et circum idem centrum aequabiliter ab ortu in occasum vertatur, qui deferens appelletur. Deferat autem alterum maximum circulum sibi circum idem centrum immutabiliter inclinatum, qui zodiacus nominetur. Horum autem planorum inclinatio comprehendat angulum partium 23° 51′ 20′′, quales unus rectus continet 90°. Zodiaci etiam circumferentia in 360 segmenta aequalia divisa, appellentur haec segmenta proprie partes. Puncta vero, quibus se bifariam secant deferens et zodiacus, aequinoctialia dicantur, at puncta quae circuli quadrante ab illis utrinque distant, tropica nominentur, quorum illud, quod ad septentrionem inclinat, aestivus et borealis appelletur limes, alterum vero oppositum hy