Ptolemy, Quadripartitum, tr. Philipp Melanchthon Basel, Johannes Oporinus, 1553
transcribed by Beatriz Alfaro Pérez
How to cite this transcription?
This transcription has been made from ed. Basel 1553 (B), on the basis of the exemplar Munich, Bayerische Staatsbibliothek, Res/A.gr.b. 3075. The transcription follows the Project guidelines.
Table of contents and links to chapters
Claudii Ptolemaei mathematici Operis de iudiciis astrologicis libri quatuor, Philippo Melanthone interprete
⟨I⟩ Liber primus
⟨I.1⟩
Duo sunt, Syre, per quae praedictiones astrologicae extruuntur praecipua et maxima: unum, quod primum ordine est et potestate, quo deprehendimus quolibet tempore motus Solis et Lunae et aliorum siderum eorumque positus inter sese aut spectantes terram. Alterum vero, quo mutationes, quae efficiuntur in corporibus, quae congruunt ad illos positus consideramus per naturales qualitates siderum. Atque harum doctrinarum prior habet propriam artem, etiamsi finis secundae partis, quae sequitur non accedit, et proprio libro tibi explicata est quantum fieri potuit prolatis demonstrationibus.
Nunc vero de secunda parte non tam firma et perfecta dicemus modo adcommodato ad philosophiam, atque ita ut neque conferat eius argumenta, amans veritatis ad certitudinem alterius immotae doctrinae, cum cogitabit imbecillitatem communem et difficultatem coniectandi de materiae qualitatibus, neque tamen desperet considerationem, quantum possibilis est, cum multos eventus potiores ac maioris momenti in natura rerum manifeste appareat oriri a causa coelesti.
Solet autem fieri, ut artes difficiliores vulgi iudiciis vituperentur. Si quis autem doctrinam illam, quam dixi priorem esse ordine et potestate, calumniatur, plane caecus existimandus est; sed haec altera facilius reprehendi potest aut enim quia coniectura in aliquibus difficilis est prorsus incerta dicitur, alii quia decreta vitari non possunt calumniantur eam tanquam inutilem. Conabimur ergo breviter ante particularem praeceptorum recitationem disserere quatenus et possibilis sit et utilis praedictio, ac primum de possibili.
⟨I.2⟩ Quod sit aliqua praedictionum astronomicarum scientiam et quousque progredi possit
Principio evidentissimum est et non indiget verbosa confirmatione diffundi vim quandam a coelo in omnia, quae circa terram sunt et in naturam mutationibus obnoxiam, videlicet in prima elementa, quae sub Luna sunt; in ignem et aerem, quae coeli motibus agitantur et reliqua inferiora continent et adficiunt, terram et aquam, plantas et animantia. Nam et Sol una cum coelo semper aliter afficit terrestria, non solum iuxta quatuor vices anni cum quibus congruunt generationes animantium, plantarum foecunditates, aquarum fluxus et corporum mutationes; verum etiam quotidiano circuitu calefaciens, humectans, desiccans et refrigerans certo ordine et modo conveniente caeteris stellis et nostro verticali puncto. Lunam vero, ut proximam terrae, influere in terrena, apparet eo quod plurima animantia et inanimata sentiunt vim luminis ac motus ipsius, flumina crescunt et decrescunt una cum ipsa, imitantur eius ortum et occasum maris refluxus et affluxus, plantae et animantia, vel tota vel partes aliquae, turgent ea crescente et arescunt ea decrescente.
Deinde stellae tum fixae, tum errantes significant in aere, vel aestus vel nives, unde et caetera terrena adficiuntur. Ipsae vero inter se congressae miscent potestatem et varias efficiunt mutationes. In quibus etsi antecellit vis Solis pro generali constitutione, tamen reliquae aut adiiciunt aut diminuunt aliquid, ac Lunae quidem effectus manifestiores et crebriores sunt ut in coniunctione, quadrantibus et pleniluniis apparet; reliquae vero stellae longiora intervalla habent et obscuriores effectiones, dum alias apparent, alias occultantur, alias ad latitudinem aliquam discedunt. Quae si quis considerabit, comperiet non solum corpora postquam nata et absoluta sunt adfici motu coelestium, sed etiam semina ipsa initio formam et incrementa pro qualitate coeli accipere. Quare agricolae et pastores prae caeteris diligentes cum pecudes ad coitum admittunt aut conserunt agros ex tempestatibus coniecturas de eventibus faciunt. Denique praecipui effectus et significationes illustriores Solis et Lunae et stellarum adeo certae sunt ut etiam ab ignaris physices sola observatione deprehendantur. Et in his quosdam effectus ortos a potentiore causa et simpliciore naturae ordine etiam indocti, imo et bruta quaedam animantia praesentiunt ut statas vices anni aut tempestatum discrimina has enim Sol praecipue gubernat.
Sed effectus ortos a debilioribus causis norunt hi, quos necessitas ad observationem adegit, ut nautae animadverterunt particulares significationes pluviarum et ventorum, quae certis intervallis redeunt propter Lunae aut stellarum fixarum configurationes ad Solem. Qui tamen quia propter inscitiam nec tempora nec loca nota habent nec planetarum circuitus, qui magnam vim habent, norunt, saepe falluntur.
Quid autem obstabit eum, qui omnium stellarum et Solis et Lunae motus, tempora et loca novit et ex perpetua veteri observatione earum naturas didicit non quales in ipso coelo sunt, sed quales habeant facultates et quos effectus, ut quod Sol calefacit, Luna humectat; hunc inquam quid vetat physica consideratione et apte ex collatione omnium tum qualitates temporum iuxta positus stellarum praedicere, quod futura sint calidiora aut humidiora, tum de hominum temperamentis ex coeli qualitate iudicare? Veluti corpus alicuius esse tale et mores animi tales et secuturos esse tales eventus, quia coeli qualitas temperamento conveniens et idonea sit ad bonum habitum, aut sit contraria et detrimenta adferat. Ac tales effectus existere et vera arte prospici ac praedici posse ex his et similibus liquet.
Quod autem aliqui calumniantur artem tanquam impossibilem etsi causae praetexuntur, tamen has inanes esse sic intelligi poterit. Primum cum indocti, ut in consideratione magna et multiplici, saepe hallucinentur accidit, ut si qua vera praedicuntur casu magis quam arte aliqua praedicta existimentur. Sed iniquum est arti adscribere errata, quae ab imbecillitate professorum oriuntur. Praeterea multi quaestus causa alias divinationes venditant nomine et dignitate huius artis, ac vulgo imponunt, multa praedicentes, quae non significantur naturalibus causis, horum vanitate deprehensa sagaciores aliqui etiam caeteras praedictiones, quae a naturalibus causis sumuntur suspectas habent et damnant. Id autem iniustum est, nam nec philosophia ideo tollenda est e medio, quod nonnulli studium eius simulantes pravi sunt et impostores. Caeterum manifestum est, etiam recte eruditos in disciplinis, qui magna cum diligentia et dexteritate in hac arte versantur saepe falli, non propter eas causas, quas iam recensui, sed propter rei naturam et imbecillitatem humani ingenii, quod magnitudinem artis non assequitur.
Primum enim omnis doctrina de materiae qualitate ac praesertim ex multis diversisque rebus concretae, coniecturis potius quam certa scientia constat, deinde accedit et hoc quod veteres stellarum configurationes a quibus exempla iudiciorum sumimus, nunquam omnino congruunt ad positum siderum sequenti tempore. Nam magis aut minus post longa intervalla congruere possunt, prorsus autem convenire nequaquam, nunquam enim aut certe non iis spaciis, quae comprehendere homines possunt fieri poterit, ut redeat idem positus siderum et eadem terrae constitutio, nisi quis inani ostentatione iactare velit earum rerum perceptionem, quae comprehendi nunquam possunt; dissimilitudo igitur exemplorum causa est cur in praedictionibus aliquid sit errorum. Conturbantur ergo iudicia de aere hanc ipsam ob causam quod non redeunt similes motus, etiamsi nunc de aliis causis variantibus aerem non dicam.
Quod vero ad genethliaca attinet et iudicia de singulorum temperamentis, multa concurrunt alia, quae qualitates in mixtis variant. Primum enim diversitas seminis ad suam cuiusque generationis naturam praecipuam vim confert, adeoque dominatur ut in eodem aere et horizonte tamen singula semina sui generis animantia gignant: humanum hominem, equinum equum; deinde regionum diversitas non exigua discrimina in nascentibus efficit. Etiam cum eadem sunt semina, ut hominum et cum eodem coeli constitutio est, tamen magna est in diversis regionibus dissimilitudo quod ad corpora et ad animos attinet. Denique etiam cum illa quae iam dixi paria sunt, tamem educationes et consuetudines discrimina faciunt in parte aliqua temperamenti, aut morum, aut casuum. Etsi igitur vis maxima est circumfusi coeli, a quo et caetera, quae diximus suam vim sumpserunt, cum ipsa coelo nihil conferant, tamen nisi quis ea cum coelestibus causis coniuxerit saepe errabit si volet omnes significationes a coeli motu sumere, etiam eas, quae non prorsus a coelo pendent. Haec cum ita se habeant, etsi interdum fallunt praedictiones non tamen ars tota damnanda est, ut neque gubernandi artem reiicimus, etiamsi saepe fiunt naufragia; sed decet nos, ut in tanta et divina professione grato animo amplecti tantum quantum assequi possumus. Nec postulare de omnibus rebus certitudinem tanquam ab arte penitus conprehensa hominum sagacitate, sed ornare eam et reddere instructiorem iis coniecturis, quae aliunde sumendae sunt. Utque medicis non vertimus vitio cum de morbo aegrotantis et de eius natura quaedam sciscitantur, ita et hic non reprehendendum est si qua de regionibus, genere, moribus aut aliis accidentibus requirenda esse dicemus.
⟨I.3⟩ Quod sit utilis doctrina de effectibus coelestibus
Supra breviter exposui possibilem esse praedictionem ex astrorum motibus ac natura sumptam, et quod ad accidentia aeris ac ad eas hominum dispositiones pertineat, quae ab aere oriuntur, quae sunt primordia facultatum et actionum corporis et animi, et certis temporum momentis venientes adfectus aut morbi et longaevitas ac vitae brevitas, et alia quaedam externa adiumenta aut detrimenta praecipua naturali ordine nascentibus copulata, ut cum corpore res familiaris et convictus, cum anima honores et dignitas et horum mutationes pro tempore. Nunc de utilitate ut propositum fuit dicemus, sed prius constituendum est quid utile velimus intelligi et ad quem finem referri.
Si enim animi bona spectabimus, quid erit optabilius ad tranquillitatem, gaudium et oblectationem, multarum rerum humanarum et divinarum consideratione? Si vero ad corporis utilitatem respicimus, haec doctrina magis quam ulla alia ostendit quid cuiusque constitutioni et temperamento proprium sit et conveniens.
Quod vero non conducit ad opes augendas aut ad consequendos honores, commune crimen est huic parti cum tota philosophia; quae quantum in ipsa est, talium bonorum non est largitrix aut effectrix. Sed ut neque hanc propterea damnamus, ita nec nostram scientiam abiiciemus cum quidem alias maiores utilitates adferat.
Qui vero inutilem esse contendunt, hi non alia gravi causa moveri se dicunt nisi fatali necessitate, videtur enim supervacuum praevidere ea quibus occurrere diligentia et quae arte vitare non possumus, sed id quoque inconsiderate dicitur.
Primum enim in his, quae necessario accidunt, ignorantia in re subita et improvisa consternationes animorum maiores et immoderatas laeticias efficit, praevisio vero adsuefacit et moderatur animum ut ad ventura se confirmet perinde ac si essent praesentia ac praeparat nos ut placide et constanter ea excipiamus.
Deinde nec existimandum est singula hominibus a coelesti causa accidere tanquam prorsus ab immutabili et divino decreto et quasi lege lata de singulis, ut necessario eveniant nec possit alia causa obsistere. Nam ipse quidem motus coelestis divina quadam et aeterna lege immutabilis est, sed inferiora fato naturali et mutabili variantur cum quidem primas causas mutationum a coelo accipiant, quae accidunt eis subinde aliter per consequentiam.
Ac hominibus multa accidunt propter generalem constitutionem, non ex propria particularis naturae qualitate, ut quando propter magnas aeris conversiones, quae difficulter caveri possunt, totae gentes intereut sicut fit in ardoribus aut pestilentia aut diluviis; cum semper inferior causa succumbat maiori et validiori. Alia vero eveniunt propter singulorum naturale temperamentum, ab exigua et imbecilli coeli actione orta. Hoc discrimine animadverso, perspicuum est eventus seu communes seu particulares, quia coelo tantum oriuntur cui nulla vis obsistere potest, quodque vim maiorem habet quolibet contra nitente necessario accidere.
Alii vero eventus, qui non a solo motu coeli oriuntur, si accedant opposita remedia facile mutantur; si vero non adhibeantur remedia eventus sequentur primas causas, idque fit inscientia hominum non propter fatalem necessitatem. Idem accidit in omnibus, quae habent causas naturales et principia. Nam et lapides et plantae et animantia et vulnera et morbi et aegritudines, partim necessarias habent effectiones, partim impediri oppositis remediis possunt.
Sic igitur existimandum est naturae studiosos praedicere eventus qui accidunt hominibus tali doctrina, non inani aliqua opinione; quorum igitur eventuum multae et magnae causae sunt, hi sunt inevitabiles, sed alii qui leviores habent causas facile vitari possunt. Sicut medici, qui morbos arte observant discernere possunt letales ab iis, qui sunt curabiles.
De his igitur eventibus, qui mutari possunt, sic audiemus genethliacum cum talis sit constitutio, si fuerit conversio temperamenti corporis secundum plus vel minus, iuxta hanc aeris qualitatem morbus talis existet. Sic et medicus de ulceribus iudicans futurum praedicet quae serpent, quae putrefactionem facient; sic et de metallis dici potest magnes ferrum trahit. Utrumque enim si suae naturae relinquetur et ignorentur impedientia, vim exercebit suae naturae propriam et primam, sed ulcera nec serpent nec putrefactionem facient si contraria curatio accesserit, nec ferrum trahet magnes si magneti allium fuerit illitum; sicut igitur haec impedientia fato aliquo naturali contrariam habent vim sic et de inclinationibus a coelo ortis dicatur. Cum aut ignorantur futura aut non impediuntur contrariis rebus, primae naturae seriem sequentur. Sed cum praevidentur et caventur naturalibus remediis, quae vim habent contrariam quasi fatali ordine, aut prorsus avertuntur aut mitigantur eventus.
Denique cum eadem vis conspiciatur in quatuor anni partibus et in particularibus corporum mutationibus, mirum est cur omnes fateantur generales praedictiones possibiles esse eisque fidem habeant et diligentiam in cavendo adhibeant. Nam quatuor anni tempora et fixarum stellarum significationes et Lunae positus plurimi et observant et magna diligentia remedia opponunt, aestum leniunt rebus frigefacientibus, hyemem calefacientibus et in universum dant operam ut temperamentorum mediocritates efficiant; observant et stellas fixas ante quatuor anni tempora et ante navigationes, in coitu vero pecorum et serendis plantis Lunae positus considerant, neque hanc diligentiam aut impossibilem aut inutilem esse censent. Cur igitur in particularibus negant possibilem praedictionem aut utilem esse cum ex reliquarum proprietatum mixtura maior aut minor aestus aut humiditas praedicitur?
Cum autem manifestum sit, generales aestus minus sentire eos, qui frigida opponunt, potest eodem modo in singularibus fieri, ut opponantur remedia adversus ea, quae augent immoderatos ardores peculiariter in hoc temperamento. Sed errores in singularibus eo saepius accidunt propterea quod difficulter praevideri possunt, quod etiam in reliquis artibus accidit eisque fidem detrahit; deinde plerunque contraria remedia negliguntur ac rarissima est natura adeo felix, quae inde usque ab exordio non fuerit impedita, inde fit ut existimentur omnia immutabiliter evenire nec caveri posse, sic igitur statuo. Ut praevisio, etsi interdum fallimur, tamem aliqua possibilis est et animadversione digna; sic et doctrinam de cavendis malis, etiamsi non omnia avertit, tamem cum aliqua depellat seu magna seu parva studiose amplecti et magni lucri instar ducere convenit.
Haec cum Aegyptii intelligerent ita se habere, qui hanc artem maximem celebrarunt, praedictionibus astronomicis semper medicam artem adiunxerunt. Neque enim expiationes et aversiones et remedia adversus futura aut praesentia mala communia vel particularia tradidissent, si in hac opinione fuissent averti aut tolli ea non posse. Nunc vero remedia, quae naturae ordine contrarias effectiones habent, secundo fati loco ponentes praedictionibus ad usum omnium adiunxerunt, quorum doctrinam vocant coniunctionem medicinae et mathematicae, ut ex astrorum contemplatione temperamenta et futuros eventus et proprias eorum causas iudicarent, nam sine horum cognitione saepe etiam remedia fallunt, cum non omnibus corporibus et morbis eadem congruant, at ex medica arte aversiones futurorum morborum et remedia praesentium sumerent non fallentia quantum fieri potest ex iis, quae singulis congruunt aut adversantur. Haec breviter hactenus dicta sunt. Deinceps vero praecepta trademus, ut in docendo fieri solet ordientes a coelestium qualitate iuxta observationes veterum ad physicam rationem convenientes, ac primum de stellarum errantium et Solis et Lunae potestate dicemus.
⟨I.4⟩ De stellarum errantium potestate
Constat Solem vim habere calefaciendi et moderate desiccandi. Quae effectiones facilius percipiuntur propter eius magnitudinem et evidentes mutationes in anni vicibus, quo enim propius ad verticem nostrum accedit, eo magis efficit calorem et siccitatem. Luna vero antecellit humectando, quia terrae proxima est, et vicina humidis vaporibus. Manifeste igitur hoc modo et corpora adficit mollia reddit et putrefacit plerunque; aliquantulum vero et calefacit, propterea quod a Sole lumen accipit. Saturnus magis frigefacit et aliquantulum desiccat, quia longisime, ut videtur, a calore Solis et ab humidis vaporibus distat. Caeterum Saturni et aliarum stellarum vires constituuntur pro varietate adspectuum Solis et Lunae, nam secundum magis et minus, horum adspectus aeris constitutionem variant. Stella Iovis temperatae naturae est, cum media feratur inter Saturnum frigefacientem et Martem urentem; calefacit autem et humectat, sed quia calefaciendi vis antecellit, foecundi ab eo venti excitantur.
In stella Martis antecellit vis desiccandi simul autem urit sicut congruit igneo ipsius colori et Solis vicinitati, cum proxime ei Solis orbis subiectus sit.
Stella Veneris, quod ad temperatam naturam attinet, similis est Iovis, sed converso ordine: etsi enim calefacit, quia Soli vicina est, tamem minus calefacit quam Iupiter et magis humectat sicut et Luna, propter magnitudinem corporis sui attrahens humidos vapores ex locis terrae vicinis.
Mercurii stella fere parem vim habet aliquando in desiccando et absorbendis humiditatibus, quia nunquam a Sole procul recedit secundum longitudinem; aliquando vero in humectando, quia vicinus est Lunae, quae terrae proxima est. Subitas autem mutationes efficit in utranque partem incitatus celeritate sua, qua vehitur circa Solem.
Haec cum ita se habeant, cumque quatuor sint humores duo foecundi et vivifici, calidus et humidus, per hos enim omnia coalescunt et roborantur; econtra vero duo sint exitiales et detrimentosi, frigidus et siccus, per quos omnia disipantur et interficiuntur; tradidit vetustas beneficas esse duas stellas, Iovem et Venerem et praeter has Lunam, propter temperatas naturas, quia exuberant in eis calor et humor. Saturnum vero et Martem tradiderunt esse maleficos, quia vim contrariam habent, alter frigefaciendi, alter desiccandi; Solem vero et Mercurium propter communem naturam effectus in utramque partem habere et accommodare suam naturam ad eas stellas cum quibus sunt, tanquam medios.
⟨I.5⟩ De masculinis et femineis stellis
Rursus cum duo primarii sexus sint, masculinus et femineus, vis stellarum, quas supra recensui, humidior congruit ad femineam naturam, nam feminea universaliter humidiora sunt, calidior vero congruit ad masculinum sexum, quare convenienter Luna et Venus dicuntur esse femineae stellae, quia humiditas in eis abundat; Sol autem et Saturnus et Iuppiter et Mars masculi, Mercurius vero particeps est utriusque naturae, cum pariter et siccitates et humilitates efficiat.
Dicuntur autem stellae et vim masculam et femineam recipere a positu, quem habent ad Solem: masculi enim sunt planetae cum sunt Eoi ac Solem antecedunt, econtra vero foeminei cum sunt vespertini et sequentes Solem.
Deinde et pro positu ad horizontem differunt, masculi sunt velut orientales in quadrante ab ortu ad medium coeli et ab occasu ad imum coeli, in reliquis duobus quadrantibus foeminei sunt tanquam occidentales.
⟨I.6⟩ De diurnis et nocturnis
Similiter et cum temporum duo sint discrimina praecipua dies et nox, dies magis ad masculam naturam congruit, quia maior interdiu calor est et naturae ad agendum acriores sunt, nox vero ad foemineam, propter humiditatem et quietis appetitionem, tradunt igitur nocturnas stellas esse Lunam et Venerem, diurnas vero Solem et Iovem, participem vero utriusque conditionis Mercurium, cum est Eous diurnum, cum vero vespertinus est nocturnum. Utrique vero conditioni attribuerunt maleficorum alterum, secuti non similitudinem qualitatis, sed diversitatem. Nam cum stellis bonae constitutionis adiunguntur similes, bonitatem earum augent, sed exitialibus admixtae dissimiles cohercent malitiae vehementiam. Ideo Saturnum, qui frigidus est, adiunxerunt calori diurno et Martem siccum nocturnae humiditati; sic uterque a contraria constitutione factus moderatior magis erit temperatus.
⟨I.7⟩ Quid valeant diversi positus ad Solem
Iam et propter positus ad Solem, intendunt aut remittunt suas vires Luna, Saturnus, Iupiter et Mars. Luna enim a coniunctione donec apparet dimidiata, magis est rigatrix, inde usque ad plenilunium calefacit, a plenilunio donec iterum dimidiata adparet desiccat, ab eo tempore donec occultatur frigefacit.
