hic solus dominabitur, videlicet qui apparente accessu aut defluxione proximus est, aut qui aspectu aliquo configuratus aut plus valet propter domicilium aut triangulum aut altitudinem aut propter fines. Sin autem non invenitur idem dominus loci defectus, et cardinis, sed duo: anteferatur quidem dominus loci defectus, sed tamem adiungatur alter, qui ad utrunque magis congruit. Sin autem multae stellae pari autoritate utrunque locum intueri videbuntur, anteferenda erit propior cardini aut potentior significatione aut qualitate familiarior. Stellarum autem fixarum assumenda est ea, quae quasi praesidet praetereunti cardini, et splendore potior est secundum novem modos, quos in libro octavo Magnae Compositionis tradidi, aut quae simul oritur in ipsa hora defectus aut tenet medium coeli iuxta cardines locum defectus sequentes. His ita consideratis et assumptis stellis ad causas iudicandas figurae signorum adspiciantur, in quibus fit defectus et in quibus sunt stellae dominan