PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Conrad Dasypodius, Aphorismi astrologici ad lectionem Apotelesmaton Ptolemaei utiles

Basel, Henricus Petri, 1578 · 837

Facsimile

pter dominium Saturni et Mercurii erunt multi sapientes atque artes vigebunt, erunt etiam multi deceptores et homines improbissimi vigebunt quoque vitia et libidines. Et propter Mercurium multi apparebunt cometae.

〈71〉 Omnia principia actionum prius sunt in rebus naturalibus quam voluntariis atque artificiosis, naturalia nomine, nomines, plantas, belvas, pisces, elementa. Ipsa etiam artificiosa ut impetu feruntur naturali veluti gravitate vel impulsu. Et mentes hominum ut appetitu feruntur naturali, atque vincuntur ut vero consilio agunt, parum aut nihil habent principii ab astris.

〈72〉 Stellae verticales magnam habent vim et sunt illae quae tantum habent declinationem ab aequinoctiali, quanta est elevatio poli illius regionis.

〈73〉 Stellae quae simul in eadem regione ascendunt aut M.C. obtinent aut descendunt, plurimum eodem tempore possunt, quia vires inter se commiscent.

〈74〉 Stellae quae in communi sunt circulo positionis positionis] politionis B multum possunt, quia singulis diebus vires suas invicem commiscent.

〈75〉 Stellae quae semel in die perveniunt ad communem intersectionem horizontis et meridiani sunt potentissimae, quia singulis diebus cum in illo sunt puncto erunt cum omnibus planetis ac fixis in uno circulo positionis. Sunt autem illae quae tantum habent declinationem, vel septentrionalem vel meridionalem, quantum est complementum elevationis poli ad 90 gradus.

〈76〉 Si quis singularium rerum praedictionibus operam dare vult, non poterit nisi comprehensione generaliorum ad illas venire.

〈77〉 Mercurius, dominus mediae partis habitabilis, omnes leges in medio provulgat et ex illo in extrema perveniunt.

〈78〉 Mercurius per se non potest legem dare, sed socius Saturnus dat legem Iudaeorum, quae est durissima. Si[c] socius fuerit Iupiter Christianorum legem, si Mars Mahumeticam, si Venus idololatriam.

〈79〉 Trigonus Arietis, Leonis, Sagittarii est Christianorum, eius dominus Iupiter, quia Sol est communis. Trigonus Tauri, Virginis, Capricorni idololatriae, eius dominus Venus, Luna vero est communis. Trigonus Geminorum, Librae, Aquarii Iudaeorum, eius dominus Saturnus, nam Mercurius est communis. Trigonus Cancri, Scorpionis, Piscium Mahumetarum, dominus eius Mars.

〈80〉 Effectus eclipsium inchoati augentur vel minuuntur, aut per novilunia aut plenilunia, vel quadratas radiationes luminarium cum inciderint in locos autores effectus, hoc est, in locos eclipsium aut illis configuratos, id est ex trigono respicientes, nam si concordant augebunt, si non concordant minuunt.

〈81〉 Stellae quae disponunt loca eclipsium, si noviter emergunt aut occultantur aut stationem ingrediuntur vel noctu emicant, augent vel minuunt effectus. Augent quidem dum e Sole radiis emergunt et in stationibus sunt, etsi enim debiliores sint, quia tamen firmi manent in uno loco plus operantur, debilis enim assidue assistens plus operatur quam validus vagans. Minuunt vero effectus cum occultantur planetae dispositores et noctu emicantes et retrogradi.

〈82〉 Quotiescunque fuerit unus locus tantum significator alicuius rei, potentiorem in illo loco pro dispositore accipiemus. Si vero duo aut plures loci fuerint significatores, principalis erit qui plus habet potestatis in primo loco. Inde etiam illi ex ordine adiungentur qui reliquis locis primi imperabunt.

〈83〉 Si ambigua fuerit dominii ratio, praeponetur ille qui in angulo fuerit vel potentior, ut in domo, exaltatione, etc. et qui maioris sectae vel conditionis erit, ut directus retrogrado, orientalis occidentali.

〈84〉 Signa aequinoctialia sentiuntur dominium super status legum ut sunt sacra, caeremoniae, haereses, sacerdotia, pontificatus, etc. Signa tropica significant mutationem aeris, legum, morum, etc. Signa fixa res fixas significant, ut aedificia et his similia. Signa communia significant homines, reges, magistratus, etc. Regiones quae aequinoctiali proximae sunt magis afficiuntur a planetis, quae vero a