Errantes vero stellae donec sunt matutinae usque ad primam stationem magis humectant, a prima statione donec initio noctis oriuntur magis calefaciunt, ab ortu autem vespertino usque ad secundam stationem magis desiccant, a secunda statione usque ad occultationem magis frigefaciunt. Manifestum est autem, inter se commixtas magnam varietatem qualitatum in hoc circumfuso aere efficere, ita ut propria cuiuslibet stellae qualitas dominetur, sed tamen aliqua ex parte propter positum repugnantium coherceatur.
⟨I.8⟩ De viribus stellarum fixarum
Sequitur ut stellarum fixarum proprias effectiones percurramus deprehensas in earum naturis, quas ita recitabo ut ad similitudinem planetarum accommodem, ac initio a zodiaco ordiemur.
Stellae in capite Arietis vim habent mixtam ex natura Martis et Saturni; quae vero sunt in ore, vim similem habent Mercurio et nonnihil Saturno; quae vero sunt in pede posteriore sunt martiae; in cauda venereae sunt.
Ubi Tauri signum quasi amputatum cernitur venereae sunt; Pleiades vero Lunam et Martem referunt; in capite inter Hyadas una lucidior et rutilans, quae Facula dicitur, martia est.
Geminorum signum in pedibus stellas habet similis naturae congruentes cum Mercurio et nonnihil cum Venere, sed lucidae in foemore saturninae sunt; in capitibus duae lucidae, quarum altera praecedens Mercurium refert, et nominatur Apollo; altera sequens martia est et vocatur Hercules.
In Cancri oculis stellae duae sunt similem effectum habentes congruentes Mercurio et aliquantulum Marti; in brachiis Saturnum et Mercurium referunt; ille vero in pectore gyrus nebulosus, vocatur Praesepe, martius et lunaris; iuxta quem utrinque positi, vocantur Asini, martii sunt et solares.
In Leonis capite duae saturninae sunt et nonnihil martiae; in cervice tres Saturnum referunt et nonnihil Mercurium; at lucida in corde, quae vocatur Regulus, Martem et Iovem refert; quae sunt in ilio et una in cauda cauda] causa B splendida saturninae sunt et venereae; aliae in foemoribus Venerem et nonnihil Mercurium referunt.
Stellae in Virginis capite et una supra alam australem, referunt Mercurium et nonnihil Martem; reliquae in ala et in cingulo lucidae Mercurium et nonnihil Venerem referunt; lucida vero in ala boreali, quae vocatur Vindemitor, Saturnum et Mercurium refert; Spica autem venerea et aliquantulum martia est; aliae in extremis pedibus et fimbria vestis, venereae et aliquantulum martiae sunt.
In Chelis seu Iugo effectus habent similes Iovi et Mercurio; mediae saturninae et aliquantulum martiae sunt.
In ipso Scorpio lucidae in fronte sunt martiae et aliquantulum saturninae; tres vero in corpore, quarum media rutilans et lucidior, vocatur ἀντάρης, Martem et nonnihil Iovem referunt; quae vero sunt in nexibus caudae, saturninae sunt et nonnihil venereae; aliae in aculeo Mercurium et Martem referunt; ille vero gyrus nebulosus, martius et lunaris est.
Stellae Sagittari, quae sunt in cuspide sagittae, martiae sunt et lunares; in arcu et ea nervi parte, quae manu prehenditur, Iovis et Martis naturam referunt; gyrus in facie solaris et martius est; aliae in fascia et dorso, Iovis et Mercurii naturam referunt; aliae in pedibus, ad Iovis et Saturni naturam accedunt; figura autem quatuor laterum in cauda, venerea est et aliquantulum saturnina.
Stellae in Capricorni cornibus venereae sunt et aliquantulum martiae; in ore saturninae sunt et aliquantulum venereae; in pedibus et ventre, martiae et mercuriales; in cauda, Saturnum et Iovem referunt.
Stellae Aquarii in humeris, manu sinistra et veste, saturninae sunt et mercuriales; in foemoribus, magis mercuriales sunt, minus vero saturninae; in effuso latice, Saturnum et aliquantulum Iovem referunt.
Stellae in capite Piscis australis, mercuriales et aliquantulum saturninae; in corpore, Iovis et Mercurii naturam referunt; in cauda et in filo australi, ad Saturnum et aliquantulum ad Mercurium accedunt; in corpore et spina Piscis borealis, martiae sunt et aliquantulum venereae; in filo boreali accedunt ad Saturni et Iovis naturam; lucida in nodo, martia est et nonnihil mercurialis.
In regione septentrionali zodiaci lucidae in Ursa Minore, saturninae sunt et nonnihil venereae. Stellae in Ursa Maiore, martiae sunt; sub cauda huius Coma Berenices, lunaris et venerea est; Draconis stellae lucidiores, saturninae, martiae et ioviales sunt; Cephei, saturninae et ioviales; Bootae, mercuriales et saturninae; lucida et rutila, quae vocatur Arcturus, iovialis est et martialis; Corona Septentrionalis venerea est et mercurialis; Geniculator, mercurialis. Lyra venerea est et mercurialis; Gallina, similiter; Cassiopea, saturnina est et venerea; Perseus, iovialis et saturninus. Gyrus in capulo ensis, martius et mercurialis; in Auriga lucidiores, martiae et mercuriales; Serpentarii, saturninae sunt et venereae; Serpens vero ipse, saturninus et martius est; Sagitta martia est est nonnihil venerea; Aquila, martia est, et iovialis. Delphinus, saturninus et martius; lucidiores stellae Equi, martiae sunt et mercuriales; Andromede venerea est; Delta mercuriale est.
In regione australi, in Piscis australis rostro lucida stella est venerea et mercurialis. Ceti stellae saturninae sunt; Orionis humeri, martii et mercuriales; reliquae eius stellae lucidiores, ioviales sunt et saturninae; extrema lucida Eridani, iovialis, et reliquae sunt saturninae; Lepus est mercurialis; Canis, venereus; Sirius in rostro fulgens, iovialis et nonnihil martius. Hydri lucidiores saturninae sunt et venereae; Crater, venereus est et nonnihil mercurialis; Corvus martius est et saturninus. In Argo navi lucidiores saturninae et ioviales; in Centauro humana figura, venerea et mercurialis, equinae figurae lucidiores sunt venereae et ioviales; lucidiores in Lupo, saturninae sunt et nonnihil martiae; Ara venerea est et nonnihil saturnina; in Corona Australi lucidiores, saturninae et mercuriales.
⟨I.9⟩ De anni temporibus et quatuor angulorum natura
Atque hae sunt stellarum propriae vires, ut a veteribus observatae sunt. Consideranda sunt autem et anni tempora: ver, aestas, autumnus et hyems. In vere abundat humiditas, quia soluto frigore diffundi aer calore incipit. Aestas calidior est, quia Sol propius ad verticem nostrum accedit. Autumnus siccior est, quia propter aestum praeteritum exhaustae sunt humiditates. Hyems frigidior est, quia tum a vertice nostro Sol longissime distat.
Quanquam autem signiferi nullum est initium, cum sit circulus, constituerunt tamen primum signum Arietem, in quo aequinoctium est vernum, ut humidam veris naturam tanquam a vivo animante inchoarent, deinceps annumerantes aliqua anni tempora, omnia enim animantia prima aetate dum tenera sunt et mollia, ut ver humore abundant. Deinde secunda aetate donec manet vigor magis calent, ut aestas. Tertia, cum vigor languefit et initium est consumptionis siccitas maior est, ut in autumno. Postremo frigidior est, ut hyems, quae proxima est morti.
Sic et quatuor angulorum naturae differunt a quibus venti, qui totas illas partes occupant, spirant. Orientalis angulus siccior est, quia cum ibi Sol est ea, quae nocte rigata fuerant, statim incipiunt arefieri; et subsolani sunt sine humore et arefaciunt. Meridies calidior est, quia Sol in medio fastigio ardentior est et quia medietas coeli magis ad meridiem declinat; pro situ terrae, quae habitatur suntque austri calidi et rarifici. Occidens humidus est, quia cum Sol eo accessit, exhaustae humiditates interdiu diffundi incipiunt, suntque Zephyri, teneri et humectantes. Arctoa regio frigida est, quia pro situ terrae quae habitatur, longissime abest a causa caloris, videlicet Solis fastigio, cum ibi sit contrarium fastigium; suntque Boreae, frigidi et congelatores.
Haec distinctio utilis est ad diiudicandas singularium commixtiones. Nam propter has constitutiones temporum, anni, aetatum et angulorum, nonnihil variant stellarum effectiones; purior est enim qualitas et validior in loco congruente, ut calidae in calidis locis, humidae in humidis; in contrariis vero dilutior ac imbecillior, ut in frigidis locis calefactivae et in siccis humidae et aliae in aliis similiter, pro proportione et qualitatum conmixtione.
⟨I.10⟩ De signis tropicis aequinoctialibus et bicorporeis
His expositis, annectendae erant et naturales proprietates duodecim signorum. Ac generales eorum vires congruunt cum suis temporibus; sed quaedam proprietates sumuntur a familiaritate Solis, Lunae et reliquarum stellarum, sicut postea dicetur, prius enim vires, quas per sese et erga sese invicem habent explicandae sunt.
Primum discrimen est signorum ut alia dicantur esse tropica, alia aequinoctialia, quorum utraque sunt mobilia, deinde alia firma, alia bicorporea. Tropica sunt duo: proximum a solstitio aestivo, hoc est partes triginta Cancri, et proximum a solstitio hyberno, ut partes triginta Capricorni. His a re nomen inditum est; quoniam Sol ubi haec ingressus est, retro convertitur flectens cursum in contrariam latitudidem in Cancro aestatem efficiens, in Capricorno hyemem. Sunt et aequinoctialia duo: vernum, Aries et autumnale, Libra. Quibus et ipsis a re nomen inditum est, quia cum Sol ad illa pervenerit, per omnes terras aequalia spacia sunt diei et noctis. Ex reliquis octo signis, quatuor firma vocantur, quatuor bicorporea. Sunt autem firma proxima tropicis et aequinoctialibus, Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius, quod per horum tempora, cum ad ea Sol accessit, humiditates, calores, siccitates et frigiditates vehementiores et firmiores in corporibus nostris efficiantur; non quod tunc aeris status sua natura sit simplicior, sed quia vires qualitatum mora facilius sentiuntur, postquam aliquandiu in istis temporibus versati sumus. Bicorporea et mediocria sunt, quae post firma numerantur, Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces, quia enim inter firma, tropica et aequinoctialia interiecta sunt, initio et fine similes cum illis naturas habent.
⟨I.11⟩ De masculinis et femineis signis
Praeterea sex signa attribuerunt masculae naturae et diurnae, totidemque femineae et nocturnae. Ordo autem traditur continuus, ut diei nox adiuncta est et copulatio necessaria est maris et feminae. Si igitur sumatur initium ab Ariete, propter causas quas diximus, sicut et masculus dominator ac prior est, quia activum semper prius est passivo, Aries et Libra erunt mascula et diurna, accedit huc quod circulus aequinoctii per haec descriptus, primam et validissimam omnium agitationem efficit. Ab his continua serie masculinis feminina subiiciuntur, nonnulli vero masculina signa ab orientali signo, quod ὡρόσκοπον dicitur, nominant. Sicut enim aliqui tropicorum initia sumunt a lunari circulo, quod celerrimae sint Lunae conversiones, sic et mascula signa ordienda sunt ab horoscopo propter subsolanum. Iam hi rursus continua serie vices masculinorum et femininorum constituunt.
Alii totum circulum in quadrantes diviserunt, ac matutina et mascula ab horoscopo usque ad medium coeli constituunt et his opposita ab occasu ad imum coeli, vespertina vero et nocturna, duos reliquos quadrantes.
Sunt et aliae appellationes signis accommodatae a formis, ut alia dicuntur quadrupedia, alia terrestria, alia dominantia, alia foecunda, aut aliquid huiusmodi. Quae cum ex ipsis figuris manifesta sint, supervacaneum duxi eas appellationes recensere, cum quidem antea signorum qualitates exposuerim, quomodo in iudiciis utiliter vires earum considerentur.
⟨I.12⟩ De aspectibus signorum
Primum aspectus partium zodiaci, qui figuras certas efficiunt, aliquam inter se familiaritatem habent. Primum partes, quae diametro distant, et duos rectos angulos continent, videlicet signa sex, seu gradus centum et octoginta; deinde partes, quae figuram efficiunt triangulam, quae continet unum rectum angulum et trientem, videlicet signa quatuor, seu gradus centum viginti; praeterea partes, quae quadrangulum efficiunt, et continent unum rectum angulum, videlicet signa tria, seu gradus nonaginta; partes vero quae sexangulum efficiunt, continent unius recti anguli duas tertias, videlicet signa duo, seu gradus sexaginta.
Cur autem haec tantum discrimina recepta sint, facile hinc intelligi potest. Primum manifesta est ratio cur diametri figura observata sit, nam oppositio est in una recta linea. Postea vero, si duas maximas portiones iuxta harmonias et superportiones accipiamus, videlicet semicirculo diviso vel per medium, ut sint duo recti anguli vel per tria, divisio per medium efficiet quadrangulam figuram, divisio vero in tria habet sexangulam figuram. Superportionum autem, si constituatur a recto angulo quadrato sesquiplum et sesquitertium, sesquipla ratio est quadranguli ad sexangulum, sesquitertia vero est trianguli ad quadrangulum.
Existimantur autem natura congruentes trianguli et sexanguli adspectus, propterea quod tunc cognata signa feminina aut mascula conferuntur. Non congruunt aut quadranguli adspectus et oppositi, quia talis constitutio est contrariorum signorum.
⟨I.13⟩ De imperantibus et obedientibus signis
Dicuntur etiam imperantia et obedientia loca, quae aequali spacio distant ab eodem vel utroque punctorum aequinoctialium, eo quod aequali temporis spacio oriuntur eosdemque describunt parallelos. Imperantia vero sunt in aestiva sphaerae parte, audientia vero in parte hyberna, quia Sol in aestiva parte longiores facit dies, in hyberna vero breviores.
⟨I.14⟩ De intuentibus et idem valentibus signis
Dicimus eiusdem inter se potentiae esse partes, ab uno vel utroque tropicorum aequaliter distantes sunt, enim aequalia spacia dierum et noctium et horarum quando Sol alterutra peragrat. Haec etiam intueri se mutuo dicuntur, et propter causas quas dixi, et quia utraque iisdem locis horizontis oriuntur et iisdem occidunt.
⟨I.15⟩ Inconiuncta
Inconiuncta vero et aliena dicuntur, quae nullam inter se familiaritatem habent, iuxta rationes dictas. Videlicet quae neque imperant neque obediunt, neque se intuentur neque idem valent, neque ullam figurarum illarum describunt quas recensuimus, non diametrum, non trigonum, non quadrangulum, non sexangulum, sed quae vel secunda, vel sexta numerantur. Nam quae secunda sunt, aversa sunt a sese et duo signa continua coniuncta unum efficiunt angulum; illa vero quae sexta numerantur, totum orbem in partes inaequales secant, cum aliae figurae eum in partes aequales dividant.
⟨I.16⟩ De domibus
Familiaritas est autem planetis cum partibus signiferi propter domos, triangula, altitudines, fines et similes quasdam proprietates. Domus autem naturali ratione distribuuntur. Cum enim ex duodecim signis duo borealia proxime ad verticem nostrum accedant, maximeque calores et aestus efficiant, Cancer et Leo, haec duo signa maximorum et efficacissimorum luminum domus esse iudicatum est; Leonem quidem Solis, quia signum masculum est, Cancrum vero Lunae, quia femineus est. Ac deinceps convenienter semicirculus a Leone ad Capricorum solaris dicitur, semicirculus vero ab Aquario usque ad Cancrum lunaris, ut in quolibet semicirculo signum planetae familiare attribueretur, vel Solis naturae vel Lunae congruens, iuxta positum orbium et eorum naturas.
Nam Saturno, quia maxime frigidus est et cum calore pugnat, ac supremum orbem a luminibus maxime remotum tenet, attributa sunt signa Cancro et Leoni opposita, Capricornus et Aquarius, quae signa et ipsa sunt frigida et hyberna et propter oppositionem malefica.
Iovi autem, qui est temperatae naturae et subiectus orbi Saturni, data sunt proxima illis signa ventosa et foecunda, Sagittarius et Pisces, quae luminum signa trigono aspectu intuentur, qui convenit beneficentiae.
Deinde Marti desiccatori et posito sub orbe Iovis, signa domiciliis Iovis proxima attributa sunt, Scorpius et Aries, quae propter quadratum aspectum ad luminum domicilia, congruunt naturae noxiae et corruptrici.
Veneri vero, quae naturae est temperatae et sub orbe Martis posita, attributa sunt his proxima et foecundissima signa, Libra et Taurus, quae propter sexangulum aspectum mitiora sunt, neque haec stella amplius duobus signis anteit aut sequitur Solem.
Mercurio vero, qui ultimus est nec amplius uno signo a Sole recedit et aliorum planetarum orbibus subiectus ac luminibus proximus est, attributa sunt signa domiciliis luminum proxima, Gemini et Virgo.
⟨I.17⟩ De trigonis
Trigonorum familiaritas talis est. Triangulus aequalium laterum figura est maxime secum ipsa consentiens et zodiacus tres circulos continet, aequinoctialem et duos tropicos; ipsius vero duodecim loca dividuntur in quatuor triangulos aequalium laterum. Horum igitur primus ducitur per Arietem, Leonem et Sagittarium, tria signa masculina, quae sunt domicilia Solis, Martis, et Iovis. Attribuitur autem hic triangulus Soli et Iovi, Mars vero exclusus est quia adversatur Solis conditioni. Dominatur autem in hoc triangulo interdiu Sol, noctu Iupiter. Locus Arietis est aequinoctialis, Leonis aestivus, Sagitarii hybernus. Idem triangulus potissimum septentrionalis est quia Iupiter ibi partem dominii tenet, qui foecundus est et flatuosus, conveniens ventis, qui cientur in septentrione. At propter Martis domum recipit mixturam aphrici et constituitur triangulus, quem vocant mixtum ex borea et aphrico; nam Mars excitat ventos aphricos, propter Lunae familiaritatem et quia occidentalis pars feminea est. Secundus triangulus ducitur per Taurum, Virginem et Capricornum, tria signa feminea quare Lunae et Veneri attribuitur. Dominatur aut ei noctu Luna, interdiu Venus. Ac Taurus propior est aestivo circulo, Virgo aequinoctiali, Capricornus hyberno. Praecipue vero hic triangulus est australis propter Veneris dominationem, quae eius partis ventos ciet calidos et humidos; admittit autem et subsolanum propter Capricornum, qui est Saturmi domicilium; constituitur autem hic triangulus, quem vocant mixtum ex austro et subsolano, ciet enim Saturnus ventos orientales propter familiaritatem cum Sole. Tertius triangulus ducitur per Geminos, Libram et Aquarium, tria mascula signa, aliena a Marte, sed congruentia cum Saturno et Mercurio, propter duo illorum domicilia; ideo his attribuitur hic triangulus ac interdiu dominatur Saturnus propter suam conditionem, Mercurius vero noctu. Signum autem Geminorum vicinum est circulo aestivo, Libra aequinoctiali, Aquarius hyberno. Potissimum hic triangulus congruit cum subsolano propter Saturnum, sed quia Iovi familiaris est, fit mixtus ex borea et subsolano quia familiaritas est Iovis et Saturni. Quartus triangulus ducitur per Cancrum, Scorpium et Pisces, qui relinquitur Marti propter Scorpium, qui est Martis domicilium; simul autem dominantur, nocte Luna, interdiu autem Venus. Est autem Cancer in aestivo circulo, Scorpius propior hyberno, Pisces aequinoctiali. Ac constituitur hic trigonus occidentalis propter Martis et Lunae dominationem, ac fit mixtus ex austro et aphrico propter Venerem.
⟨I.18⟩ De altitudinibus
Altitudinum planetarum ratio haec est. Cum Sol ingressus Arietem ad partem coeli sublimiorem versus Arcton accedat et in Libra descendat ad austrum, convenienter ei altitudo in Ariete attributa est, cum dies tunc crescant et Sol magis calefacere corpora incipiat, econtra vero in Libra propter contrariam causam deiectio est Solis.
Saturno autem Libra attributa est, ut sicut in domiciliis, ita hic quoque contrarium locum teneat, Aries autem ipsius deiectio est. Nam ubi calor intenditur, ibi remitti frigus necesse est et rursus ubi calor diminuitur, frigus crescit. Cum autem Luna post coniunctionem Solis in altitudine, videlicet in Ariete, primum deinde appareat et quasi extollatur in Tauro trianguli sui principe, Taurus, altitudo eius perhibetur, eidem oppositum signum, Scorpius, deiectio. Iupiter autem, cum maxime cieat ventos aquilonares et foecundos et in Cancro ad boream proxime accedat et vim suam ibi exerceat, Cancer eius altitudo est et Capicornus deiectio.
Econtra Mars natura aestuosus et magis in Capricorno, qui etiam eo est aestuosior quia magis australis est, ideo opposita Iovi altitudo in Capricorno ei constituta est, deiectio vero Cancer.
Venus autem natura humectans et magis in Piscibus unde humiditas vernalis augetur et ubi Venus maiorem vim exercet, altitudinem habet in Piscibus, deiectionem vero in Virgine.
Mercurius vero aridior propter contrariam naturam in signo opposito altitudinem accipit, in Virgine, in qua autumni siccitas impendet, econtra in Piscibus deiectus iacet.
⟨I.19⟩ De finibus
De finibus duplex doctrina traditur, altera Aegyptia, quae accommodata est ad domiciliorum autoritatem; altera Chaldaica, accommodata ad triangulorum gubernationem.
