tilitatem, tranquillitatem et pacem significat, auget rem familiarem, corporis et animi bona fovet, beneficia et dona regum promittit et gubernatores ipsos gloria ornat, ac in genere bonorum causa est. Animantium vero, quae usibus humanis serviunt, multitudinem significat et exitium contra iis, quae nocent hominibus. In aere autem temperamentum bonum, salubre, ventosum, humidum, alens res terra nascentes, navium cursus iuvat, fluminum mediocria incrementa et frugum copiam et his similia efficit. Mars vero solus dominium nactus generaliter corruptionis causa est propter siccitatem, et cum eventus ad homines pertinent, ciet bella, seditiones intestinas, captivitates, excidia urbium, populi tumultus, principum iras et propter eam causam subitas neces, praeterea et febres tertianas, sanguinis eruptiones, morbos acutos, violentos interitus iuvenum, violentiam, iniurias, incendia, homicidia, rapinas, latrocinia. In aere vero aestus ventos cali