PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 33

Facsimile

Martem siccum nocturnae humiditati; sic uterque a contraria constitutione factus moderatior magis erit temperatus.

⟨I.7⟩ Quid valeant diversi positus ad Solem

Iam et propter positus ad Solem, intendunt aut remittunt suas vires Luna, Saturnus, Iupiter et Mars. Luna enim a coniunctione donec apparet dimidiata, magis est rigatrix, inde usque ad plenilunium calefacit, a plenilunio donec iterum dimidiata adparet desiccat, ab eo tempore donec occultatur frigefacit.

Errantes vero stellae donec sunt matutinae usque ad primam stationem magis humectant, a prima statione donec initio noctis oriuntur magis calefaciunt, ab ortu autem vespertino usque ad secundam stationem magis desiccant, a secunda statione usque ad occultationem magis frigefaciunt. Manifestum est autem, inter se commixtas magnam varietatem qualita