Aegyptia vero ut usitate circumfertur, nec ordinis nec numerorum consequentiam servat. Primum in ordine priores gradus attribuit tanquam fines, nunc domino domiciliorum, nunc domino trianguli, aliquando etiam illi cuius est altitudo. Exempli causa, si domiciliorum dominos respiciunt, quaeri potest cur in Libra priores tribuant Saturno ac non Veneri potius? ltemque cur in Ariete Iovi potius quam Marti? Quod si triangulorum dominos respiciunt, cur Mercurio priores tribuunt in Capricorno, ac non Veneri potius? Denique si altitudines repiciunt, cur Marti in Cancro priores tribuunt ac non potius Iovi? Praeterea si inde sumunt fines quia in aliquo signo plures causae concurrunt, cur Mercurio tribuunt priores in Aquario, cum ibi nihil iuris nisi propter trigonum habeat? Saturnus vero praesit tanquam domicilio et trigono. Cur item Mercurio primi fines attributi sunt in Capricorno, cum ei non praesit ullo modo? Ut huiusmodi inconvenientia etiam in reliqua serie animadverti potest. Deinde numerus finium inconcinne traditur. Aiunt enim singulos planetas tot habere fines in signis, quot sunt eius anni maiores, id vero nullam habet propriam ac probabilem rationem. Quin etiam, si huic collectioni numerorum credamus, sicut asseveratur ab Aegyptiis, fieri tamen potest ut varie mutato numero in signis, reperiatur idem numerus. Quod vero aliqui coniecturas fucatas adferunt, prorsus fallunt cum contendunt tempora ascensionum configurata planetis efficere hunc numerum finium. Primum enim sequuntur vulgares traditiones de planis ascensionum eminentiis, non habita ratione diversarum elevationum poli, procul igitur a veritate aberrant; volunt enim in linea aequinoctiali, quae transit per inferiorem Aegyptum, cum Virgine et Libra ascendere tempora triginta octo et trientem, cum Leone et Scorpio tempora triginta quinque, cum demonstratio linearis ostendat cum his ascendere plus temporum, cum Virgine vero et Libra minus. Praeterea qui hanc rationem constituere conati sunt, ne sic quidem retinent finium numerum ab aliis traditum etsi saepe mentiri coguntur et interdum portiones portionum adhibent, ut concinnitatem quam volebant tueantur, quae et ipsa a vera ratione aberrat. Ordo autem finium, ut a multis traditur, et cui propter antiquitatem fides habetur, hic adscriptus est.
⟨I.20⟩ Fines secundum Aegyptios
♈ |
♃ |
6 |
♀ |
6 |
☿ |
8 |
♂ |
5 |
♄ |
5 |
♉ |
♀ |
8 |
☿ |
6 |
♄ |
8 |
♃ |
5 |
♂ |
3 |
♊ |
☿ |
6 |
♃ |
6 |
♀ |
5 |
♂ |
7 |
♄ |
6 |
♋ |
♂ |
7 |
♀ |
6 |
☿ |
6 |
♃ |
7 |
♄ |
4 |
♌ |
♃ |
6 |
♀ |
5 |
♄ |
7 |
☿ |
6 |
♂ |
6 |
♍ |
☿ |
7 |
♀ |
10 |
♃ |
4 |
♂ |
7 |
♄ |
2 |
♎ |
♄ |
6 |
☿ |
8 |
♃ |
7 |
♀ |
7 |
♂ |
2 |
♏ |
♂ |
7 |
♀ |
4 |
☿ |
8 |
♃ |
5 |
♄ |
6 |
♐ |
♃ |
12 |
♀ |
5 |
☿ |
4 |
♄ |
5 |
♂ |
4 |
♑ |
☿ |
7 |
♃ |
7 |
♀ |
7 |
♄ |
4 |
♂ |
5 |
♒ |
☿ |
7 |
♀ |
6 |
♃ |
7 |
♂ |
5 |
♄ |
5 |
♓ |
♀ |
12 |
♃ |
4 |
☿ |
3 |
♂ |
9 |
♄ |
2 |
Chaldaica vero ratio simplicior ac probabilior est, quanquam ne haec quidem penitus concinna est, cum in serie, quam sumit a triangulorum dominis, tum in numero, ut sine annotatione sua cuique regio attribui possit. Nam in primo triangulo, Arietis, Leonis, et Sagittarii, cum servetur ordo signorum, primus finis est Iovis, qui dominatur illi triangulo, secundus finis secundi trianguli, scilicet Veneris, tertius tertii, scilicet Saturni et Mercurii, ultimus postremi trianguli, scilicet Martis. In secundo triangulo, qui est Tauri, Virginis et Capricorni, ubi similiter iuxta signorum ordinem proceditur, primus finis est Veneris, secundus et tertius Saturni et Mercurii, quartus Martis, quintus Saturni, ad hunc modum fere in reliquis duobus triangulis ordo conspicitur. Ubi autem eiusdem trigoni duo sunt dominatores, Saturnus et Mercurius, interdiu Saturnus principatum ordinis tenebit, noctu vero Mercurius, nec numerus graduum in finibus intricatus erit. Habeat enim subinde posterior planeta minus uno gradu in finibus quam prior, cum igitur primus habeat octo gradus, in secundo erunt septem, in tertio sex, in quarto quinque, in ultimo quatuor, hi numeri collecti erunt gradus triginta cuiuslibet signi. Ex hac distributione colliguntur Saturno gradus diurni octo et septuaginta, nocturni sex et sexaginta, Iovi duo et septuaginta, Marti novem et sexaginta, Veneri quinque et septuaginta, Mercurio diurni octo et sexaginta, nocturni sex et septuaginta, qui gradus collecti erunt trecenti et sexaginta. Ex his duabus rationibus finium Aegyptiacae plus fidei tribuendum est, et quia tanquam utilis ab Aegyptiis scriptoribus in tabellis annotata est, et quia gradus consentiunt cum nativitatum exemplis. Cum autem hi ipsi scriptores nec ordinis nec numeri causam ostenderint, dissimilitudo ordinis movere suspicionem et reprehensionem videtur. Incidi autem in antiquum volumen, quod aliqua ex parte vetustate consumptum erat, in quo physicae causae ordinis et numeri graduum expositae erant et additae erant veterum geneseon descriptiones et numerus congruens cum veterum annotatione. Sed oratio erat prolixa et continebat supervacua argumenta, et liber erat laceratus, ut vix summas rerum adsequi possem, qua in re tabella finium in extrema libri pagina addita, quae manserat incorrupta, me adiuvabat. Sed coniectura illorum tota se ita habet: in ordine signorum accipiuntur altitudines, trianguli et domicilia, quorum si qua stella duas habet praerogativas in eodem signo, huic praecipuus locus tribuitur, etiamsi malefica fuerit. Ubi autem tales praerogativae non reperiuntur, maleficae in extremum locum transferuntur; altitudinum vero domini primum locum obtinent, hos sequuntur domini triangulorum, deinde domiciliorum domini secundum signorum seriem; sed ita ut stella, quae habet duas praerogativas praecedat in eodem signo eam, quae unam habet praerogativam. Cancer vero et Leo cum sint domicilia Solis et Lunae attribuuntur maleficis, quae in eis potentiores sunt, quia lumina non habent fines; in Cancro quidem fines habet Mars, in Leone vero Saturnus, in quibus ordo eis conveniens servatur. Numerus autem graduum ita traditur, ubi non invenitur stella, duas habens praerogativas, vel in eodem signo, vel in quadrante sequentis, dantur partes septenae beneficis Iovi et Veneri; quinae vero maleficis Saturno et Marti, Mercurio vero, qui communis est, senae, ita numerus triginta graduum expletur, et haec regula de iis traditur, quae non habent duas praerogativas. At cum aliquae duas habent praerogativas, nam Venus et trianguli domina est et domicilii in Tauro, Lunae enim non attribuuntur fines, his unus gradus adiicitur, vel in eodem signo, vel in proximo usque ad quadrantem; erantque his, in illa tabella adscripta puncta. Auferuntur autem hi adiectitii gradus potentiorum a finibus aliorum, qui minus dignitatis habent, plerunque a Saturno, sed tamen et a Iove propter tarditatem motus. Tabella autem finium haec est.
♈ |
♃ |
6 |
♀ |
8 |
☿ |
7 |
♂ |
5 |
♄ |
4 |
♉ |
♀ |
8 |
☿ |
7 |
♃ |
7 |
♄ |
4 |
♂ |
4 |
♊ |
☿ |
7 |
♃ |
7 |
♀ |
7 |
♄ |
4 |
♂ |
5 |
♋ |
♂ |
6 |
♃ |
7 |
☿ |
7 |
♀ |
7 |
♄ |
3 |
♌ |
♄ |
6 |
☿ |
7 |
♀ |
6 |
♃ |
6 |
♂ |
5 |
♍ |
☿ |
7 |
♀ |
6 |
♃ |
5 |
♄ |
6 |
♂ |
6 |
♎ |
♄ |
6 |
♀ |
5 |
♃ |
8 |
☿ |
5 |
♂ |
6 |
♏ |
♂ |
6 |
♃ |
8 |
♀ |
7 |
☿ |
6 |
♄ |
3 |
♐ |
♃ |
8 |
♀ |
6 |
☿ |
5 |
♄ |
6 |
♂ |
5 |
♑ |
♀ |
6 |
☿ |
6 |
♃ |
7 |
♂ |
6 |
♄ |
5 |
♒ |
♄ |
6 |
☿ |
6 |
♀ |
8 |
♃ |
5 |
♂ |
5 |
♓ |
♀ |
8 |
♃ |
6 |
☿ |
6 |
♂ |
6 |
♄ |
4 |
Nonnulli etiam exilius partiti sunt dominationum iura, vocaruntque locos et partes. Ac locum tradiderunt esse uniuscuiusque signi portionem duodecimam, id est gradus duos et dimidium; cum enim incipiant a signo in quo est stella, tribuunt vim illi loco in sequentibus signis. Alii excogitarunt alias distributiones sine ratione, partes vero tribuunt in quolibet signo ab initio cuilibet planetae iuxta ordinem finium tabulae Chaldaicae. Sed haec ad ostentationem excogitata et plausibiliter proposita, sine physica ratione, relinquamus. Illud vero quod scire dignum est non omittatur, consentaneum esse rationi, signorum initia ab aequinoctiorum et solstitiorum punctis inchoare, idque scriptores ostenderunt, et videmus naturas, vires et familiaritates stellarum causam sumere a solstitiorum et aequinoctiorum initiis et non aliunde. Quod si alia initia constituerimus, aut signa a iudiciis excludemus, aut si complectemur errabimus, cum iam spacia, a quibus signa vires sumunt, retro acta sint.
⟨I.21⟩ De sua cuiusque stella facies carpentis ac soliis
Familiaritates stellarum et signorum fere tales sunt, ut exposui. Dicuntur autem faciem suam habere, quando tantum est intervallum inter planetam et Solem aut Lunam, quantum distat domus planetae a domo Solis aut Lunae; ut verbi causa, cum Venus sexangula configuratione distat a luminibus, sed sit cum Sole vespertina, cum Luna vero matutina, ut congruit domiciliis eorum. Dicuntur autem in suis carpentis vehi et soliis, quando ius familiaritatis in iis locis, in quibus sunt, exercent duobus aut pluribus modis; cum enim tunc maxime efficaces sint propter convenientiam, auxilium et cognationem signorum, dicuntur in suis soliis collocari ac fulgere. Gaudere etiam stellam dicunt, cum locus, etiamsi ipsi non est proprius, tamen alteri cognato familiaris est, quae convenientia etiamsi ex longinquis ducitur, tamen propter similitudinem quaedam est communicatio. Contra vero in contrariis locis peculiaris earum vis fit dilutior, quia dissimiles naturae confusionem temperamentorum infaustam efficiunt.
⟨I.22⟩ De applicationibus et defluxibus
In universum intelligimus adplicati sequentibus praecedentes, defluere vero a praecedentibus sequentes, sed ita ne sit longum intervallum. Quod intelligitur et in corporeis congressibus et in configurationibus. Nisi quod in corporeis congressibus etiam latitudines notari convenit, non enim admittimus nisi eos congressus, qui fiunt per mediam lineam. Quod in configurationibus observare supervacuum est, cum radii ad terram vel ad centrum tendentes, ibi concurrant undecunque missi sunt.
⟨I.23⟩ Epilogus
Ex his omnibus perspicuum est vires stellarum sumendas esse cum a propria qualitate, tum a signis, tum a positu ad Solem, tum a cardinibus, eo modo ut dixi. Sed vires assumunt si sint orientales seu directi tunc enim validiores sunt, quam cum sunt occidentales et retrogradi tunc enim languidiorem vim habent. Deinde pro positu ad horizontem, nam in medio coeli, aut loco succedente efficaciores sunt, postea vero magna est efficacia cum sunt in horizonte aut succedente loco, plurimum vero valent in finitione orientali, minus autem in imo coeli aut alio loco aspiciente eum. Sed cum prorsus non aspiciunt, omnino languidi sunt et imbecilles.
⟨II⟩ Liber secundus Ptolemaei
⟨II.1⟩
Praecipuam doctrinam breviter expositam, ut in tabella, necessariam ad praedictiones eventuum singularium, hactenus in summa tradidimus. Nunc adiungamus doctrinam de praedictione singularium quatenus possibile est, ubique naturalium causarum rationem sequentes.
Cum autem duae sint praecipuae partes praedictionum astronomicarum, altera universalis, quae regionum, gentium aut urbium qualitates indicat; altera particularis, quae singulorum hominum fata considerat, prius de universali dicendum est, quia eventus magnarum regionum maioribus et validioribus causis moventur quam eventus particulares hominum. Cum igitur semper imbeciliores naturae potentioribus et particulares universalibus subiiciantur, necesse est prius dici de generalioribus, si particularia consideraturi sumus.
Caeterum haec universalis consideratio aut est totarum regionum aut partium et certarum urbium, praeterea aut maiores mutationes statis recurrentes temporibus, ut bellorum, pestilentiae, terraemotuum, diluvii et similes indicantur; aut leviores et minores, ut annuae tempestatis, intensio aut remissio, hyems horridior aut mitior, flatus ventorum, aestus, ubertas, sterilitas et alia huius generis.
Anteferenda est autem observatio eventuum maiorum et qui totis regionibus accidunt, propter causam praedictam. Horum cognitio duo requirit, primum considerationem ad quas partes signiferi et ad quas stellas quaelibet regio pertineat; secundo considerationem quales in singulis partibus effectiones existant certo tempore, propter defectus luminum, transitum errantium stellarum, ortus et stationes. Hanc consensionem primum iuxta naturalem rationem exponamus, obiter etiam recitantes gentium proprietates corporis et morum, quae non sunt alienae a naturali qualitate stellarum et signorum, quibus subiectae sunt.
⟨II.2⟩ De proprietate universali gentium
Distinguuntur autem gentium proprietates cum iuxta parallelos et angulos, tum iuxta positum ad eclipticam et Solem. Nam cum nostra habitatio sit in uno aquilonari quadrante, alii subiecti australioribus parallelis, qui sunt ab aequinoctiali ad tropicum aestivum, cum Sol feratur supra eorum verticem, magis usti, atra corpora habent et crispos et densos capillos, contractam faciem, tabefacta membra, natura calidi et moribus plerunque feri propter adsiduum aestum in suis locis, quos vocamus Aethiopes. Ac non solum ipsi tales sunt, sed et eius loci aer et animantia et plantae sunt aridiores.
Qui vero sub parallelis aquilonaribus degunt, id est recta sub ipsa Arcto, quia procul absunt a zodiaco et calore Solis, magis frigefiunt ideoque humore magis abundant, qui nutrit eorum corpora, cumque non exhauriantur aestu. Colore sunt candidiore et capillos habent promissos, procera et succi plena corpora et nonihil gelida. Sunt autem et ipsi feris moribus propter assidua frigora et longiores sunt hyemes in eo aere et grandiores arbores, et saevae bestiae, vocamus autem hos generaliter Scythas.
Qui autem tenent loca interiecta inter tropicum aestivum et Arcton, quia neque supra verticem ipsorum Sol evehitur neque inde longissime ad austrum recedit in aere degunt temperato, qui quanquam frigoris et aestus differentias habet. Tamen hae non sunt magnae nec magnas diversitates in corporibus aestus et frigora faciunt. Ideo colore medio sunt, mediocri statura, natura temperata, coniuncti habitationibus, placidi moribus. Horum qui propiores sunt austro, in genere ingeniosiores et callidiores et rerum divinarum pe ritiores sunt, quia verticale punctum eorum propius est zodiaco et planetis. Quibus quasi familiariores habent et ipsi sagaciores animas in investigatione naturae et in disciplinis percipiendis maiorem celeritatem. Praeterea homines in oriente degentes magis masculos animos et firmiores habent, minus sunt occultatores. Nam oriens naturae solaris est, quare ea terrae pars diurna, virilis et dextra existimanda est, ut in animantibus dextra calidiora et firmiora sunt.
Ad occidentem vero degentes effoeminatiores sunt et molliores et occultatores, nam haec pars Lunae attribuitur, quia Luna post coniunctionem semper primum ab occasu conspiciendam se praebet, ideo nocturna est et sinistra, tanquam orienti opposita.
⟨II.3⟩ Quomodo regiones ad trigonos et stellas congruant
Congruunt autem in singulis terrae tractibus propriae humorum qualitates et inclinationes ad signa. Ut enim aeris constitutio in iis locis, quae dixi calida, frigida aut temperata esse, differentias habet in particularibus regionibus, ubi communis qualitas intenditur aut remittitur, propter situs ordinationem, altitudinem aut humilitatem. Cumque alii magis sint equestres propter patriae planiciem, alii navigatores propter vicinum mare et aliqui prop[p]ter regionis ubertatem mitiores, ita et diversae qualitates sunt gentium, ut aliae ad alia signa particulariter congruant, quae tamen qualitatum similitudo ad plurimos in genere pertinet. Necesse est igitur summatim exponi hanc considerationem, quatenus ad particularem doctrinam conducit.
Cum igitur in signifero quatuor triangulae figurae constituantur, ut supra ostensum est, una Arietis, Leonis et Sagittari, quae vocantur mixta ex aquilone et africo, ut gubernans occasum solstialem, hic triangulus gubernator potissimum a Iove propter locum septentrionalem et a Marte propter occasum. Triangulus autem Tauri, Virginis et Capricorni austrisolanus, in ortu brumali regitur praecipue a Venere propter meridiem, deinde et a Saturno propter ortum. Triangulus autem Geminorum, Librae et Aquarii mixtus ex aquilone et subsolano, in ortu solstitiali regitur praecipue a Saturno propter ortum, habetque socium gubernationis Iovem propter aquilonem. Triangulus autem Cancri, Scorpii et Piscium, mixtus ex austro et africo, in occasu brumali regitur a Marte propter africum, habetque sociam Venerem propter austrum. Quae cum ita se habeant et nostra terra distribuatur in quadrantes quatuor accommodatos ad triangulorum numerum, latitudo dividitur per lineam maris nostri a freto Herculano ad sinum Issicum ducta et deinceps ad ortum per montanum dorsum, quae linea aquilonarem partem ab australi separat, linea vero ex Arabico sinu per Aegaeum pelagus, pontum et Maeotidem paludem ducta, discernit orientem et occidentem, ita fiunt quadrante quatuor iuxta trigonorum numerum. Primus igitur quadrans ad occasum solstitialem mixtus ex aquilone et africo, continet Celticam, communi nomine dicitur Europa. Huic oppositus, secundus quadrans ad austrosolanum, versus orientalem Aethiopiam ad ortum brumalem, dicitur Magnae Asiae pars australis. Tertius quadrans ad ortum solstitialem mixtus ex aquilone et subsolano, versus Scythiam, dicitur Magnae Asiae pars aquilonaris, huic oppositus quadrans ad occasum brumalem mixtus ex aquilone et austro, versus occidentalem Aethiopiam, dicitur communi nomine Libya. Praeterea singuli quadrantes, qua vergunt in medium totius nostrae terrae, aliam sumunt naturam, quam qualem habet totus quadrans ad totum orbem collatus. Medius enim Europae locus, quae sita est ad solstitialem occasum, si respicias universam terram, oppositus est ortui brumali ab ea parte quadrantis. Ita in caeteris iudicandum est, unum quemlibet quadrantem familiaritatem habere cum duobus trigonis inter se oppositis, cum extremae partes peculiaribus trigonis regantur, mediae vero assumant stellas dominantes in oppositis partibus. Ac ut in extremis Soli trianguli dominantur, ita in medio ad dominatores oppositorum adiungatur Mercurius, propterea quod communem et mediam naturam qualitatum habet. Quibus ita dispositis, regiones in primo Europae quadrante ad solstitialem occasum sitae, naturam habent trigoni Arietis, Leonis et Sagittarii et dominantur Iupiter et Mars, vespertini. Hae sunt, si de totis gentibus fiat iudicium, Britannia, Belgica, Germania, Bastarnia, Italia, Gallia, Gallia Togata, Apulia, Sicilia, Tyrrhenia, Celtica, Hispania. In his gentibus congruunt mores ad trigonum et dominatrices stellas, sunt enim impatientes servitutis, cupidae libertatis, armorum et bellorum studiosae, patientes laboris, amantes dominationem et mundiciem, magnitudine animorum praestantes. Quia vero Iupiter et Mars habent se tanquam vespertini et quia triangulus eorum priore parte masculus est, posteriore femineus, mulierum amoribus minus tenentur, et pravi sunt ad libidines alias, interim tamen retinent fortitudinem, communicationem, fidem, amorem erga suos et beneficentiam. Magis autem naturam Arietis et Martis referunt, Britannia, Belgicum, Germania, Bastarnia; quare in his regionibus magna ex parte homines sunt magis feri et truces. Italia, Apulia, Gallia Togata, Sicilia, Leonem et Solem magis referunt; ideo dominationis cupidi sunt, benefici et magis amantes communicationis. Tyrrheni vero et Celtae et Hispani, Sagittarium et Iovem, quare mundiciei amantes sunt. Reliqua loca huius quadrantis, vergentia in medium totius terrae, Thracia, Macedonia, Illyricum, Graecia, Achaia, Creta, insulae Cyclades et maritima loca Asiae Minoris et Cyprus, spectantia versus ortum brumalem totius quadrantis, adsumunt naturam trianguliqui dominatur in ortu brumali, scilicet Tauri, Virginis et Capricorni et accedunt Venus, Saturnus et Mercurius. Sunt igitur earum regionum homines magis inter se similes et temperati, dominationis cupidi, generosi, impatientes servitutis propter Martem; studiosi musices, doctrinae libertatis, suo consilio constituentes respublicas, popularem gubernationem amantes, legumlatores propter Iovem; amantes spectacula et mundiciem propter Venerem; comes, hospitales, iustitiae et literarum et eloquentiae studiosi propter Mercurium. Rursus ex his aliquae regiones magis referunt naturam Tauri et Veneris, videlicet Cyclades et maritima ora minoris Asiae, Cyprus; ideo magna ex parte illi homines sunt dediti voluptatibus, amantes mundiciem et corpora diligenter curantes. Virginis autem et Mercurii naturam magis referunt Graecia, Achaia, Creta; ideo ibi homines sunt studiosi doctrinae et magis animam quam corpora exercentes. Capricorni vero et Saturni naturam referunt Macedonia, Thracia et Illyricum; ideo sunt ibi homines cupidi divitiarum, nec placidi, nec amantes communicationum. In secundo quadrante, qui spectat austrum, pars est Magnae Asiae, India, Ariana, Gedrosia, Parthia, Media, Persia, Babylonia, Mesopotamia, Assyria, quae sitae sunt ad ortum brumalem, quod ad universae terrae positum attinet et congruunt ad hunc trigonum, scilicet Taurum, Virginem et Capricornum regunturque a Saturno et Venere orientali positu; his igitur naturae harum gentium congruunt. Colunt enim Venerem, quae ab ipsis nuncupatur Isis et Saturnum et Solem, quem vocant Mithram, et multae sunt ibi naturae vatidicae; et consecrantur ibi pudendae corporum partes, quia positus ille semen auget. Suntque gentes illae calidae et pronae ad concubitum et libidines, deditae saltationi et amantes ornatus propter Venerem, et luxum quaerentes propter Saturnum. Palam vero et non in occulto cum mulieribus concumbunt propterea quod planetae orientali positu eis dominantur, concubitus vero masculorum oderunt. Multi etiam cum matribus consuetudinem habent et pectore supplices gestus edunt, propter ortum matutinum et quia pectoris principatus congruit cum Sole. Amant in vestitu et universo cultu corporis, nitorem et mundiciem muliebrem propter Venerem. Et tamen animis et consiliis sunt generosi et bellicosi propter ortum matutinum Saturni. Peculiariter vero magis a Tauro et Venere reguntur Parthia, Media et Persia: quare harum regionum incolae vestitu utuntur florido, teguntque tota corpora praeter pectus et in universum, deliciarum et mundiciei studiosi sunt. A Virgine et Mercurio reguntur Babylonia, Mesopotamia, Assyria; quae ideo antecellunt cognitione mathematum et observatione motuum coelestium et siderum. A Capricorno vero et Saturno reguntur India, Ariana, Gedrosia; ideo earum regionum cultores sunt deformes, immundi, beluini.
