res quanto sicciores. Tunc vero est ac si nihil caliditatis aut siccitatis addidissent. Protinus vero fiunt sicci atque frigidi sicut siccitas augeri incipiat usque ad medium spatii, quod est usque ad stationem secundam. Inde siccitas remittitur, frigiditas vero augetur usque ad medium inter stationem secundam et occultationem. Ibi ultimo consistit et fit debilissimus.
〈53〉 Cor coeli est validius omnibus postea ascendens, sed in vita et affectibus animi atque corporis ascendens est validius, quia magis est proprium. Postea septima domus, 11, 9, 12, 8, 2, 6.
〈54〉 Liberi nascuntur qui significatores habent in signis imperantibus; servi in obedientibus.
〈55〉 Planeta in signis contrariis ab his in quibus exaltatur aut dominium habet aut trigonum, virtus illius diluitur et debilitatur, atque id tum maxime cum contraria fuerit vis planetae naturae signi.
〈56〉 Iupiter praestat temperamentum, quia virtutes et boni mores et naturae robur consistunt circa temperantiam; idcirco Iupiter haec omnia significabit et simul divitias et honores, talia enim ex moderatis proveniunt actionibus et nunquam ex extremis.
〈57〉 Ex deterioribus concursibus qua〈e〉 in coelo fiunt sunt coniunctiones Saturni et Martis in Cancro, maxime tempore eclipsium.
〈58〉 Causae universales effectuum sunt potentiores causis singularibus, et generaliores minus generalibus.
〈59〉 Causa debilis universalis non potest vincere validam propriam.
〈60〉 Causae universalis vincit singularem ubi par est magnitudo effectuum significatorum.
〈61〉 Causa universalis, in comparatione ad proprium effectum, potentior est quam singularis.
〈62〉 Ex eclipsibus magni effectus proveniunt.
〈63〉 Iuditia temporum in magnis eventibus ex eclipsibus sumuntur, partim vero temporis quae intercipiuntur inter eclipses ex stationibus et exortibus heliacis planetarum.
〈64〉 Quae minus manent maiores effectus et efficatiores producunt quam quae diu.
〈65〉 Quaedam in generalibus causis plus possunt, quaedam in propriis et singularibus. Coniunctiones, enim quod lumine constent, pluribus diebus manent; oppositiones unica die transeunt.
〈66〉 Coniunctiones magnae, nisi ab eclipsibus vim recipiant, non sunt magnifaciendae; sunt tamen quaedam generalia quae ex magnis habentur coniunctionibus.
〈67〉 Coniunctiones in signis aqueis, quia est trigonus Martis, significant multa bella et inventiones operum mechanicorum propter Martem, et morbos malignos, contagiosos propter Scorpionem, Cancrum et mixtionem Martis cum Venere et Luna, et haereses graves et magnas Mahumeti et aliorum, quorundam dogma, lex et religio sub eo trigono initium habuit.
〈68〉 Coniunctiones in signis igneis et trigono Arietis, si fiant, tum mundi imperia et monarchiae constituuntur propter Solem et Iovem dominium qui significant tranquillitatem in mundo. Apparent etiam sapientes et insignes viri, magnae sterilitates propter dominium planetarum calidorum parumque humidorum.
〈69〉 Coniunctiones in signis terreis et trigono Tauri si fiant, tum terraemotus generantur et inundationes et plures cometae propter Capricornum in quo dominantur Saturnus et Mars, et debilitatem praefectorum qui sunt Venus et Luna, dissolventurque quae parata sunt sub trigono aqueo.
〈70〉 Coniunctiones in signis aereis si fiant et trigono Geminorum, dissolventur monarchiae per trigonum Arietis factae, et loco eius traducetur monarchia in aliam partem. Et pro-