cere periodos 300, ad tropica quidem et aequinoctialia zodiaci puncta relatas.
Inerrantium vero stellarum sphaera atque etiam quinque planetarum apogaea, unius eiusmodi periodi partem 120, id est partes 3, quales circulus habet 360, in annis igitur solaribus memoratis 36,000, qui sunt anni Aegyptiaci 36,024 et nycthemera 120, una completur periodus inerrantium sphaerae.
Solis vero ad eandem reditus 35,999. Mundi autem conversiones tot, quot in proposito tempore continentur nycthemera, et praeterea quot sunt in eodem Solis periodi.
Luna vero in annis solaribus, qui ad tropica et aequinoctialia puncta spectantur, 8,523, qui sunt anni