Media vero loca huius quadrantis, Idumaea, Cava Syria, Iudaea, Phoenice, Chaldaea, Orchinia, Arabia Felix, spectant septentrionem et occasum, iuxta situm universae terrae, est igitur cognatio cum triangulo occasus solstitialis, Ariete, Leone et Sagittario, et praesunt Iupiter, Mars et Mercurius. Itaque hae gentes magis exercent mercaturas et rerum permutationes et sunt magis versuti, periculorum contemptores et insidiatores et animis servilibus et omnino varii, ut stellarum inter se configuratio talium ingeniorum varietatem efficit. Et harum regionum Cava Syria, Iudaea, Idumaea, magis Arieti et Marti attribuuntur; sunt igitur audaces, superstitionum contemptores et insidiatores. Phoenices vero et Chaldaei et Orchinii, Leoni et Soli; quare hi magis ingenui et benefici sunt et studiosi doctrinae de siderum motu et effectionibus et prae caeteris gentibus colunt Solem. Arabia Felix magis attribuitur Sagittario et Iovi; unde ubertas est nomini conveniens et aromatum copia et hominum dexteritas et liberalitas in conversatione, contractibus et negociatione.
Tertius trigonus Geminorum, Librae et Aquarii; in tertio quadrante, qui est ad septentrionem Magnae Asiae, sunt Armenia, Hyrcania, Matiana, Bactriana, Caspia, Serica, Sarmatia, Oxiana, Sogdiana, spectantque ad ortum solstitialem, iuxta situm universae terrae et congruunt ad trigonum ortus solstitialis Geminos, Libram et Aquarium, reguntur autem a Saturno et Iove positu Eoo. Colunt igitur gentes illae Iovem et Saturnum et sunt divites, splendentes auro et in victu mundae et sapientiae magorum studiosae, iustae, liberales, magnanimae, acres, viciorum hostes, amantes cognatorum, adeo ut facile pro eis mortem oppetant, pietate aut gloria moti. Castae, nitidae, in vestitu splendidae, beneficae, et excelsae animis, quae plerumque efficit matutinus positus Saturni et Iovis. Ex his autem Hyrcani, Armenii et Matiani magis referunt naturam Geminorum et Mercurii, quare ingenia habent mobiliora et minus candida. Bactrianae, Caspiae et Sericae gentes a Libra et Venere reguntur; sunt igitur divites et amantes musicae et deliciarum. Sarmatae, Oxiani et Sogdiani, Aquarium et Saturnum referunt; sunt igitur hae gentes horridiores magis, tetricae et incultae. Caeterae in hoc quadrante, quae ad medium universi orbis accedunt, Bithynia, Phrygia, Colchica, Syria, Commagene, Cappadocia, Lydia, Cilicia, Pamphylia, spectantes occasum brumalem, assumunt naturam trianguli occasus brumalis Cancri, Scorpii et Piscium et simul reguntur a Marte, Venere et Mercurio. Quare et harum regionum homines fere ubique colunt Venerem, quae ipsis est mater deorum, apud alios aliis appellata nominibus et Martem, cui tribuunt nomen Adonidos, aut etiam alias appellationes, et lugubria eis sacra faciunt. Sunt autem valde pravi, serviles, laboriosi, cupidi nocendi, dediti mercenariae militiae, praedas et captiva mancipia abducentes, exercent et inter sese latrocinia et alii alios in servitutem redigunt. Propter Martis et Veneris matutinum concursum, quia vero Mars in triangulo Veneris in Capricorno exaltationem habet et Venus in Martis triangulo in Piscibus, ideo mulieres in iis locis valde amant maritos suos et liberos, et sunt fidae custodes rei domesticae, laboriosae, officiosae, sedulae et morigerae. Et in his Phrygia, Bithynia, Colchica magis referunt naturam Cancri et Lunae. Ideo magna ex parte viri sunt timidi et servitutis patientes, mulieres vero propter Lunae exortum et masculum positum, viriles, imperiosae, et bellatrices, ut Amazones fugientes virorum consuetudinem, armis gaudentes et ab infantia adsuefacientes puellas ad officia propria sexus marium et praecidentes dextras mammillas, ut ad praeliandum magis idoneae sint; eamque partem nudantes, ut ostendant se non feminarum more vivere.
Syria vero, Commagene et Cappadocia, congruunt cum Scorpio et Marte; sunt igitur earum regionum homines audaces, improbi, insidiatores, laboriosi. Lydi vero, Cylices et Pamphylii, ad Pisces et Iovem pertinent; sunt igitur divites, liberales, negociatores, amantes libertatis et in contractibus non morosi. Postremus quadrans est Libyae, ut communi nomine appellatur, continens Numidiam, Carthaginem, Africam, Phyzaniam, Nasamoniticam, Garamantes, Mauros, Gaetulos, Metagonithas; huius quadrantis situs est ad occasum brumalem et refert naturam trigoni occasus brumalis, scilicet Cancri, Scorpii et Piscium, et gubernatur a Marte et Venere positu vespertino. Quare saepe in illis regionibus, propter illorum siderum copulationem, simul duo regnum tenent, vir et mulier aut frater et soror, ut vir maribus et mulier mulieribus imperet, et idem in successionibus servetur. Sunt autem valde calidi et proni ad mulierum concubitum, raptores coniugum et in multis locis reges primum concumbunt cum novis nuptis, alicubi communes sunt multorum coniuges. Et viri muliebrem ornatum amant quia Venus eis praeest, audaces tamen sunt et ad malitiam astuti, magi, impostores, temerarii, contemnentes pericula propter Martem. Ac Numidae, Carthago, Aphrica, magis familiares sunt Cancro et Lunae; ideo consuetudo vitae eorum magis civilis est et officiosa in communicatione et negociationibus et degunt in magna rerum adfluentia. Metagonitae, Mauritani, Getuli, referunt naturam Scorpii et Martis; ideo magis foedi sunt et carnivori, contemnentes periculorum et vitae et domesticis bellis se mutuo perdentes. Phyzania, Nasamonitae et Garamantes, ad Pisces et Iovem pertinent: ideo sunt liberi, simplices ingeniis, amantes laborum, placidi mundiciei et libertatis cupidi magna ex parte, et propter Iovem colunt Hammonem. Huius vero quadrantis ea pars, quae ad medium orbis terrarum vergit Cyre⟨nai⟩ca, Aegyptus, Thebais, Marmarica, Oasis, Troglodytae, Arabes, Azania, Aethiopia Media, hic totus tractus oppositus ortui boreali assumit aliquid naturae trianguli ortus borealis, Geminorum, Librae et Aquarii et simul dominantur Saturnus, Iupiter et Mercurius. Unde et harum gentium homines cum regantur vespertino positu horum planetarum reverentes sunt deorum, superstitiosi, dediti caeremoniis et funerum ritibus et mortuos terra condentes et amoventes ex conspectu, propter vespertinum positum, variis autem legibus et caeremoniis utuntur; suntque in parendo humiles, timidi, pusillanimes et omnia tolerantes, in imperiis vero animosi et magnifici. Et viri plures uxores habent et feminae multos viros, proni feruntur ad libidines et cum sororibus consuetudinem habent et in gignendo magna est virorum potentia et in conceptu magna mulierum foecunditas, conveniens eius terrae ubertati. Multi autem viri ignavi sunt et effoeminati animis, aliqui et partes genitales excindunt, propter maleficorum planetarum et Veneris vespertinum positum.
Ex his gentibus vero Cyrenaici, Marmaricae et Inferioris Aegypti incolae, Geminorum et Mercurii naturam referunt; ideoque sunt cogitantes, intelligentes ac sagaces in omnibus rebus et praecipue in sapientia et divinis rebus, magici et arcana sacra exercentes et maxime disciplinarum capaces. Thebaida qui tenent et Oasim et Troglodyticem, ad Librae et Veneris naturam pertinent; ideo calidi sunt, mobiles et voluptatibus dediti. Arabes, Azani, Aethiopes Medii, ad Aquarii et Saturni naturam pertinent; ideo carnibus et piscibus magis vescuntur et sunt vagabundi, agrestem et beluinam vitam agentes. Hactenus exposui in genere quae sit familiaritas planetarum et signorum cum singulis gentibus et quae inde proprietates existant. Nunc propter faciliorem usum ad singula signa certas gentes adcommodabo hoc modo. The list of the twelve signs and their corresponding regions is missing (ed. Robbins, pp. 156-158; Hübner, pp. 121-122).
⟨II.4⟩ Admonitio de particularium praedictione
His expositis huic parti haec adiungi utile est: fixarum enim stellarum singulae illis regionibus significant, quibus et zodiaci partes attributae sunt vicinae his stellis, adspicientibus eas regiones, inducto per eundem polum circulo et propterea cognationem habentibus cum iis zodiaci partibus. Praecipuis vero urbibus ea loca zodiaci maxime significant in quibus Sol et Luna cum initia essent extructionis earum fuerunt, ut in genesi et ex cardinibus horoscopus. Quarum autem tempora extructionum non reperiuntur, medium coeli geniturae principum aut regum quolibet tempore sumatur. Inde summatim pertexi praedictiones poterunt, praecipue de insignibus accidentibus universarum regionum aut urbium, cuius considerationis modus erit talis: prima et efficacissima causa talium eventuum est copulatio Solis et Lunae in defectibus et stellarum eo tempore transitus. Primum autem locus indicandus est, cui regioni aut urbi Solis aut Lunae defectus aut stellarum Saturni, Iovis et Martis stationes portendant. Secundo tempus indicandum est, quando aut quamdiu duraturi sint eventus. Tertio genus eventuum, ut famesne an bella significentur. Quarto species, quis sit modus eventuum, ut qui sint futuri victores.
⟨II.5⟩ De consideratione regionum ad quas pertinent affectus
Primum de loco coniecturam ita faciemus: in defectibus Solis et Lunae, maxime insignibus, considerabimus locum zodiaci in quo fuit luminum defectus et regiones ei loco iuxta trigonorum distributionem familiares et quae urbes propter horoscopum in extructione, aut propter locum quem eo tempore lumina tenuerunt, aut propter medium coeli in nativitatibus principum earum regionum familiaritatem habent cum loco defectus. Quas autem regiones aut urbes ita congruere cum loco defectus videbimus ad has magna ex parte eventus pertinere iudicabimus, maxime si cum signo in quo fuit defectus copulentur et si defectus illis regionibus supra terram extiterint.
⟨II.6⟩ De tempore eventuum
Secunda doctrina de tempore significationum et duratione talis est: cum enim defectus Solis et Lunae non iisdem horis inaequalibus in omnibus regionibus fiant, nec obscuratio corporum nec duratio similis sit, primum in qualibet regione pro proportione sumentur, hora ecliptica et poli altitudo et cardines, ut in genesi. Deinde, quot horis aequinoctialibus in qualibet regione pro proportione duret obscuratio, considerandum est. His inquisitis quot horas aequinoctiales inveniemus, tot annis durabit eventus eclipsis solaris, tot vero mensibus eclipsis lunaris. Initia vero et incrementa effectionum cognoscemus ex loco defectus aspiciente cardines. Nam cum locus erit in horizonte orientali initium erit a quadrimestri proximo post defectum, vehementiores autem progressiones erunt in primo triente universae durationis, sed si locus defectus erit in medio coeli initia erunt secundo quadrimestri et vehementiores progressiones in secundo triente; sin autem erit locus defectus in occidentali horizonte, initia erunt tertio quadrimestri et vehementiores effectiones in tertio triente. Verum particulares remissiones et intentiones iudicabuntur ex coniunctionibus, quae interim fient in illo loco ubi fuit eclipsis aut in aspicientibus eum locum, et ab aliis stellis una orientibus, quae significant effectiones, cum aut in ortu aut in occasu aut in stationibus aut in ortu vespertino signa adspiciunt in quibus fuit defectus. Nam ortus et stationes faciunt incrementa eventuum, in occasu vero et occultatione sub radiis et ortu vespertino remissiones fiunt eventuum.
⟨II.7⟩ De genere eventuum
Tertium caput est unde sciatur quales futuri sint eventus. Id ex qualitatibus et figuris eorum signorum sumitur, in quibus fuerunt luminum defectus et locis stellarum dominantium erraticarum et fixarum et signo ipso in quo fuit defectus et signo quod est in cardine. Dominatio autem stellarum errantium ita sumetur: nam qui planeta pluribus modis congruet ad utrunque locum defectus et ad cardinem qui sequitur hic solus dominabitur, videlicet qui apparente accessu aut defluxione proximus est, aut qui aspectu aliquo configuratus aut plus valet propter domicilium aut triangulum aut altitudinem aut propter fines. Sin autem non invenitur idem dominus loci defectus, et cardinis, sed duo: anteferatur quidem dominus loci defectus, sed tamem adiungatur alter, qui ad utrunque magis congruit. Sin autem multae stellae pari autoritate utrunque locum intueri videbuntur, anteferenda erit propior cardini aut potentior significatione aut qualitate familiarior. Stellarum autem fixarum assumenda est ea, quae quasi praesidet praetereunti cardini, et splendore potior est secundum novem modos, quos in libro octavo Magnae Compositionis tradidi, aut quae simul oritur in ipsa hora defectus aut tenet medium coeli iuxta cardines locum defectus sequentes. His ita consideratis et assumptis stellis ad causas iudicandas figurae signorum adspiciantur, in quibus fit defectus et in quibus sunt stellae dominantes, unde genus eventuum iudicari poterit. Nam quae habent humanam figuram in zodiaco significant hominibus. Terrestria vero significant iis, quorum figurae signis similes sunt, serpentes mala significant ex anguibus et ferae mala ex feris, bestiae mansuetae significant damna ex domesticis et mansuetis et ad utilitates vitae adcommodatis, ut singularum figurarum fert ratio, equorum, boum, et aliarum. Et figurae septentrionales terrenae, subitos terraemotus, meridianae magnos et inexpectatos imbres.
Cum locus figurae pennigerae dominatur, ut Virgo, Sagittarius, Gallina, damna volucrum significantur, earum praecipue, quarum in humano victu usus est; si vero natantium figurae dominantur, eventus erunt in aquaticis et piscibus. Seu marinae ut Cancer, Capricornus, Delphinus, tunc enim marinis significatur et navigationibus; seu fluviatiles, ut Aquarius, Pisces, tunc enim fluviatilibus et fontanis significatur, Argo utrisque significat. Et in tropicis et aequinoctialibus stellis communiter nocet eclipsis et aeri et suo tempori, in vere ex terra nascentibus et fructiferarum arborum germinibus, vitibus, ficis et aliis maturescentibus. In solstitio autem aestivo, nocet messi et frugum importationi, in Aegypto aut proprie et Nili exundationem impedit. In autumnali aequinoctio, sementi et foeno. In bruma, oleribus et avibus et piscibus eius temporis. In aequinoctiis vero etiam significant sacrorum et religionum mutationes; in tropicis vero, aeris et imperiorum; firma autem signa, Taurus, Leo, Scorpius et Aquarius, significant fundamentis et aedificiis; sed Gemella, Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces, significant hominibus et regibus. Et defectus, qui magis sunt in oriente, significant fructibus, adolescentiae et eius fundamentis; in medio coeli regionibus, regibus et mediae aetati; in occasu, legum mutationes et senectae casus et neces. Quam latem autem eventus vagaturi sint, sumitur ex magnitudine defectuum et ex stellis, quae in ipso defectu causae sunt eventuum. Omnia minora fiunt cum eclipsis Solis vespertina est et cum Lunae defectus matutini sunt; in oppositione autem demunt dimidium, matutini autem Solis defectus et vespertini Lunae augent mala.
⟨II.8⟩ Quales futuri sint eventus boni aut mali
In quarto capite propositum fuit quales modi sint eventuum, utrum boni an vero mali, et quales in utraque specie futuri sint. Hoc sumitur a natura stellarum dominantium, quae sunt in praecipuis locis, et earum commixtione inter sese et cum iis locis, in quibus esse conspiciuntur. Nam Sol et Luna gubernatores sunt aliarum stellarum et praecipuae causae eventuum, et regunt stellarum dominia et dominantium vires aut confirmant aut languefaciunt. Consideratio vero stellarum, quae praecipuum ius in commixtione habent, indicat eventuum qualitatem. Incipiemus igitur de singulis errantium stellarum qualitatibus dicere, sed haec brevis praemonitio addenda est: quod cum generaliter aliquam nomino errantium stellarum, vim intelligo effectricem similem, sive illa ipsa stella dominetur sive alia fixa stella aut locus signiferi similem vim habens, ut si de natura et qualitate in genere dicerem, non de stellis; nec in mixtionibus tantum stellarum errantium congressus intelligo, sed aliarum quoque similes naturas, sive fixarum sive locorum signiferi, ut familiaritates cum errantibus supra indicatae sunt. Saturnus cum solus dominatur, generaliter causa est corruptionum ex frigore et proprie in hominum corporibus morbos diuturnos, tabem, consumptionem, quae oritur ex catharris, humorum perturbationem, fluxus, quartanas febres, exilia, inopias, angustias, luctus, pavores, interitus, maxime senum efficit. Bestiarum vero, quae sunt utiles hominibus, penuriam efficit et eas, quae reliquae sunt, morbis adfligit, adeo ut contagium ad homines perveniat, qui iis utuntur. In aere frigus horrendum excitat, glaciosum, nebulosum et pestilens, aeris turbationes, densas nubes, caligines, copiosas nives non utiles sed damnosas et unde serpentes nocituri hominibus nascuntur. In fluviis et mari, communiter saevas tempestates, et naufragia, difficiles cursus, penuriam et interitum piscium; ac in mari peculiariter recessus aquae, destituentis alveum et refluxus, in fluviis vero exundationes et aquarum corruptionem. In terra, fructuum caritatem, penuriam et vastitatem, maxime necessariorum ad victum, seu per erucas et locustas, seu per diluvia et imbres, seu per grandines, eo usque ut homines fame et similibus malis pereant. Iupiter cum solus dominatur generaliter incrementa efficit, cumque eventus ad homines pertinent, gloriam, fertilitatem, tranquillitatem et pacem significat, auget rem familiarem, corporis et animi bona fovet, beneficia et dona regum promittit et gubernatores ipsos gloria ornat, ac in genere bonorum causa est. Animantium vero, quae usibus humanis serviunt, multitudinem significat et exitium contra iis, quae nocent hominibus. In aere autem temperamentum bonum, salubre, ventosum, humidum, alens res terra nascentes, navium cursus iuvat, fluminum mediocria incrementa et frugum copiam et his similia efficit. Mars vero solus dominium nactus generaliter corruptionis causa est propter siccitatem, et cum eventus ad homines pertinent, ciet bella, seditiones intestinas, captivitates, excidia urbium, populi tumultus, principum iras et propter eam causam subitas neces, praeterea et febres tertianas, sanguinis eruptiones, morbos acutos, violentos interitus iuvenum, violentiam, iniurias, incendia, homicidia, rapinas, latrocinia. In aere vero aestus ventos calidos, pestiferos et tabificos, fulminum iaculationes, turbines, siccitates. In mari vero, subita naufragia, propter flatus turbulentos et fulmina et similes causas; in fluminibus vero aquas exorbet, fontes desiccat et lymphas corrumpit. Frumenta et res terra nascentes diminuit et vel propter aestus antequam invehuntur, vel invectas incendiis perdit. Venus cum sola dominatur, generaliter similia Iovi efficit cum venustate quadam; peculiariter vero hominibus gloriam, honores, laeticiam, ubertatem annorum, placida coniugia, numerosam sobolem, gratiam in amicitiis et congressibus, incrementa facultatum, mundiciem in victu, comitatem, reverentiam religionum tribuit. Praeterea et bonum habitum corporis et familiaritatem cum principibus, in aere vero, temperatos ventos, humidas et foecundas constitutiones, bonam tempestatem et serenitatem, foecundos imbres, navigationes felices et lucrosas, fluminum exundationes, copiam iumentorum et fructuum terrae abundantiam. Mercurius cum solus dominatur, generaliter illius stellae naturae se accommodat cui iungitur, sed celeres motus significat. In humanis negociis celeritatem, industriam et calliditatem, ad ea quae agenda sunt, insidiator in latrociniis, furtis et in piratica, facit difficiles anhelitus, iunctus maleficis et morbos siccos et quotidianas febres, tusses, anhelationes, tabem. Et mutationes in caeremoniis, religionibus, reditibus regiis, institutis et legibus, iuxta naturam stellae, cui iungitur. In aere, cum sit siccus et celer et circa Solem prope voluatur, ventos ciet inordinatos, celeres, subito mutabiles, tonitrua, fulmina, hiatus, terraemotus et fulgura. Et his causis interdum exitialis est animantibus et plantis, cum est occidentalis diminuit flumina, cum est orientalis auget.
