PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 52

Facsimile

Arietem, Leonem et Sagittarium, tria signa masculina, quae sunt domicilia Solis, Martis, et Iovis. Attribuitur autem hic triangulus Soli et Iovi, Mars vero exclusus est quia adversatur Solis conditioni. Dominatur autem in hoc triangulo interdiu Sol, noctu Iupiter. Locus Arietis est aequinoctialis, Leonis aestivus, Sagitarii hybernus. Idem triangulus potissimum septentrionalis est quia Iupiter ibi partem dominii tenet, qui foecundus est et flatuosus, conveniens ventis, qui cientur in septentrione. At propter Martis domum recipit mixturam aphrici et constituitur triangulus, quem vocant mixtum ex borea et aphrico; nam Mars excitat ventos aphricos, propter Lunae familiaritatem et quia occidentalis pars feminea est. Secundus triangulus ducitur per Taurum, Virginem et Capricornum, tria signa feminea quare Lunae et Veneri attribuitur. Dominatur aut ei noctu Luna, interdiu Venus. Ac Taurus propior est aestivo circulo, Virgo aequino