis, quarum similitudine ars ipsa confecta est.

〈17〉 Maior est vis astrorum quam ut quisquam eam aestimare possit. Nam legum et imperiorum mutationes et naturae miracula (non inquam illa quae divina fiunt providentia) quae varii ad varia referunt ab his prodeunt.

〈18〉 Notissimi stellarum congressus sunt hi: Lunae cum fixis, Lunae cum Sole, Lunae cum Saturno atque aliis planetis, Solis cum fixis et cum planetis, Mercurii cum Sole et cum fixis, postea cum aliis planetis, Veneris cum iisdem stellis. Denique Mercurius et Venus reliqui vix sunt noti, Saturnus quidem cum Iove propter tarditatem motus, Mars vero propter parvi orbis in quo defertur magnitudinem. Hodie tamen acuratiore studio congressus stellarum observantur et annotantur.

〈19〉 Astrorum promissa minuuntur, augentur et pervertuntur multis de causis quales sunt natura seminis, patria, educatio, consuetudo et ea quae haec consequuntur atque ab his pendent.

〈20〉 Per astrologiam praecognoscere possumus mutationes quae fiunt per aeris transmutationem et in mutato aere ambiente simul. Primo corpora nostra primis qualitatibus immutantur, inde corpus et animus, unde temperaturae, sanitas, morbi, brevitas et longitudo vitae et quae unicuique horum sunt coniuncta, ut corpori res familiaris atque convictus, animo existimatio et dignitas, ad quae corporis et animi incommoda accedunt casus.

〈21〉 Res quae a syderibus ex generalibus constitutionibus eveniunt non sunt unae sed plures et hae variae atque multiplices.

〈22〉 Sunt quaedam constitutiones generales adeo potentes ut homines per eiusmodi graveis adfectus terrae, aquae, aeris superentur.

〈23〉 Si Mars in Leone fuerit cum Sole calor et siccitas producitur, inde multae acutae febres uno loco magis quam altero, plus in viris quam mulieribus, et biliosis atque exercitatis quam pituitosis et in ocio degentibus, et in his qui multo vini potentis potu et aromatibus utuntur quam qui contrariis, et in pestilentibus locis quam in salubribus.

〈24〉 Maxime illustres effectus sunt Solis et Lunae et stellarum fixarum illustrium quae proxime ad viam Solis accedunt.

〈25〉 Omnis planeta planeta] pleneta B et omne sydus talem habet virtutem qualem habet impressionem.

〈26〉 Quae aequaliter moventur tepescunt; quae vero modo velociter modo tarde qualitates magis excitant non autem substantiam mutant.

〈27〉 Sol secundum substantiam calidissimus est, secundum qualitatem impressam moderate calidus, atque paululum siccus.