Talies est, ut dixi, natura cuiusque planetae per sese; sed mixti aliis pro varietate adspectuum et signorum et positu ad Solem, convenienter mutant actiones et ex commixtione naturarum variae qualitates existunt. Cum autem impossibile sit singularum mixtionum qualitates exponere et omnes configurationes recitare, quarum tanta est varietas, haec consideratio singularum mahematici sagacitati et prudentiae relinquatur. Sed haec diligenter observabimus, quae sit stellarum eventui dominantium familiaritas et cognatio cum illis regionibus, urbibusve quibus eventus imminent. Etenim beneficae stellae et locis eventui obnoxiis cognatione aliqua iunctae, si non superentur ab aliis contrariae sectae stellis, efficacius hoc quod pollicentur naturae suae bonitate absolvunt; si nulla intercedat eis cognatio aut superentur ab adversariis stellis, minus prosunt. Ita noxiae stellae dominium consequutae, si et locis eventui obnoxiis consenserint et contrariae sectae stellis succubuerint, minus laedunt; si vero nec regionibus ipsae praefuerint nec impeditae fuerint ab aliis, quarum in regiius quoddam est ac dominium, tum vehementius suae constitutionis pestem infligunt. Ut plurimum autem universalibus malis potissimum corripiuntur ii, in quorum genituris praecipua loca nempe luminum et cardinum, eadem sunt cum illis, a quibus universalium eventuum causae proficiscuntur, id est eclipticis ipsis aut his oppositis. Sed periculosum in primis et inevitabile est, si ipsae eclipticorum locorum partes aut oppositae coinciderint cum gradibus alterutrius luminum, quos geniturae tempore possederunt.
⟨II.9⟩ De coloribus in eclipsibus, cometis et aliis huiusmodi
Observandi sunt in universalibus considerationibus colores in deliquiis, cum ipsorum luminum tum eorum, qui iuxta fiunt et existunt, ut virgarum, arearum et quae alia sunt huiusmodi. Si enim nigra apparuerint, aut sublivida, ea quae de Saturni natura exposuimus, significant. Si candida visa fuerint, Iovis, si rutila, Martis, si flava, Veneris, si varia, Mercurii naturae eventus respondebunt. Quod si tota luminum corpora aut totam vicinam circum quaque regionem coloris proprietas occuparit, pluribus regionum partibus significata eclipsium eventura decernit; sin quacumque a parte constiterit, illis in quam se coloris proprietas inflectit futura denunciat. Observandi sunt et cometae, sive in deliquiis sive alio quovis tempore effulserint in universalium eventuum consideratione, quales sunt quae vocantur trabes, tubae, dolia ac huiusmodi, etenim effectus hae pariunt, quales a Marte cientur ac Mercurio, ut bella, aestus, motus turbulentos et alia, quae ista sequi consueverunt. Caeterum quibus locis minitentur et intentent effectus suos, ostendunt zodiaci partes sub quibus collectae ipsae et incensae primum exarserint, tum inclinationes comarum crinitae pro ratione formae. Ex ipsa vero collectionis ardentis velut facie ac forma, affectionis species et res, in quam illa pervasura est innotescet, duratio flammae, de eventuum intensione aut remissione, habitudo ad Solem de initio eorundem, quando primum invadent docebit; nam cum matutinae fuerint, diuque flagrarint celeriores, sin vespertinae, tardiores eventus arguunt.
⟨II.10⟩ De novilunio anni
Postquam exposita nobis est ratio universalis considerationis eorum, quae regionibus et urbibus portenduntur, sequitur nunc subtilior quaedam exquisitio eorum, quae singulis anni temporibus eventura sint, cuius rei tractatio quandam requirit de novilunio anni disputationem. Quod igitur illud principium capi oporteat in qualibet Solis conversione a reditu ad locum unde exierat, ipsa res docet cum effectu ipso, tum etiam nomine. Quale quis autem principium in circulo simpliciter constituat, omnino cogitatione non deprehendi posse videtur. In eo quidem circulo, qui permedium signorum ducitur, probabili ratione principiorum loco assumi possunt puncta ab aequinoctiali et duobus signata coluris, hoc est bina aequinoctialia et bina tropica. Sed rursus et hic dubitare quis poterit quo puncto tanque primario et principe utatur; et quidem simplicis ac circularis naturae proprietate considerata, nullum horum tamquam totius ambitus principium erit. Attamem qui de his rebus commentati sunt, uno aliquo horum quatuor punctorum usi sunt, alio sane alius, prout quisque vel rationibus vel naturae suae affectu ad hoc illudve statuendum ductus est. Et enim hae partes singulae eximium quiddam habent cur principium et novum annum vendicare sibi iure videantur. Aequinoctii verni proprium est, quod diurna spacia tunc primum noctes superare incipiunt, quodque tempus est affluentium humiditatum, at humiditatis vis potissimum, ut et antea diximus, in exordiis geniturae regnat. Solstitium, longissimum diem adducit. Apud Aegyptos vero et Nili exundationem adfert et de ortu Canis commonefacit. In aequinoctium autumnale incidit tempus colligendarum et reponendarum frugum et quasi de novo terrae semina mandantur, bruma dies, qui antea decreverant, augere rursus ac producere incipit. Sed mihi convenientius et naturalius esse videtur, ad indicandos eventus annuos quatuor assumere principia, observatis iis, quae proxime praecesserunt, noviluniis Solis et Lunae ac pleniluniis et maxime si in quibus horum alterutrum luminum defecerit, atque ita iudicium facere de statu veris ex principio Arietis, de aestate a Cancro, de autumno a Libra, de hyeme a Capricorno. Nam ipsas quidem universales constitutiones temporum et modos Sol parit, unde et penitus imperiti mathematum praenoscunt futura, sed et signorum proprietates ad significationes ventorum et generalium qualitatum assumendae sunt. At mutationum, quae in ipsa tempora particulatim incident, incrementa aut diminutiones indicabunt universaliter quidem vicinae punctis praedictis luminum coniunctiones et planetarum cum his configurationes, particulatim vero congressus eorundem in singulis signis et plenilunia itemque stellarum transitus, quam considerarionem menstruam nominare licet.
⟨II.11⟩ De particulari vi et natura signorum ad aeris constitutiones variandas
Ad annuas constitutiones iudicandas notas esse oportet etiam particulatim naturales proprietates signorum quantum enim ad aeris et ventorum mutationes stellarum singularum, nimirum planetarum et inerrantium stellarum, quae planetis nativa vi atque effectibus congruunt, quantum ad ventorum et quatuor anni temporum statum integra signa conferant, nos supra ex posuimus. Restat nunc ut particulares quoque signorum naturas persequamur.
Arietis signum generatim propter aequinoctialem significationem est tonitruosum et grandinosum. Particulatim vero intenduntur haec et remittuntur de proprietate stellarum inerrantium, quibus describitur, priores illius partes imbres cient et ventos, mediae temperatae sunt, extremae aestuosae et pestilentes. Boreae aestuosae et noxiae, austrinae glaciosae et subfrigidae. Tauri signum generatim prae se fert utramque crasim et subcalidum est. Particulatim vero priora, maxime ubi Pleiades consistunt, turbulenta sunt, flatuosa et nebulosa, media humida et frigida, postrema circa Succulas ignea sunt, fulminaque et fulgetra cient. Borea intemperata, austrina instabilia et incerta. Geminorum signum generaliter temperatam constitutionem efficit, particulatim vero praecedentia plus humectant et corrumpunt, media temperiem habent, sequentia mixta et incerta constant natura. Borea ventos cient et terras concutiunt, austrina desiccant et urunt. Cancri signum generaliter serenat et aestivas constitutiones parit. Particulatim vero partibus primoribus et circa Praesepe suffocat, terras quatit et caliginem offundit, mediis temperatum est, posterioribus ventos commovet. Tam Boreae quam austrinae partes igneae sunt, noxiae et aestuosae. Leonis signum generaliter aestus ciet et suffocat. Particulatim vero partes praecedentes suffocant et pestilentes sunt, mediae temperatae, postremae siccae et corruptionum effectrices. Boreae instabiles et igneae, austrinae humidae. Virginis signum in universum humidum est et tonitruosum. Particulatim vero principium eius calidius est et noxium, medium temperatum, finis aquosus. Borea pars ventorum commotrix, austrina temperata. Librae signum in universum varium est et mutabile. Particulatim vero in primis partibus et mediis temperatum, postremis aquosum. Boreis ventosum, austrinis humidum et pestilens. Scorpii signum in genere est tonitruosum et igneum. Particulariter vero initium nives producit, medium temperatum est, finis turbulentus. Septentrionalia aestuant, austrina humectant. Sagittarii signum in genere humidum est. Particulatim vero in principio sui humidum, medio temperatum, fine igneum. Latere Boreali flatuosum, austrino humidum et mutabile. Capricorni signum in genere humidum est. Particulatim vero anterioribus partibus aestuans et noxium, mediis temperatum, ultimis pluviosum. Austrinis et boreis humidum et noxium. Aquarii signum generaliter frigidum est et aquosum. Particulatim vero incipiens humidum, in medio temperatum, desinens ventosum. Versus boream aestuans, versus austrum nivosum. Piscium signum generatim frigidum et flatuosum est. Particulatim vero anteriora temperata, media humida, posteriora aestuantia. Borea flatuosa, austrina aquosa sunt.
⟨II.12⟩ De particulari tempestatum consideratione
His ita expositis sequitur particularium significationum tractatio, quae talis est. Una est ratio generalis ex quadrantibus signiferi sumpta, qua ut diximus observanda sunt, quae proxime tropicas et aequinoctiales significationes, novilunia et plenilunia cum cardinibus ad noviluniorum et pleniluniorum momenta in unoquoque proposito climate tanquam geniturae tempore constitutis. Deinde cognoscendae sunt stellae, quae locis noviluniorum et pleniluniorum dominantur, et sequentibus cardinibus, sicut supra in eclipsium doctrina monstravimus, ita universalia ex quadrantum proprietate scrutari atque eruere, sed horum vel intensiones vel remissiones et quarum qualitatum quarumve constitutionum effectiones sint futurae, ex natura stellarum praesidentium ediscere oportet. Altera ratio menstrua est, qua quae in singulis fiunt signis, novilunia et plenilunia consideranda sunt eodem modo hoc solo observato, si interlunium forte antecesserit proxime punctum tropicium aut aequinoctiale, ut interluniis illo toto quadrante utamur, si plenilunium, ut pleniluniis. Considerandi sunt et cardines et stellae locis utrisque dominantes, maximeque proximae fulsiones applicationesque et defluxiones errantium stellarum, earumque proprietates et locorum in quibus versantur nec non quos ventos commoveant aut ipsi planetae aut signorum partes in quibus existunt, praeterea in quem ventum vergat atque inclinet Luna latitudine sua, secundum eclipticae obliquitatem, ex quibus omnibus (notatis potioribus) mensium generales status ac ventos praecognoscere poterimus. Tertia ratio est subtilioris cuiusdam observationis remissionum et intensionum, qua notandae sunt Solis Lunaeque particulares configurationes, non solum in interluniis et pleniluniis, sed etiam harum mediae, id est quadratae, ubi animadvertendum triduo fere antequam Luna cursu suo Soli exaequatur, id est triduo ante quadraturas nonnunquam et triduo post significationes mutationum sese promere; cum propter hos ipsos positus, tum et alios nimirum trigonos aspectus et sexagonos ac planetarum caeterorum cum Luna configurationes. Nam ex horum natura convenienter mutationis proprietas deprehenditur, quae respondet aspicientium stellarum et signorum erga circumdantem nos aerem ac ventos familiaritati. Verum harum ipsarum particularium constitutionum intensiones remissionesve fiunt potissimum ubi inerrantium stellarum eae, quae maxime illustres sunt et efficaces, mane aut vesperi fulserint, cum ipsove Sole emerserint aut decubuerint. Etenim plerunque particularem statum ad modum suarum naturarum immutant, idem iudicandum est evenire ubi lumina cardines transeunt. Ad talem enim eorum habitum horariae intensiones et remissiones variantur, sicut ad Lunae motum aestus maris cientur atque refluxus. Itemque Luna cardines transeunte ventorum accidunt mutationes, quas ipsa a medio Solis itinere deflectens efficit. Ubique autem hoc tenendum est quod praeeat ac potior, sit prima atque universalis causa, sequatur vero illa, a qua particularia proficiscuntur accidentia; tum vero roboretur atque intendatur effectio, cum quae universali constitutioni dominantur stellae, his a quibus oriuntur particularia, aspectu et configuratione sese coniunxerint.
⟨II.13⟩ De significatione meteororum
Profuerit et ad particularium significationum praevisiones notare signa, quae iuxta Solem, Lunam et stellas apparent. Ac Solem intuebimur orientem coniectaturi de tempestatibus diurnis, occidentem de nocturnis, de diuturnioribus cum Luna configuratum, nam singulae figurae tempestatem, qualis usque ad proximam futura sit declarare consueverunt. Si ergo pura luce, caliginis varietatis et nubium expers Sol oritur vel occidit, serenam tempestatem pollicetur. Sin vario orbe aut flammeo prodierit abieritve aut rubentes emiserit radios, sive in rectum exporrectos sive in sese retortos, aut ex una parte in subiectis nubibus, ea quae παρήλια vocantur, formarit nubesve sub rutilo tinxerit colore et quasi per totas nubes longos extenderit radios, vehementes significat flatus erupturos ab illo angulo penes quem visa illa constiterint. Niger aut luridus si in ortu occasuve apparuerit, nubibusque involutus aut area circundatus ex una parte aut parte utraque pareliis aut radios suppallidos nigrosve sparserit, hyemes minatur, atque imbres. Lunam observabimus in suo itinere triduo ante vel post interlunia aut plenilunia et medium tempus, quo erga Solem quadratur. Nam si tenui puraque luce nituerit, nihilque illam circum dederit, serenitatem spondet. Si tenui rubuerit luce, totaque perspicua visa fuerit etiam ea parte, quae luce destituitur, ventos excitabit inde orituros, quo ipsa declinat. Nigra, spissa, pallida, hyemes atque imbres minatur. Observandae sunt et areae, quae Lunam quandoque circundant. Nam si una fuerit et pura paulatimque marcescens evanuerit serenitatem; sin duae aut tres, hyemes significant; et has quidem, si subrubrae fuerint et quasi perruptae, cum impetuosis ac vehementibus ventis invasuras denotant; si caliginosae ac spissae, cum nivibus; si luridae, nigrae et lacerae, cum utrisque; denique quo plures fuerint areae, tanto maiores hyemes portendunt. Errantibus et inerrantibus splendidioribus circumfusae areae proprietate coloris sui denunciant ea, quae naturae ferunt stellarum. Inerrantium etiam minorum velut congestos acervos aspiciemus, quo colore quave magnitudine videantur. Nam si splendidiores grandioresque apparuerint solito, quacunque in plaga coeli constiterint, ab ea ventos spiraturos designant. Quinetiam nebulosi gyri, ut in Praesepi et similes, si coelo sereno aut exiles sint aut visum fugiant aut spissi densique esse videantur nimbos; puri vero et continuo scintillantes, ventos turbulentos praedicunt. Si stellarum duarum, quae utrinque ad Praesepe cernuntur Asinorum appellatione insignes, una quae septentrionalis est non appareat, flabit aquilo; si vero altera australis abdita delituerit, auster spirabit. Praeterea quae certis temporibus in coelo se ostenduut et ostenta dicuntur, eorum crinita sidera semper squalorem ventosque praenunciant, eo quidem vehementiores, quo pluribus in partibus et ipsorum corpora grandiora fuerint. Traiectiones et iaculationes stellarum, si ab uno angulo ferantur, ab eo ventos mox sequuturos denunciant; si occurrant inter se praelia suscitant; si vero de quatuor plagis prosiliant hyemes varias, fulmina, fulgetra, aliaque huiusmodi adferunt. Nubes, in quibuscunque finibus conspectae similes floccis lanae, hyemes sequuturas demonstrant. Arcus quoque quocunque tempore extiterint, si serenum sit coelum hyemes, si hyems adfit, serenitatem pollicentur. Generalia visa aeris certis temporibus eadem portendere, quae sunt in superioribus de suis quaeque accidentibus explicata. Atque hactenus placuit de generali inspectione universalium et particularium signorum breviter disserere. Quod superest, geniturarum indicia sicut et ordo postulat nunc deinceps exequemur.
⟨III⟩ Liber tertius Ptolemaei
⟨III.1⟩ De conceptu et edito foetu
Cum hactenus tractata sit consideratio universalium eventuum, quae et prior esse dicitur, et saepe vincit particulares significationes in naturis singulorum hominum, quarum praedictiones vocamus genethliacas, sciendum est in utroque genere similem esse considerationem et motuum et effectuum. Nam et universalium eventuum et particularium, in singulis hominibus causa est motus planetarum et Solis ac Lunae, sed artificiosa observatio motuum praemonstrat corporum mutationes, si conferantur ad ea, quae fiunt iuxta transitus siderum, habentium similes effectus in aere nos circumdante; verum universales causae efficaciores sunt, particulares non tam sunt efficaces. In utroque genere autem sunt varia initia, ex quibus praedicimus iuxta astrorum positus ea quae significantur. Ac universalium multa sunt initia, non est enim unum urbium ac regnorum principium et haec initia accipimus non semper ab iisdem causis, sed interdum etiam a circumstantiis et aliis, quae augent causas; ac fere in omnibus testimonio utimur eclipsium, quae sunt maiores, et magnarum coniunctionum. Singulorum vero hominum habemus initium unum et multa. Unum enim cum principio nascitur homo, id enim habemus, accedunt autem deinceps ordine per gradus aetatis ad primum initium multae significationes aliae, sed primum initium praestantius est, proprie enim efficit et corpus et reliqua initia. Haec cum ita se habeant, a primo initio considerantur universaliter qualitates corporis, a reliquis initiis sumuntur pro tempore accidentia secundum magis et minus, secundum distinctiones aetatis per gradus. Initium nascentis hominis aut est naturale quo concipitur, aut est praecipuum potentia, quo editur foetus ex utero, si tempus conceptus deprehensum est, seu casu seu observatione, magis convenit positum siderum qui tunc fuit considerare, in iudicandis corporis et animae qualitatibus. Postquam enim initio semen consequitur aliquod temperamentum ex circumfuso coelo, etiamsi paulatim cum formatur corpus fiunt alterationes, tamen quia semen adiungit sibi nutrimentum conveniens in augmentatione idque naturaliter commiscet et sibi attemperat, retinet similitudinem prioris qualitatis. Si autem tempus illud ignoretur, ut plerunque fit, initium erit egressus ex utero, nam et hoc tempus potissimum est et hac tantum ratione ab altero initio differt quod animadverso conceptu, praedici possunt ea, quae praecedunt egressum ex utero. Ac conceptus quidem inchoatio esse aliqua potest, sed egressus ex utero est principale exordium vitae tempore posterius, potentia vero aequale et praestantius; et propemodum conceptus dici posset seminis generatio, egressus autem ex utero generatio hominis. Multa enim tunc foetus adipiscitur, quae antea in aluo nondum ei aderant, ac propria quidem humanae naturae, ut sensuum actiones et corporis motus. Etsi autem positus coeli in partu non videatur primum condere naturam, tamen conducit ad hoc ut foetus exeat in lucem, postquam conveniente coeli actione maturuit; natura enim, postquam foetus perfectus est, movet eum ut exeat ex utero, tali positu coeli, qui respondet illi constitutioni, quae fuit initio conceptus. Itaque coeli positus in partu merito existimabitur talia significare, non quia efficiat talem naturam, sed quia necessitate quadam naturali congruit et similem vim habet. Cum igitur instituerim et hanc partem compendio absolvere, iuxta eum ordinem, quem hactenus secutus sum, quantum praedictio possibilis est, declinabimus veterem modum, qui stellarum mixturas tradit, cum ea ratio confusanea et propemodum infinita sit si quis singulas examinet, et magis ad coniecturas singularium pertineat quam ad praecepta universalia. Cum igitur illa inquisitio pene infinita sit et difficilis, omittenda erit. Sed tradam praecepta generalia ex quibus coniecturae de singulis sumi poterunt et exponam effectrices qualitates praecipuas, quantum potero adcommodatas ad physicam rationem. Et coeli locum, iuxta quem humani eventus considerantur, tanquam metam proponam ad quam dirigantur qualitates effectrices, ac praecipue iuxta cognationem corporum, velut sagittae. Caeterum quid iudicandum sit, cum multarum stellarum lumen miscetur, relinquemus prudentiae artificis tanquam periti sagittarii. Primum autem de universalibus, quae consideranda sunt in partu, dicam convenienti ordine cum quidem ex partu cognosci omnia possint, quae naturales causas habent; conducet autem et tempus conceptus cognoscere ad qualitates temperamenti ex consideratione conceptus, si quem curiosior scrutatio delectat.
