cellus, recta per utrumque centrum, ipsius scilicet et duorum memoratorum a terra remotius, circa quod aequabiliter movetur, ea circelli puncta, quae apogaeon et perigaeon vocamus, semper occupante. Huic concentricus alter circellus in eodem plano et circum idem centrum aequabiliter moveatur, ut ab apogaeo in eandem cum mundi conversione partem distantia motum compleat commemorato centri epicycli motui aequalem. Deferat autem hic circellus alterum sibi et circum idem centrum immutabiliter inclinatumque inclinatione comprehendente angulum partium 3 ½, qualium unus rectus est 90°, recta vero ex centro eccentrici ad eam, quae ex centro circelli ra