⟨III.2⟩ De gradu ascendentis
Cum autem saepe dubitetur de prima et praecipua parte, videlicet de hora, qua foetus ex utero egressus est (nam solius astrolabii inspectio potest minutum horae ostendere), reliqua horarum signandarum instrumenta, quibus plurimi utuntur, saepe fallunt. Nam solaria errant, vel quia non sunt rite posita vel quia gnomones non recte ad meridianam lineam quadrant, aquatica vero non constant sibi, propter dissimiles aquarum naturas eaque dissimilitudo varias habet causas, interdum etiam casu cohibentur et resistunt. Necesse est igitur tradi rationem, qua inveniri debeat gradus ascendens zodiaci secundum physicam et consentaneam rationem, posita igitur hora natalicia, inventa per ascensiones adiunge coniunctionem aut oppositionem proxime praecedentem. Et diligenter quaere gradum seu coniunctionis seu in oppositione eius luminis, quod supra terram est cum editur partus, deinde videndum quis planeta sit dominator illius gradus iuxta eas praerogativas, quas supra commemoravimus; videlicet trigonum, domum, exaltationem, fines, fulgorem aut configurationem; hoc est quando gradus ille unam aut plures praerogativas habet, propter quas ei attribuendus sit dominator. Cum igitur planetam aliquem reperimus familiarem illi gradui propter unam aut plures praerogativas, videndum est deinde quem gradum tenuerit planeta partus tempore et quotus gradus erit iudicabimus parem gradum in exortu ascendentis signi ascendere. Sin autem duo vel plures participes sint dominationis, ille eligendus erit cuius gradus tempore partus propius accesserit ad gradum signi ascendentis, ad huius planetae gradum ascendens constituendum erit. Si vero duo aut plures planetae in hac propinquitate pares erunt, eligemus eum, qui propter cardines et conditionem familiarior est ascendenti. Cum autem longius distant gradus huius dominatoris ab horoscopo quam a medio coeli, utemur eo numero ad constituendum medium coeli, hoc constituto et reliquos cardines mutabimus.
⟨III.3⟩ Distibutio doctrinae de nativitatibus
His expositis, si quis universam doctrinam de nativitatibus distribuat, inveniet de accidentibus, quae secundum naturam eveniunt, et praevideri possunt tradi praecepta vel de praecedentibus nativitatem, ut de parentibus; vel de praecedentibus et sequentibus, ut de fratribus; vel de his quae in ipso partu accidunt, quorum ratio non est una et simplex; vel de his, quae post nativitatem secutura sunt, quorum ratio magis multiplex est. De his, quae a partu indicantur, quaeritur an sit mas vel femina, an sint gemini aut plures nati, an sit foetus monstrosus, an sit durabilis; postea de his, quae secutura sunt nativitatem, quaeritur de vitae spacio et diuturnitate, siquidem haec quaestio discernenda erit a priore, an recens foetus nutriri possit; deinde de figura corporis, de morbis et laesionibus corporis, de qualitatibus et inclinationibus animi, de re familiari, de dignitatibus, de studiis et actionibus, de coniugio, de liberis, de amicitiis, de peregrinationibus; postrema de genere mortis, quaestio est vicina superiori quaestioni de spacio vitae, sed post caeteras quaestiones hoc tradi solet. De his summatim dicam, exponanque nudas qualitates effectrices, ac omittam ea, quae non non] uon B habent ex natura causam probabilem, quae tamen multi curiose ac praeter rem scrutantur; nec accersam divinationes, quae ex sortibus aut numeris sumuntur, quae nullam habent rationem, sed ea tradam, quae habent exploratam certitudinem propter astrorum positus et locorum proprietates, eruntque praecepta universalia; nam si quis de singulis velit praecipere, eadem subinde repetenda essent.
⟨III.4⟩ Primum praeceptum
Primum autem quaerendus est zodiaci locus, qui significat aliquid de nati conditionibus, ut exempli causa, de dignitae actionum consulendum est medium coeli, de patre locus Solis adspiciendus est. Deinde videndum quis planeta dominetur illi loco iuxta quinque praerogativas ex quibus planetarun dominium aestimatur, quod si unu habet omnes praerogativas, huic tribuendum erit dominium, sin autem plures planetae concurrent, praeferendus estis qui habet plurimas praerogativas. Deinde considerandae sunt et planetae dominatoris et signorum naturae, in quibus sunt planetae et locus dominans. Ac potentia planetae fit maior cum positus est efficacior vel propter positum, quem in mundo habent, vel propter positum, qui contingit eis in locis nativitatis; sunt enim efficaciores propter positum quem in mundo habent quando sunt in propriis signi et propriis locis, et quando sunt orientales et aucti cursu. Praeterea plus valent propter positum in nativitate, quando sunt in cardinibus, quam in domibus succedentibus, praecipua vero loca sunt ascendens et medium coeli. Imbecilliores vero sunt propter positum in mundo, quando in locis alienis et non cognatis, et cum sunt occidentales et diminuti cursu; sed imbecilliores sunt propter positum in nativitate quando cadunt a cardinibus. Porro ad iudicandum tempus eventuum, consideretur an sint matutini aut vespertini ad Solem et horoscopum, nam quadrantes qui Solem aut horoscopum praecedunt et his oppositi e regione matutini sunt, reliqua loca et sequentia sunt vespertina; et an sint in cardinibus aut succedentibus domibus, nam cum sunt matutini aut in cardinibus habent initia celeriora, vespertini vero aut in succedentibus domibus habent tardiores effectus.
⟨III.5⟩ De parentibus
Cuiuslibet loci praestantia, quam in speciali consideratione semper attendere convenit, ita se habet. Nunc vero incipiemus a primo capite iuxta institutum ordinem, dicturi videlicet de parentibus. Sol et Saturnus conveniunt patri secundum naturam, Luna et Venus matri, harum stellarum conditio inter sese et erga alias, significat accidentia parentum. Et de fortuna ac divitiis eorum iudicatur ex comitatu qui circundat lumina, significatur enim illustris et splendida fortuna, cum benefici planetae circundant lumina in iisdem signis aut sequentibus conditionis eiusdem, ac praecipue cum prope Solem sunt matutini, prope Lunae vespertini, fausti et non impediti. Cum autem Saturnus et Venus sunt orientales et in proprio fulgore aut in cardine, significant utriusque parentis manifestam felicitatem, iuxta cuiusque proprietatem. Sed si lumina nec iunguntur aliis planetis nec comitatum habent, significant abiectos et inglorios parentes, ac praecipue cum Venus et Saturnus infeliciter positi sunt. Sin autem habent comites, non quidem suae naturae, ut cum Mars ascendit post Solem aut Saturnus post Lunam, aut si beneficae stellae et quae sunt eiusdem conditionis non sunt bene positae, indicio sunt parentum vitam esse mediocrem et inaequalem. Sed si pars fortunae, de qua postea dicam, convenit cum his stellis, quae comitantur Solem aut Venerem, recipient salva patrimonia; sin autem non congruit aut contraria est aut nullae sunt comites aut sunt maleficae, patrimonium parentum non erit eis utile aut etiam damnosum. De aetate parentum iudicium faciendum est ex positu planetarum. Cum enim Iupiter aut Venus intuentur fausto adspectu Solem aut Saturnum, aut Saturnus Solem foeliciter adspicit, seu coniunctus ei seu sextili adspectu seu trigono, cum non sunt abiecti in locis in faustis, coniectura est parentes fore longaevos; secus est autem, si fuerint infirmi, abiecti in locis infaustis, neque tamen admodum cito extinguentur parentes. Sed si secus erit et Mars elevabitur supra Solem aut Saturnum aut ascendet post eos, aut Saturnus non congruet cum Sole sed aut oppositus est aut quadrato adspectu eum adspicit et sunt in locis cadentibus, significant parentes debiles; sed si sint in cardinibus aut in succedentibus domibus, significant parentes fore brevis vitae aut certis morbis conflictantes, si sint in primis cardinibus, videlicet in horoscopo et medio coeli et locis succedentibus, erunt brevis vitae. Nam Mars adspiciens Solem ut diximus, cito necat parentes aut laedit oculos, sed cum Saturnum adspicit, ac in mortem aut in putridas febres aut in laesiones per vulnera et ustiones coniicit. Sed cum Saturnus adspicit infeliciter Solem, adfert mortem patri per morbos aut per malorum humorum collectiones. De matre vero, si Iupiter Lunam aut Venerem aliquomodo adspexerit, aut Venus adspicit Lunam sextili aut trigono adspectu aut est ei iuncta, cum sunt in locis faustis significant matrem fore longaevam. Sed si Mars adspicit Lunam aut Venerem, succedens ei aut quadrato adspectu intuens vel oppositus, aut Saturnus solam Lunam sic adspicit, cum sunt diminuti cursu aut in domibus cadentibus, coniiciunt matrem in morbos tantum et imbecillitates; sed cum sunt aucti cursu vel in cardinibus, significant brevem vitam matribus aut significant obnoxias fore sonticis morbis. Tunc enim portendunt brevem vitam, cum sunt in oriente aut in succedentibus domibus; sed sontici morbi portenduntur, cum illi sunt in occidente. Nam Mars sic adspiciens Lunam positam in oriente, significat subitas mortes matrum et vulnera in facie, sed si adspexerit Lunam occidentalem, mortes adfert per abortus et talia et lacerationes aut ustiones corporis. Cum autem adspicit Venerem, adfert letales febres et morbos ex obscuris causis et caligines et subitas aegritudines. Cum autem Saturnus adspicit Lunam, significat mortem et morbos, cum enim Luna est in oriente, significat putridas febres, cum Luna est in occasu, significat morbos uteri et arrodentes fluxus. Sed ad singularium praedictiones de morbis assumi etiam debet signorum qualitas, in quibus sunt planetae, qui sunt autores morborum, quae in ipsa nativitate commodius inquiri potest; praeterea die magis Solem et Venerem, nocte vero Saturnum et Lunam magis observabimus. Reliquum est autem in particulari inquisitione, ut sumatur significator proprius matris aut patris et ponatur in horoscopo tanquam in genesi parentum et inde reliquae domus et praecipuae significationes constituantur. Caeterum et hic et alibi semper regula tenenda est de planetarum mixtione, si plures sunt planetae et diversae naturae in loco significante, quaerendum est cuius virtus plura habeat suffragia, aut si sunt aequalia suffragia, mixtas ex ipsis qualitates convenienter ratiocinemur; sed si distant, attribuamus singulis certorum temporum eventus, priores matutinis, tardiores vespertinis. Necesse est autem statim ab initio congruere stellas loci quaesiti et caeteras, quae principalem vim habent, et quae non ab initio congruit, nullam vim habet; quo vero tempore eventus futurus sit, non solum ex significatore sciemus sed etiam ex positu ad Solem et angulis mundi.
⟨III.6⟩ De fratribus
Ex quo loco coniecturae de parentibus sumantur, dictum est. De fratribus vero, si quis generali investigatione contentus erit nec supra quam possibile est numerum et particularia exacte quaeret, physica ratione de germanis et ex eadem matre natis sumet iudicium ex signo medii coeli et materno loco, hoc est excipiente Venerem interdiu et noctu Lunam; cum enim id signum et succedens significent matrem et eius liberos, erit idem fratrum locus. Si igitur beneficae illum locum adspiciunt, multos fratres praedicemus, coniecturam facientes a multitudine stellarum et ex signis refert enim, utrum sit una figura an bicorporea. Sin autem maleficae stellae supra hunc locum elevatae fuerint aut fuerint oppositae ex diametro, significabunt paucos fratres, adsumunt autem et Solem. Praeterea si in cardinibus fit oppositio et maxime si in ascendente sit Saturnus, significat primogenitis; sin autem Mars ibi erit, reliquis mortem minatur. Sed planetae datores fratrum, si iuxta mundi positum bene se habebunt, fratres dabunt forma et gloria praestantes; econtra vero, sordidos et obscuros. Sin autem maleficae stellae supra datrices elevatae fuerint aut succedent eis, dabunt non durabiles; masculae iuxta positum mundi fratres, feminae vero sorores, ac sitae in ortu significant prioribus, sitae vero in occasu significant posterioribus. Praeterea si datrices stella foeliciter adspiciunt signum quod dominant fratribus, concordiam fratrum significat, sin autem congruit cum parte fortunae, significat societatem facultatum; sed si nullis adspectibus coniunctae fuerint aut oppositae, significant odia mutua, aemulationem et universaliter insidias. Caeterum si quis particularia curiosius scrutari volet, datricem stellam collocet in horoscopo, facto themate ut in genesi.
⟨III.7⟩ De masculis et femellis
Cum iuxta ordinem nostrae considerationis tradita iam sit doctrina de fratribus convenienti et naturali modo, reliquum fuerit ordiri ea, quae accidunt in ipsa generatione, ac primum tradam brevia praecepta de masculis et feminis. Sumitur autem iudicium non ab una re, sed ab utroque luminari et ab horoscopo et stellis habentibus cognationem cum horoscopo, praecipue in figura conceptus, obscurius autem in figura editi partus. In summa vero observandum est, utrum praedicta tria loca et stellae dominatrices seu plures seu omnes sint natura masculae, an vero femineae, inde iudicandum est. Sunt enim discernendae stellae quemadmodum in primis elementis huius artis dixi, masculas aut femineas ex natura signorum aut ex planetarum natura aut expositu mundano iudicari, nam in ortu sunt masculae, in occasu femineae; praeterea cum Solem antecedunt, sunt masculae, cum sequuntur, femineae sunt. Per haec omnia facienda est coniectura quae stellae vim praecipuam habeant ad significandum sexum.
⟨III.8⟩ De geminis
Et cum nascuntur gemini aut plures, ad eundem modum observanda sunt duo lumina et horoscopus. Nascuntur enim plures propter commixtiones, cum duobus aut tribus locis in signibus sunt signa bicorporea, et maxime quoniam planetae dominatores eundem locum adspiciunt, aut duo sunt in signis bicorporeis, aut duo pluresve planetae coniuncti sunt. Quando autem in locis insignibus sunt bicorporea signa et plures planetae ea adspiciunt, tunc nascuntur etiam plures duobus, ac numerus quidem sumitur a planeta dominante collata numeri ratione, sed sexus iudicatur ex planetis intuentibus Solem aut Lunam aut horoscopum, qui quando masculos, quando foeminas significent, antea dictum est. Cum autem talis dispositio non adiungit ad lumina cardinem horoscopi, talis in matre dispositio plerunque geminos aut etiam plures procreat. Ac peculiariter tres mares, qualis est tergeminorum generatio, gignunt positi in bicorporeis in locis dictis Saturnus, Iupiter et Mars; tres femellas, qualis est Charitum generatio, pariunt Venus, Luna et Mercurius effoeminatus; duos mares et unam femellam, qualis fuit generatio Castoris, Pollucis et Helenae, gignunt Saturnus, Iupiter et Venus; duas femellas et unum marem, qualis est generatio Cereris, Proserpinae et Bacchi, gignunt Venus, Luna et Mars. Sed hi foetus plerunque immaturi eduntur et saepe membra monstrosa adferunt, et quidam eduntur inusitato more, propter talium accidentium concursum.
⟨III.9⟩ De monstris
Non aliena est doctrina de monstris ab hoc loco. Primum enim, in his lumina reperientur procul remota et nullo modo aspicientia horoscopum, et cardines occupati a maleficis stellis. Cum igitur talis dispositio se offeret, ut fit saepe etiam in nativitatibus aliis sordidis et infaustis, ut maxime non sint monstrosae, consideranda est praecedens coniunctio aut oppositio et dominatores earum et nativitatis dominator. Si igitur nativitatis significator et Luna et horoscopus aut plures nullam habent cognationem cum dominatore praecedentis coniunctionis aut oppositionis, nascitur foetus perplexae naturae seu monstrosus. His ita se habentibus, cum lumina sunt in signis bestialibus et in cardinibus duo malefici, quod nascitur non habebit humanam naturam, cumque nulla benefica stella adspiciet lumina sed tantum maleficae, quod nascitur prorsus erit immane et habens feram naturam et nocendi cupidam; sed si adspiciunt Iupiter aut Venus, nascetur quiddam quod superstitione vertetur in omen, eritque simile cani aut feli aut simiae; sin adspexerit Mercurius, imitabitur naturam eorum, quae sunt usui hominibus, ut volucrum aut porcorum aut caprarum aut boum aut simile quiddam. Sin autem lumina fuerint in signis humanis nec tamen caeterae stellae cognationem cum illis habebunt, nascentur monstra hominum iuxta qualitatem et figuram signorum in quibus sunt maleficae gubernantes lumina aut cardines. Si nulla benefica adspicit illa loca, nascuntur prorsus fatua et monstrosa; sin autem ea Iupiter aut Venus adspiciunt, nascetur monstrum speciosius, ut hermaphroditi aut balbutientes. Si autem adspicit ea Mercurius, significat divinatores et qui ad quaestum conferunt divinationes; solus autem Mercurius infausto loco, gignit mutos ac surdos, interdum etiam astutos et veteratores.
⟨III.10⟩ De natis qui nutriri non possunt sed mox extinguuntur
Reliqua est inter ea, quae in ipso partu spectantur consideratio, de nutricatione quam distingui oportet, interdum enim haec quaestio pertinet ad doctrinam de longitudine vitae, quia hoc de quo agimus utrique quaestioni ad fine est, aliquando vero se iuncta est, quia differunt spacia de quibus hic disserint. Cum enim de longitudine vitae quaeritur, de his agitur quos sensibili tempore duraturos esse existimamus, hoc est annuo circuitu, tale enim tempus est annus; tempus vero magis imbecillium sunt menses, dies et horae. Doctrina vero de iis, quibus non prodest nutricatio, intelligitur de nato non perveniente ad illud tempus, sed propter excellens detrimentum statim moriente a partu. Altera igitur quaestio subtiliorem habet considerationem, haec crassiorem. Cum enim alterum lumen est in cardine et simul est planeta maleficus aut distat longitudine, exacte efficiens trigonum duorum aequalium laterum nec adspectus interveniat benefici planetae et dominator luminum sit in locis maleficorum, nutricatio destituet natum et mox morietur. Sin autem non efficiet hic positus triangulum duorum aequalium laterum, sed succedent luminibus radii maleficorum, et duo fuerint laedantque vel alterum lumem vel ambo vel succedendo vel in oppositione vel per vices, altera malefica, alterum lumen, vel altera sit opposita, altera vero succedens, deerit nutricatio, quia multitudo detrimentorum impedit utilitatem, quae erat ex distantia succedentis ad durationem vitae. Maxime vero Mars laedit Solem succedens, Lunam vero Saturnus, econtra vero in oppositione aut cum superiore loco ponuntur maleficae, Solem maxime laedit Saturnus, Lunam vero Mars, maxime si occupent loca luminum aut dominatoris horoscopi. Si autem duae fuerint oppositiones, ita ut in cardinibus sint lumina et maleficae efficiant trigonum duorum aequalium laterum, nascuntur vel mortua vel semiviva. Cum autem lumina discedunt ab aliqua coniunctione beneficarum, aut alioqui eas feliciter adspiciuint, et radios spargut in praecedentia loca, vivet natum tanto spacio, quantus est numerus graduum inter prorogatorem et proximam maleficam, tot videlicet menses, dies vel horas, pro modo et viribus causarum nocentium. Cum autem maleficae spargunt radios in loca priora luminibus et beneficae in sequentia, natus durabit et vivet. Rursus, cum maleficae elevantur supra beneficas, signum est detrimenti et subiectionis; cum autem beneficae superant, natus vivet quidem, sed alienis parentibus subditus erit; cum autem benefica aliqua aut ortum aut adplicationem aliquam habet ad Lunam et malefica est in occasu, natus nutrietur a parentibus suis. Eodem modo iudicetur si multi simul nascentur. Cum aliquod lumen, quod adspicit caeteras stellas, in occasu est, nascetur semivivum aut informis caro et immatura; cum autem maleficae elevantur supra lumen, natum nec nutrietur nec vivet, obnoxium causis quas dixi.
⟨III.11⟩ De vitae spacio
Inter ea, quae considerantur post partum, praecipua quaestio est de vitae spacio, ridiculum est enim pronunciare de moribus atque actionibus nati, qui non perventurus est ad annos quibus actiones illae congruunt. Sed haec doctrina non est simplex nec facilis, sed sumitur varie a stellarum dominantium praerogativis. Modus autem maxime consentaneus naturalibus rationibus est qui sumitur ex prorogatore et ex dominarore prorogatoris, ac rursus ex locis et stellis interficientibus.
⟨III.12⟩ De loco prorogatore
Primum quidem existimandum est locos prorogatores esse, in quibus est stella acceptura dominium prorogationis, horoscopum a quinque partibus supra horizontem usque ad reliquas quinque et viginti sequentes; et domum undecimam, cui nomen est bonus genius; et in dextra parte adspicit hexagono adspectu ascendens, item medium coeli, quod quadrato adspectu ascendens intuetur; item nonam domum, cui nomen est deus; ac trigono adspectu horoscopum adspicit item occasum, qui oppositus est horoscopo. Cum autem quaerimus in his locis potentissimum, primus erit medium coeli, deinde horoscopus, postea undecima domus succedens medio coeli, deinde occasus, postea nona domus antecedens medium coeli. Nam omnia loca sub terra probabiliter reiicimus, quod ad hanc potestatem attinet nec probamus, nisi ea, quae supra terram ascenderunt atque apparent. Imo nec locum supra terram, qui non adspicit ascendens, sed ociosus dicitur assumere prodest, nec duodecimam, quae vocatur malus genius, quia stellas, quae ab horizonte processerunt, turbidas reddit et ab angulo cadit, et cum exhalent in eum ex terra vapores humidi, densi et caliginosi, propter quos nec color nec magnitudo stellarum conspici potest. Deinde vero ad prorogatorem adsumenda sunt quatuor praecipua loca, videlicet Solis, Lunae, horoscopus, pars fortunae et horum dominatores.
⟨III.13⟩ De parte fortunae
Sumes autem partem fortunae a numero graduum, die et nocte, a Sole ad Lunam, sic videlicet, ut quantum distant Sol et Luna, tantum constituas intervallum inter horoscopum et partem fortunae iuxta successionem signorum. Ac ubi finis erit eius computationis, is gradus eius signi et is locus erit pars fortunae, quem igitur positum habet Sol ad horizontem, hunc habet et Luna ad partem fortunae, et erit pars fortunae lunaris horoscopus. Considerari autem debet quod lumem sequatur alterum in successione signorum, si enim Luna sequitur Solem secundum successionem signorum, numeretur et pars fortunae ab horoscopo secundum successionem signorum, sed si Luna antecedit Solem, numeretur et pars fortunae ab horoscopo contra successionem signorum. Fortassis autem idem hoc valet apud scriptorem noctu natis a Luna ad Solem numerandum esse et econtra ab horoscopo contra successionem signorum, sic idem erit locus partis fortunae et eadem ratio positus invenietur.
⟨III.14⟩ Quot sint prorogatores
Interdiu Sol anteferendus est, si tamen erit in locis prorogatoriis, sed si non erit in locis prorogatoriis, Luna sumatur; sin autem neque hanc sumere possumus, planetas sumito, qui potiorem habent rationem dominii collatos ad positum Solis et praecedentem coniunctionem et horoscopum, hoc est cum sint quinque modi dignitatum, planeta eligatur, qui plures habet dignitates; sin autem illis modis uti non poteris, tandem sumatur horoscopus. In nocte primum eligito Lunam, deinde Solem, postea planetas antecellentes dignitate, in ratione dominii collatos ad Lunam et praecedentem oppositionem et ad partem fortunae; sin autem proxime antecessit coniunctio, sumatur horoscopus, sed si oppositio praecessit, sumatur pars fortunae aut certe horoscopus erit prorogator. Sed si ambo lumina et dominator erit in locis prorogatoriis, sumatur lumen quod maiorem habet potestatem. Dominator vero tunc tantum antefertur utrique lumini, quando loci dignitate praepollet et rationem dominii habet iuxta ambas electiones.
⟨III.15⟩ De modis prorogationis
Invento prorogatore, duo modi sumendi sunt. Alter secundum ordinem signorum, qui vocatur proiectio radiorum, cum videlicet prorogator est in locis orientalibus, a medio coeli usque ad ascendens. Alter vero et secundum ordinem signorum et contra iuxta rationem horalem, cum videlicet prorogator est in locis cadentibus a medio coeli. Sunt autem interficientes gradus, qui contra ordinem signorum inveniuntur, in solius occasus horizonte, quia dominum vitae abscondunt; stellae vero vel occurrentes vel adiuvantes tantum auferunt aut addunt aliquos annos iis, qui per prorogatorem collecti sunt usque ad occasum prorogatoris, eo autem non occidunt, quia non ipsae vadunt ad prorogatorem, sed prorogator ad eas. Ac beneficae addunt annos, maleficae diminuunt. Mercurius vero utris adiunctus fuerit hos adiuvabit, de numero vero additionis aut subtractionis considerandus est gradus prorogatoris. Quot enim partes horales erunt illius gradus interdiu diurnae, noctu vero nocturnae, tanta erit annorum integra summa; id autem ita intelligendum est quasi sit in ortu gradus ille, sed si non est in ortu, pro proportione fiat distantiae subtractio, ita ut in occasu haec summa in nihilum desinat. Sed secundum successionem, signorum interficiunt loca maleficarum stellarum, Saturni et Martis, sive corporibus occurrant sive quadrato adspectu, aut ex opposito intueantur prorogatorem, interdum et sexangulus adspectus idem valet, ab obedientibus aut videntibus signis proficiscens, et quadratus ad locum prorogatorem secundum ordinem signorum idem valet. Interdum et sexangulus interficit, adflictus a tardis ascensionibus, trigonus vero, adflictus a brevioribus ascensionibus. Et cum Luna est prorogatrix, Solis locus fit interfector. Nam occursus eorum contrarii interficiunt et convenientes servant, cum ad prorogatorem accedunt. Neque tamen semper occidunt, sed cum sunt adflicti. Impediuntur enim, cum in fines beneficarum incurrunt, aut cum benefica adspexerit quadrato adspectu aut trigono aut opposito gradu interfectorem, aut cum Iupiter vicinus est secundum ordinem signonum citra duodecim gradus, aut Venus citra octo; et cum prorogator et interfector in uno gradu sunt, sed non in eadem latitudine. Cum utrinque sunt iuvantia aut interficientia, videndum est quae pars habeat fortiores opitulatores vel numero vel potentia; numero prestat ea pars, in qua plures sensibiliter coniuncti sunt, sed viribus praestat illa, in qua planetae sunt aut iuvantes in propris signis aut interficientes in alienis. Maxime vero, quando iuvantes sunt orientales, interficientes vero sunt occidentales. Universaliter autem nulli ad sumendi sunt, qui sunt sub radiis, neque ad interfectionem neque ad auxilium, nisi cum Luna est prorogatrix et Sol fit interfector, hic a malefica depravatur, praesertim si benefica non adiuvet aut mitiget malum.
⟨III.16⟩ De numero annorum nati
Numerus annorum, sumitur ex intervallo inter locum prorogantem et interfectorem, non simpliciter nec temere, ut multi tradiderunt, ex ascensionibus quibuscunque et quolibet gradu, id enim tunc valet cum ipse horizon ascendens fuerit prorogator aut aliqua stella simul exoriens aut aliquis locus qui est in ortu, secundum hoc ascendens. Unus enim hic modus physice consideranti propositus est, observare quot graduum ex aequinoctialis circuli gradibus sit locus stellae vel figurae sequentis in genesi ad praecedentem, nam circuli aequinoctialis tempora aequaliter horizontem et meridianum percurrunt, et ab his aequaliter sumi possunt elongationes, convenienter autem pro quolibet gradu sumes unum annum. Quando igitur in ipso orientis cardine fuerit prorogator et locus praecedens, convenit accipere tempora aequinoctialis coorientia cum toto arcu zodiaci, qui prorogatori et interfectori intercedit. Tot enim ubi praeterierint tempora aequinoctialis interfector ad locum prorogatotis, hoc est ad cardinem orientis pervenit. Quando in meridianum prorogator inciderit, ex ascensionibus sphaerae rectae eruenda sunt tempora aequinoctialis, quae cum confini zodiaci arcu meridianum praetervehuntur; si vero cardinem occiduum tenuerit, ea sumenda tempora sunt, quae cum arcu distantiae prorogatoris et interfectoris merguntur, hoc est quae cum opposito evehuntur. At si locus praecedens in his tribus cardinibus non extiterit, sed in spacia media inciderit, non tempora ascendentibus arcubus aut descendentibus aut coeli culmen praetereuntibus congruentia sequentem locum ad praecedentem deducent, sed diversa. Similis enim et idem locus est, qui similem et in iisdem partibus situm habet et ad horizontem et ad meridianum; hoc vero proxime accidit his, qui cadunt in unum hemicyclium, ex genere eorum, quae per communes horizontis et meridiani sectiones ducuntur, quae hemicyclia aequali inter se distantia, horae nimirum aequalis spacio dissident. Perpetuo autem ad illorum hemicycliorum quodcunque et horizontem ad meridianum, aequator eodem modo inclinatur, perinde ac si circa illas sectiones converteretur, zodiaci partes contra et mutant suam ad quodcunque hemicyclium habitudinem, et inaequalibus temporibus utrobique transeunt, eodemque modo in quemcunque partem a cardinibus prorogator distet, tempore non aequali haec praeter vehitur. Unam tamen constituemus viam, qua sive ortum tenuerit locus praecedens sive occasum sive coeli medium sive alium quemcumque his cardinibus interiectum, numerus temporum aequinoctialis, qui praecedentem locum ad sequentem deducat, proportione confici possit. Assumpta enim zodiaci parte, quae in medio coeli est, locoque praecedente et sequente, primum considerabimus, quot horis inaequalibus absit a meridiano locus praecedens, has colligemus si partium quae loco praecedenti et medio coeli supra vel infra terram intercedunt, ascensiones rectas eruemus et has distribuemus in tempora aequinoctialis, quae unam horam inaequalem metiuntur, et constituunt diurnam, si supra terram fuerit locus praecedens, nocturnam, si infra horaria tempora ex arcu loci praecedentis cognoscemus. Deinde quoniam signiferi arcus, qui iisdem inaequalibus horis distant a meridiano, sub uno eodemque continentur praedictorum circulorum, scrutari oportet quot requirantur tempora aequinoctialis de arcu qui succedit meridiano, ut tot conficiantur horae inaequales, quot horis praecedens locus meridianum antecedit, tantumque sit intervallum loci sequentis a meridiano quantum praecedentis. His comprehensis, investigabimus rursus ex ascensionibus sphaerae rectae, quot temporibus aequinoctialis pars sequens, secundum verum et primum situm ab eodem meridiano distet, et quot haec horas inaequales prioribus horis partis praecedentis aequales constituant; tandem multiplicabimus has ipsas horas quoque in horaria tempora partis sequentis, (assumptis horis diurnis, quando fit collatio ad medium coeli; nocturnis, quando ad imum coeli) differentia temporum utriusque distantiae, ostendet quaesitam annorum multitudinem.
⟨III.17⟩ Exemplum
Ut quod diximus fiat evidentius, sit exempli causa locus praecedens principium Arietis, sequens principium Geminorum, regio in qua dies maximus est horarum quatuordecim, horaria ergo magnitudo principii Geminorum est septemdecim graduum, octo scrupulorum. Oriatur autem primo initium Arietis, ut coeli culmem principium Capricorni obsideat, et distet a coeli culmine principium Geminorum temporibus aequalibus centum quadraginta septem, scrupulis quadraginta octo. Quoniam igitur Arietis principium a coeli supremo fastigio sex horis inaequalibus dissidet, idcirco has si ducamus in septemdecim tempora aequinoctialis et octo scrupula, (tot enim uni horae inaequali congruunt, aestimata diei quantitate ab initio Geminorum et sumitur distantia principii Geminorum a coeli culmine) conficiemus et huius distantiae centum et duo tempora, scrupula quadraginta octo; excessus quo illa superant, haec temporum est quadraginta quinque, quibus exactis sequens locus devolvetur ad praecedentem. Tot vero sunt etiam tempora ascensionum Arietis et Tauri, posteaquam locus prorogator collocatur in horoscopo. Similiter consistat in coeli culmine principium Arietis, ut secundum primum situm a meridiano supra terram absit initiu Geminorum quinquaginta octo temporibus aequinoctialis. Quoniam igitur, ut secundo posuimus locus prorogator coeli fastigium obtinet, habemus prioris distantiae eum ipsum excessum, quinquaginta octo temporum, quibus cum eo, quod in coeli medio sit locus prorogator, meridianum praeteruebuntur Aries et Taurus. Rursus transferatur principium Arietis in occasum, ut in medium coeli redigatur initium Cancri, dissideat vero a coeli culmine initium Geminorum in praecedentia temporibus aequinoctialis triginta duobus, scrupulis duodecim. Quoniam igitur rursus intervallum principii Arietis in cardine occiduo consistentis et culminis coeli, est horarum sex inaequalium, si deciessepties has auxerimus, comparabimus tempora aequinoctialis centum duo, scrupula quadraginta octo, quibus aberit a meridiano principium Geminorum, quando occiderit. Sed situ primo ab eodem in eandem partem abfuit temporibus triginta duobus, scrupulis duodecim; in temporibus igitur septuaginta, scrupulis trigintasex, supra terram in occasum feretur, quibus temporibus decumbunt sub occasum Aries et Taurus, et e regione efferuntur opposita signa Librae et Scorpii. Nunc removeatur a cardinibus principium Arietis statuaturque in medio aliquo spacio, exempli gratia, distet in praecedentia a meridiano horis inaequalibus tribus, ut coeli culmen occupet Tauri pars decimaoctava, distet vero primo situ initium Geminorum a coeli fastigio in consequentia temporibus aequinoctialis tredecim. Si igitur rursus horas tres amplificaverimus septemdecim temporibus, octo scrupulis, distabit secundo positu principium Geminorum a meridiano in praecedentia temporibus quinquaginta et uno, scrupulis viginti quatuor, quibus tredecim iuncta conficiunt sexagintaquatuor tempora, vigintiquatuor scrupula. Absolverat autem cum oriretur locus prorogator quadraginta quinque tempora, cum coeli culmem adiret quinquagintaocto, in occasu septuaginta. Ergo ratione loci, quem inter coeli medium et occasum ei assigavimus, discrepat numerus temporum ab utriusque cardinis temporibus. Est enim sexagintaquatuor temporum, differt vero secundum rationem excessus trium horarum, et siquidem in integris quadrantibus secundum cardines acceptis duodecim est temporum differentia, in distantia trium horarum erit temporum [rum] sex. Quia vero eadem fere ratio in omnibus servatur, alia ad eundem modum simpliciore via uti possumus. Etenim rursus cum oritur pars praecedens, ascensionibus utemur usque ad partem sequentem; cum in occasu est, descensionibus, cum in coeli culmine eminet, sphaerae rectae ascensiones assumemus. Quando vero in mediis horum interstitiis haeserit, qualis est in exemplo priori situs Arietis, primum capiemus tempora utrique angulo, intra quos consistit prorogator congruentia ac si in ipsis versaretur cardinibus, inveniemus autem, si post culmen coeli supra terram posuerimus initium Arietis, intra medium coeli et occidentem congruentia ad hunc situm tempora sexagintaquatuor, at convenientia ad situm prorogatoris in coeli culmine tempora quinquagintaocto, ad positum eiusdem in occasu septuaginta reperiemus. Deinde inquiremus, quot horis inaequalibus ab alterutro cardine praecedens pars distet, quanta enim horae illae fuerint pars integri quadrantis, qui sex horis constat, tantam partem detractam a differentia, qua cardinis utriusque tempora inter se discrepant, vel adiiciemus vel auferemus a cardine ad quem locus praecedens refertur; ut in exemplo priore, quoniam cardinum propositorum differentia est temporum duodecim, et locus praecedens tribus horis inaequalibus ab utroque cardine dissidet, quae sunt dimidia pars de sex horis, detracto igitur dimidio etiam de cardinum differentia, nimirum ex duodecim eoque vel accommodato ad quinquagintaocto vel subducto ex septuaginta, excessum sexagintaquatuor temporum colligemus. Si vero duabus inaequalibus horis ab alterutro cardinum abesset, cum duae horae sint triens horarum sex, triente ex duodecim (quanta est differentia angulorum) deducto, eoque vel adiecto quinquagintaocto temporibus, si distantia a medio coelo aestimetur vel adempto ex septuaginta temporibus, si ab occasu intervallum consideretur, congruentem illi situi numerum conficiemus. Hoc modo interiectorum temporum magnitudo convenienter pervestiganda est. Discernemus vero deinceps ab unaquaque praedictarum obviationum aut demersionum interfectrices aut climactericas aliasve transititiones ordine sumpto initio ab iis, quae brevissimo tempore finiuntur, propterea quod his obviationes vel affliguntur vel iuvantur, ad eum quem diximus modum, tum propter exitum temporum qualibet obviatione significatorum. Afflictis enim locis et in annorum exitu stellis inficientibus praecipua loca mortem certam; si vero alterutrum harum opituletur naturae humanae laboranti, magnos assultus et periculosos; si utrumque, iuvet languores tantum aut nocumenta vel evacuationes, quae desinunt expectare oportet, sed qualia haec futura sint, ex locorum occurrentium habitudine atque convenientia ad geniturae positus colligendum. Nihil vero prohibet, quin interdum dissidentibus iis, penes quos est facultas interimendi, eventuum vehementiam aut imbecillitatem coniectari possimus, aut singulis obviationibus observatis et aestimatis, aut iis maxime, quae vel ad eventus eaque, quae sequutura sunt, plurimum pro virium magnitudine conferunt, vel in caeteris obviationibus omnibus vim praecipuam habent.
⟨III.18⟩ De forma e temperamento corporis
Absoluta de vitae spacio tractatione, nunc particularem reliquorum explicationem ordine convenienti ordiemur a figura et conformatione corporis, propterea quod natura prius fingitur et formatur corpore, quam anima et corpus, quia densius est, congenitas a prima origine statim suae mixturae notas habet, anima non nisi post aliquanto et obscure impressas sibi a prima causa vires profert, quae vero extra nos sunt, progressu temporis demum accidunt. Contemplari autem oportet cardinem orientis et succedentes aut planetas qui horoscopo praesident, eo quo diximus modo, aliqua ex parte et Lunam; etenim ex vi formatrice et ad alterutram speciem seu pulchram seu deformem efficiendam proprietate cum horum duorum locorum, tum dominantium utrisque planetarum, insuper ex figuris stellarum inerrantium, quae his cooriuntur qualis sit forma corporum eruitur, hoc observato, ut vis praecipua tribuatur planetis dominantibus, secundo loco adiungatur illis tanquam causa adiuvans locorum proprietas. Primum ergo, si quis singula simplici ratione prosequi velit, his utatur: inter planetas, Saturnus cum orientalis est, colore flavos efficit, pleniore corpore, capillitio nigro et crispo, oculis magnis, statura mediocri, temperamento humidiore et frigidiore; occidentalis, nigros colore, raris corporibus, parvos, simplici et plano capillitio, reliquo corpore glabros et depiles, mediocri membrorum proportione, oculis nigricantibus, temperamento frigidiore et sicciore. Iupiter praedictis locis praesidens, cum orientalis est, candido colore corpora tingit, sed eleganti et florido, capillitio ornat mediocri, oculos efficit nigricantes et venusta magnitudine grandiusculos, gravitatem cum quadam coniunctam dignitate moribus inducit, crases crases] rcases B calido humidoque temperat; occidentalis, candido quidem, sed non eleganti colore inficit, capillitio rigido, aut calvitie vel anteriorem partem vel tantum sinciput deformat, mediocrem staturam et temperamenta humido redundantia procreat. Mars cum dominatur et orientalis est, validos gignit, rubedine albicante, decente corporis proceritate, oculis coeruleis, hirsutos, mediocri capillitio, crasi calidiore et sicciore; occidentalis, rubicundos, statura mediocres, pusillis capitibus, nudo corpore et pilis carente, flavo capillitio et rigido, crasi sicciore. Venus similia iis efficit quae Iupiter, nisi quod pulchriora, gratiora, venustiora, ad muliebrem elegantiam propius accedentia, succulentiora et teneriora, ac delicatoria omnia praestat, peculiariter autem oculos colore fulvo, cum quadam venustate imbuit. Mercurius cum orientalis est, efficit colore flavos, magnitudine moderata, proportione membrorum convenienti, oculis parvis, capillitio mediocri, crasi calidiore; occidentalis, flavos, raris corporibus, gracilibus membris, oculis concavis et claris, subrubentibus, crasi sicciore. His configurata lumina plurimum addunt, Sol et exornat omnia magnificentius et corporum habitum firmat, Luna universaliter moderatiora omnia, firmiora, et crasin humidiorem efficit, particulatim vero variat effectus ratione incrementi et decrementi luminis, ut initio ostendimus. Rursus, universaliter cum mane Solem antecedunt et conspiciuntur, grandia; cum primum insistunt, robusta et valida, cum in praecedentia feruntur, non apta proportione conformata, cum secundo insistunt, imbecilliora; cum occidunt, dignitate carentia et vitiorum foecunda corpora pariunt. Porro loca quoque formationem corporum et constitutionem temperamentorum adiuvant. Universaliter enim, quadrans ab aequinoctio verno usque ad solstitium bene coloratos efficit, eleganti proportione, magnos, firmos, oculis pulchris, temperamento humido et calido. Alter quadrans a solstitio ad autumnale aequinoctium, colore mediocres, magnitudine iusta et apta, firmos, oculis nigricantibus, hirsutos, capillitio crispo, temperamento sicciore et calidiore. Tertius quadrans ab autumnali aequinoctio ad brumam, flavescentes, graciciles, raros, capillitio mediocri, venustis oculis, exuberantes frigido et sicco. Quartus a bruma ad aequinoctium vernum, flavescentes, iusta magnitudine et decenti, capillitio rigido, nudo corpore et depili, affluentes humore frigido producit. Particulatim vero figuris describuntur humanis, sive in zodiaco consistant sive extra zodiacum versentur, eleganti et iusta proportione corpora aptant et componunt; at signa alienarum figurarum, vitiant et deformant ea, pro sua qualibet nativa vi et proprietate, et aliqua ex parte ea membra, quibus praesident sibi conformant, vel magnitudine vel parvitate vel robore vel imbecillitate vel elegantia. Magnitudine quidem, ut exempli gratia, Leo, Virgo et Sagittarius; parvitate, Pisces, Cancer et Capricornus. Sic anteriores et superiores partes Arietis, Capricorni et Leonis, firmiora; inferiores et posteriores eorundem signorum, imbecilliora. Contra, Sagitarii, Scorpii et Geminorum anteriores partes, imbecilliora; posteriores validiora efficiunt corpora. Eodemmodo, Virgo, Libra, Sagittarius, moderata compage et venusta compositione fingunt et conformant corpora; Scorpius contra, Pisces et Capricornus, eadem deformant immoderata et non congruente sibi structura. Sic de caeteris, quae quidem omnia eum, qui propriam et exactam figurae corporis ac temperamenti rationem exquirit, contemplari ac commiscere oportet.
⟨III.19⟩ De laesionibus et morbis corporum
Cum sequatur doctrina de corporis laesionibus et morbis, adiungemus institutam de ea re considerationem. Universalis vero regula haec est, duo cardines horizontis inspiciantur, videlilicet is, qui est in ortu, et alter qui est in occasu; praecipue vero consideretur is, qui est in occasu, et locus antecedens, qui prorsus non est copulatus ascendenti. Et observetur, quomodo malefici planetae ea loca adspiciant; si enim gradibus, qui ascendunt in dictis locis iuncti sunt corpore aut adspiciunt eos quadrato adspectu vel ex opposito, seu alter planeta maleficus seu uterque, laesiones et morbi natis accident; maxime si alterum luminare vel ambo sint in cardinibus iuncta maleficis, aut sint eis opposita. Tunc enim, sive post lumen ascendit planeta maleficus sive praecedit in cardine, adferre potest talem morbum, qualem horizon, signa, naturae maleficorum planetarum et adspicientium eos minantur. Nam gradus cuiuslibet signi infortunatus in horizonte minabitur membro corporis cui praeest et quali laesione aut morbo aut an utroque adfici membrum illud posit indicabit, causas vero et species laesionum seu morborum planetae indicabunt. Saturnus enim praecipue praeest auri dextrae, vesicae, spleni, pituitae et ossibus; Iupiter tactui, pulmoni, arteriis, et semini; Mars auri sinistrae, renibus, venis, membris virilibus; Sol oculis, cerebro, cordi nervis et dextrae parti universae; Venus olfactui, epati, carni; Mercurius orationi, menti, linguae, bili et sedi; Luna gustui, gulae, stomacho, ventriculo, matrici et sinistrae parti universae.
Laesiones autem generaliter plerunque accidunt cum maleficae stellae, quae causam praebent, sunt orientales, morbi vero accidunt econtra, cum causae sunt occidentales. Differunt enim haec inter se, laesio semel corrumpit membrum aliquod nec adfert postea cruciatus intensionem, morbus vero, aut assidue aut per intervalla, correptos excruciat. Sed ad particularem coniecturam quaedam requirunt observationem singularem, quorum membrorum et qualis laesio futura sit aut qualis morbus, sequuntur enim accidentia plerunque similes positus stellarum. Caecitas alterius oculi fit cum Luna edito partu est in altero cardinum aut in coniunctione aut in oppositione, seu quando est in alterutro loco ubi Solem adspectu aliquo adspicit, et quando copulata est alicui nebulosarum stellarum in zodiaco, ut Cancri aut Pleiadum aut cuspidis Sagittarii aut aculei Scorpii aut comae Berenices, supra Leonem aut urnae Aquarii; et quando Mars aut Saturnus Luna existente in cardine ac infortunata succedunt, aut quando ante Solem ipsi in cardine ascendunt. Quando vero utrique lumini, vel in eodem signo vel oppositis, sunt familiares matutini Soli, vespertini Lunae, utrique oculo perniciem adferunt. Mars ab ictu aut pulsatione aut a ferro aut ab ustione, cum Mercurio iunctus nocet in palaestris aut gymnasis aut insidiis latronum, Saturnus vero per suffusiones aut frigus aut albuginem aut similia. Rursus quando Venus est in cardinibus dictis, maxime in occidente, iuncta Saturno aut eum adspiciens aut domicilia mutarunt, Mars vero super eam elevatur aut oppositus est, viri erunt steriles, mulieres vero edent abortus et foetus immaturos aut secando foetus ex utero periclitabuntur, maxime in Cancro, Virgine et Capricorno. Et iuncta nebulosis Luna oculos laedet et cum Luna in ortu Marti iuncta est, sin autem adspiciet Mercurium eodem loco cum Saturno et Mars erit elevatus super eam aut oppositus, spadones erunt aut hermaphroditi aut obstructis meatibus genitalium. His sic se habentibus, cum Solem etiam caeteri planetae adspiciunt et luminaria ac Venus sunt in signis masculis, Luna vero est in occasu et malefici planetae sunt in gradibus succedentibus, virilia praecidentur viris et erunt in eis insignes laesiones, maxime si in Ariete aut Aquario Venus sita est; mulieres vero erunt steriles. Interdum et in facie laedentur et erunt balbi aut muti, qui Saturnum et Mercurium in cardinibus cum Sole coniunctos habent, praecipue si Mercurius sit occidentalis et ambo Lunam adspiciant. Mars vero adiunctus plerunque linguae impedimentum solvit, quod si Luna occurrit Marti. Et luminaria succedunt maleficis tenentibus cardines aut malefici sunt oppositi luminaribus, maxime si Luna sit in nodis aut flexibus et in signis noxiis, ut Ariete, Tauro, Cancro, Scorpio, Capricorno, fiunt gibbi aut mutilationes aut claudicationes aut paralyses; ac si cum luminibus sint malefici planetae, statim a nativitate has laesiones adferunt, sin autem sint malefici in medio coeli, supra luminaria et longitudine inter se distent, accident laesiones a magnis periculis, lapsuum ex alto aut latrociniis aut ferarum morsibus. Nam cum Mars dominatur, accident laesiones per ignem aut fient vulnera in rixis aut inter latrones; cum Saturnus dominatur, fient lapsus, naufragia, spasmi. Plerunque vero fiunt laesiones cum Luna est in signis tropicis aut aequinoctialibus, in vere vitiligo, in aestate impetigines, in autumno lepra, in hyeme lenticulae. Haec accidunt cum in dicto positu malefici adspiciunt contrario adspectu, vespertini Solem, matutini Lunam. Et universaliter Saturnus ventres frigidos facit, et auget pituitam ac fluxus, et efficit macilentos et imbecilles, obnoxios dysenteriis, tussi, difficulter expuentes, doloribus crassioris intestini conflictantes, elephantiasi laborantes; in mulieribus vero, matricis pericula. Mars efficit cruentum sputum, inflammationes pulmonis, scabiem, sectiones, ustiones, vexationes continuas abditorum membrorum, propter fistulas, haemorrhoidas, inflammationes, ulcera urentia, depascentia carnem; in mulieribus vero, abortus, evulsiones foetus aut arrosiones. Haec ita magis fiunt cum planetarum positus, qui illa mala excitant, convenit ad illas corporis partes. Et auget mala Mercurius, Saturno iunctus, ad frigiditatem inclinans et faciens assiduam agitationem et conturbationem humorum, praecipue circa thoracem, stomachum et fauces; Marti vero iunctus, siccitatem auget, ut in exulcerationibus, depilatione, crustulis, apostematibus, erisypela, impetigine saeva, atra bile, comitiali aut similibus. Et fiunt qualitates morborum aut laesionum variae iuxta signorum rationem, quae sunt in duobus cardinibus. Proprie enim Cancer et Capricornus, Pisces et caetera, quae figuras referunt animantium terrestrium aut piscium, faciunt morbos quibus depascitur caro et impetigines, scrophulas, fistulas, elephantiasim et similia. Sagittarius et Gemini adferunt lapsus et comitialem. Cumque in postremis signorum partibus erunt maleficae, efficiunt laesiones aut morbos in extremis partibus membrorum ex laesione aut fluxu, qui elephantiasim aut podagras aut chiragram gignit. Haec cum ita sint, si beneficae non fausto aspectu mitigant maleficas morbi causas aut si non aspiciunt lumina in cardinibus, malum est atrox et insanabile; idem fiet, si quamvis adspiciant maleficas superantur tamen, quia maleficae sunt in locis potentioribus. Sed cum beneficae in locis convenientibus sunt et superant maleficas mali causas, tunc laesiones minus deformes et non foedae erunt, et morbi erunt mediocres et non atroces, interdum et facile sanabiles, cum beneficae sunt orientales. Iupiter enim significat hominium auxilia et solet laesiones opulentia aut dignitate minuere et morbos lenire, cum Mercurio autem, pharmaca et medicorum opem significat. Cum Venere, occasiones divinitus oblatas aut oracula, ut laesiones minus deformes et minus odiosae sint, morborum vero curationes efficit divina ope; et si cum Venere erit Saturnus, infamiam et divulgationem significat, si vero iuncta erit Mercurio, significat auxilium cum lucro, quod accedet propter laesionem aut morbum.
⟨III.20⟩ De qualitatibus animae
De corporum accidentibus haec sit doctrina compendio tradita. Sed qualitates animae, quae propriae sunt mentis et ratiocinationis, sumuntur in singulis ex Mercurii conditione; quae vero propriae sunt moralis partis et virium inferiorum, sumuntur a luminibus crassiorum corporum, hoc est a Luna et a stellis ad eam amplificationem, coniunctione aut adspectu configuratis. Cumque magna varietas sit inclinationum et motuum animae, haec consideratio non unius est modi nec temere facienda sine discrimine, sed multis et variis coniecturis opus est. Multum enim ad animae proprietates signa conferunt, in quibus Mercurius et Luna versantur, multum et stellarum adspectus ad Solem et ad cardines et natura cuiuslibet planetae, congruens certis inclinationibus animae. Plerunque autem signa tropica faciunt ingenia magis popularia, cupida turbulentorum et civilium negociorum, gloriae cupidos, cultores numinis coelestis, ingeniosos, mobiles, diligentes in inquisitione et examinatione rerum, solertes in inventione et coniecturis et excogitandis excusationibus fatidicos. Signa vero bicorporea faciunt varios, inconstantes, non sinentes se facile deprehendi, leves, instabiles, duplices, amatorios, versipelles, studiosos musices, ignavos, subito paratos, cito mutanes institutum. Fixa vero iustos, non amantes assentationum, stabiles, firmos, intelligentes, tolerantes, laboris cupidos, duros, continentes, tenaces simultatum, pertinaciter instantes, contentiosos, honorum cupidos, seditiosos, avaros, asperos, inflexibiles.
Positus vero orientales et horoscopus, faciei contuitus, significant liberales, simplices, sibi placentes, fortes, ingeniosos, veloces et apertos. Matutinae stationes et in medio coelo consultos, perseverantes, magnanimos, fideli memoria praeditos, perfectores eorum quae suscipiunt, immotos, robustos, non sinentes se facile decipi, firmos, prudentes, saevos, circumspectos, agentes aliquid, punientes, scientiis deditos. Antecessiones vero et occasus significant instabiles, mobiles, imbecilles, impatientes laborum, facile concipientes subitos affectus, humiles, meticulosos, ambiguos, minaces et timidos, hebetes, fatuos difficiles. Vespertinae vero stationes et positus medii infra terram, et Mercurii ac Veneris occasus, interdiu vespertini, nocte vero matutini, significant ingeniosos, prudentes, non satis memores, non laborum patientes, sed tamen scrutantes arcana, ut magica sacra, causas eorum, quae fiunt in sublimi aere, mechanica, motus et effectus siderum, praestigiatores, philosophos, augures, somniorum interpretes et similes. Cum autem sunt in propriis aut familiaribus locis et dignitatibus planetae gubernantes animi inclinationes, ut supra distribuimus, qualitates faciunt excitatas, non impeditas, spontaneas et efficaces, ac praecipue cum iidem duos modos obtinent, et Mercurium foeliciter adspiciunt et Luna recte adplicata est. Cum vero non sunt in familiaribus locis, qualitates fiunt obscurae, imbecilles, languidae nihil proficientes; magna autem vis est planetarum potentiorum et elevatorum super Mercurium et Lunam. Quando enim cum maleficis est familiaritas, fiunt naturae iniustae et pravae, cumque Mercurius aut Luna sunt potentiores, indunt impetus faciliores, non impeditos, non periculosos et ad benefaciendum incitatos; sed cum vincuntur a contraria conditione, sunt praecipites, habent irritos impetus et facile incurrunt in offensiones. Cum vero familiaritas est cum bonis, bonos et iustos mores significant, cumque non sunt alii super eos elevati, benefacere caeteris et ipsi gaudent et laudantur propter benefacta, nec adficiuntur iniuriis, sed fruuntur iusticia, quae et ipsis prodest; sed si potentiores sunt contrarii, minus habent tranquillitatis, suntque propter mansuetudidinem et bonitatem et veritatem despecti, criminationi et iniuriis expositi. Haec sit generalis consideratio, qualitates vero particulares a singulis planetis ortas pro cuiusque dominio, deinceps compendio recitabo et mixturas eorum in genere describam.
⟨III.21⟩ Saturnus
Saturnus cum solus nactus est dominium et plus valet quam Mercurius et Luna, ac praeclare se habet quod ad mundi positum attinet et ad cardines, facit corporis sui curam gerentes, graves, profunda cogitantes, tetricos, solitarios, laboriosos, imperiosos, punientes indigna, cumulatores opum, parcos, cupidos pecuniae, violentos, colligentes thesauros, invidos; sed infeliciter positus, facit squalidos, humilia cogitantes, negligentes, solitarios, lividos, timidos, fugitantes lucem, obtrectatores, amantes solitudinum, lugubrium sermonum querulos, imimpudentes, superstitiosos, laboriosos, mites, insidiantes suis, tristes, incultos.
Saturnus cum Iove
Saturni autem et Iovis familiaritas in locis bonis, facit bonos, senes singulari reverentia colentes, placidos, honeste sentientes, opitulatores, sine malevolentia, cautos, parcos, magnanimos, officiosos, cordatos, amantes suorum, mites, intelligentes, tolerantes, sapientia quadam moderantes officia. In contrariis locis, ineptos, furiosos, metuentes turbam, superstitiosos, sacrificulos, occulta prodentes, suspicaces, negligentes liberorum et amicorum, latebrarum amantes, hebetes, diffidentes, inepte splendidos, virulentos, simulatores, frustra conantes, ambitiosos, mutabiles, stolidos et serviles.
Saturnus cum Marte
Familiaritas vero cum Marte, in locis minus vituperandis facit negligentes, laboriosos, libere loquentes, turbulentos, audaciam prae se ferentes et tamen timidos, tetricos, immisericordes, despicientes alios, asperos, bellicosos, periculorum contemptores, tumultuosos, dolosos, insidiatores, tenaces simultatum nemini supplices, seditiosos, tyrannicos, avaros, infestos civibus rixatores, memores offensionum, ex abdito mala struentes, invasores, impatientes, torvos, molestos, gloriosos, maleficos, iniustos, non cedentes aliorum iudiciis, immanes, inflexibiles, pertinaces, non se ingerentes, caute etiam se recipientes, industrios, non cedentes, non habentes irritos impetus. In distortis locis, raptores, praedones, adulteratores, erumnosos, turpia lucra sectantes, nefarios, inhumanos, contumeliosos, insidiatores, fures, periuros, homicidia molientes, inconcessa vorantes, maleficos, homicidas, veneficos, impios, sacrilegos, sepulchrorum effossores et omnino sceleratos.
Saturnus cum Venere
Familiaritas cum Venere in locis minus vituperandis, facit osores mulierum, cupidos dominationis, amantes solitudinum, insuaves in congressibus, ambitiosos, apparatus aspernantes, negligentes elegantiae, invidos, tetricos, insuaves ad venerem, non aggregantes se communibus opinionibus, peculiares sibi opiniones excogitantes, fatidicos, superstitiosos, sacrificiis deditos, sacrificulos, fanaticos, sacris servientes, castos, verecundos, reverentes alios, studiosos, fidos in amicitia, stabiles, continentes, sagaces, cautos, querulos, male suspicantes de mulieribus et zelotypos. In locis vero distortis, falaces, impudicos, contaminantes se flagitiosis libidinibus, negligentes, immundos in concubitu, libidinosos, insidiantes mulieribus et maxime cognatis, petulantes, infames, furenter ruentes in venerem, osores mundiciei, subsannatores, obtrectatores, ebriosos, superstitiosos, adulteros, incitantes et incitati ad incestos concubitus non solum naturales, sed etiam contra naturam, appetentes, seniles, flagitiosos et inconcessos ferinos concubitus, impios, dei contemptores, sacrorum derisores, infidos, calumniosos, veneficos, impostores.
Saturnus cum Mercurio
Familiaritas cum Mercurio in locis laudatis facit curiosos scrutatores, disserentes de legibus et de natura, arcanorum conscios, miracula facientes, deceptores, in diem viventes, sagaces, industrios, solertes, acerbos, diligentes, sobrios, sedulos, laborum cupidos, feliciter conantes. In locis vero distortis, hallucinantes, nugatores, tenaces simultatum, immisericordes, erumnosos, infestos suis, invidos, tristes, noctu vagantes, insidiatores, proditores, crudeles, fures, magos, veneficos, falsarios, praestigiatores, non habentes prosperos successus, sed frustra conantes.
⟨III.22⟩ Iupiter
Iupiter solus dominus in locis laudatis, facit magnanimos, beneficos, religiosos, honorem aliis tribuentes, fruentes bonis, humanos, splendidos, liberales, iustos, magna curantes, graves, sua agentes, misericordes, foecundos, prudentes, amantes cognatorum, gubernatores. In locis vero distortis ac sordidioribus, similem speciem efficit, sed sordidius et obscurius et dilutius, ut pro magnitudine animi fastum, pro religione superstitionem, pro verecundia timiditatem, pro gravitate tumorem, pro candore stoliditatem, pro nitore voluptates, pro cura magnarum rerum stuporem, pro liberalitate negligentiam, sic et caetera degenerant.
Iupiter cum Marte
Familiaritas vero cum Marte in locis laudatis facit asperos, pugnaces, militares, idoneos gubernationi, concitatos, impatientes servitutis, fervidos, periculis se obiicientes, industrios, linguae libertate utentes, redarguentes alios, effectores eorum quae suscipiunt, contentiosos, gnavos in imperiis, acres, insidiatores, aequitatis amantes, viriles, aegre credentes, magnanimos, honorum cupidos, iracundos, dextre iudicantes et non aberrantes. Sed in locis distortis, contumeliosos, sui negligentes, crudeles, implacabiles, seditiosos, rixatores, non aggregantes se communibus moribus, calumniatores, suspicaces, prerogativas querentes, rapaces, instabiles, leves, cito mutantes proposita, praecipites, inconstantes, incircumspectos, ingratos, turbulentos, attonitos, non frustra conantes, percussores, querulos, profusionum amantes, fatuos, inaequabiliter et sine regula viventes, et furiosos.
Iupiter cum Venere
Familiaritas vero cum Venere in locis laudatis facit amantes mundiciem, suaviter fruentes bonis, nitidos, artium, spectaculorum studiorum, musices studiosos, delicatos, simplices, beneficos, redarguentes alios, non astutos, religi[gi]osos, deditos caeremoniis et choris, prudentes, propensos ad amorem et honestam venerem, splendidos, gratos, liberales, studiosos literarum, dextre iudicantes, moderatos, modeste venereos, contentiosos, pios, iustos, honorum et gloriae cupidos, et in summa honestos et laudatos. At in locis distortis, epularum amantes, delicatos, effoeminatos, saltatores, muliebri impotentia praeditos, sumptuosos, muliebres amatorios, salaces, pronos ad libidinem, moechos, ornatum ostentantes, molles, ignavos, profusionum amantes, subsannatores, fatuos, vehementes, comptos, muliebria consilia instituentes, superstitiosos, lenones, observantes arcanarum caeremoniarum, fideles et non nocendi cupidos, festivos, faciles, hilares et ad praemia cumulatius danda liberales.
Iupiter cum Mercurio
Familiaritas Iovis cum Mercurio in locis laudatis facit amantes literarum, facundos, deditos geometriae disciplinis, poeticae, eloquentiae, ingeniosos, modestos, humanos, honesta consilia quaerentes, politicos, beneficos, aliena negocia administrantes, comes, liberales, amantes coetuum, callide observantes alios, non habentes irritos impetus, idoneos gubernationi, pios, studiosos rerum divinarum, pecuniam bonis artibus augentes, erga cognatos naturali benevolentia praeditos, amantes suorum, idoneos disciplinae, philosophos, dignitatem mag[g]ni facientes. At in locis contrariis, stolidos, hallucinantes, aberrantes, despectos, attonitos, fanaticos, nugatores, lividos, arrogantes sibi sapientiam, incircumspectos, iactabundos, artium exercitia tentantes, magos, trepidantes, consternatos, multa inquirentes, memores, doctrinis deditos, in voluptatibus mundiciem amantes.
⟨III.23⟩ Mars
Mars cum solus dominatur moribus in locis laudatis, facit generosos, gubernationi idoneos, iracundos, divitias appetentes, vorantes, robustos, periculis se obiicientes, pericula spernentes, non patientes servitutis, negligentes sui, pervicaces, vehementes, morosos, contemptores, tyrannicos, manu promptos, iracundos, gubernatores. At in locis contrariis, crudeles, iniustos, sanguinis avidos, turbulentos, sumptuosos, clamatores, percussores, praecipites, ebriosos, raptores, facinorosos, truculentos, mota mente, furiosos, suis inimicos, impios.
Mars cum Venere
Familiaritas cum Venere in laudatis locis facit hilares, faciles, sodalitiorum amantes, deliciis fruentes, laetos, iocosos, incautos, musicos, saltatores, amatorios, amantes liberorum, histriones, fruentes voluptatibus, facientes magnos apparatus, salaces, pronos quidem ad libidines, sed tamen prosperos et sibi caventes, circumspectos, non committentes ut deprehendantur ac notentur, adpetentes iuvenilia corpora adolescentum et puellarum, sumptuosos, iracundos, zelotypos. At in locis distortis, circumspectantes libidinose, molles, furenter ruentes in libidines, negligentes sui, maledicos, moechos, contumeliosos, mendaces, fraudulentos, stupra suis et alienis offerentes, pronos et vehementes ad voluptates, corruptores mulierum et virginum, temere se in pericula coniicientes, flagrantes, indecoris gestibus monstrosis, insidiatores, periuros, facile impingentes, stultos, amantes ornatus, feroces, turpia paciscentes, et impudicos.
Mars cum Mercurio
Familiaritas cum Mercurio in laudatis locis, facit callidos in excogitandis stratagematis, timidos, violentos, inconstantes, praemetientes pericula, versutos, gnavos, sophisticos, laboriosos, impostores, loquaces, invasores, dolosos, mobiles, captiosos, malis artificiis circumvenientes alios, celeriter invenientes consilia, deceptores, simulatores, insidiatores, malitiosos, curiosos, sedulos, non habentes irritos impetus, facile similium benevolentiam conciliantes et tuentes, inimicis nocentes, amicis benefacientes. At in locis distortis, sumptuosos, avaros, crudeles, pericula temere adeuntes, audaces, mutantes propositum, perculsos, consternatos, mendaces, fures, impios, periuros, invasores, seditiosos, incendiarios, in theatris seditiones moventes, contumeliosos, latrones, fures homicidas, falsarios, proditores, praestigiatores, magos, veneficos, homicidas.
⟨III.24⟩ Venus
Venus cum sola dominatur in locis laudatis, facit blandos, bonos, deliciarum amantes, idoneos ad concilianda studia hominum, facundos, mundiciei et choreis deditos, zelotypos, hilares, impatientes laborum, artium capaces, venustos in gestu, religiosos, bono habitu corporis, certa somniantes, naturali erga suos benevolentia, beneficos, misericordes, facile reconciliabiles, non habentes irritos impetus, denique voluptatibus venereis deditos. In contrariis vero locis, ignavos, amatores, effoeminatos, mulierosos, timidos, negligentes discrimina actionum, pronos ad libidinem, infamiae negligentes, obscuros.
Venus cum Mercurio
At Merciurio familiaris in locis laudatis, facit artifices manuarios, studiosos doctrinarum capaces, ingeniosos, poeticos, musicos, elegantiam amantes, placidos, suaviter victitantes, deliciarum amantes, hilares, amicis fidos, pios, intelligentes, vafros, solertes, bene coniectantes, cum dexteritate omnia facientes, celeriter discentes, discendi cupidos, sine doctore multa discentes, ardentes studio optima imitandi, formosos, comes, suaves, moribus bene compositis, studiosos, ludorum cupidos, dextre iudicteans, magnanimos, cautos in venereis, zelotypos. In contrariis locis, invasores, vafros, deformes, instabiles, malevolos, impostores, turbatores, mendaces, calumniatores, periuros, clam struentes fraudem, veteratores, pactorum violatores, perfidos, non reconciliabiles, stupratores, comptos, molles, infames, criminibus publicis obnoxios, ubique se ingerentes, interdum corruptelis, interdum sua quadam natura incitatos, turpia agentes et variis viciis dedecoratos.
⟨III.25⟩ Mercurius
Mercurii stella sola dominium animae nacta in locis laudatis, facit intelligentes, sagaces, dociles, multa inquirentes, acutos ad inveniendum, multa experientes, ratiocinatores, recte coniectantes, naturam rerum inquirentes, ingeniosos, imitatores, beneficos, computatores, speculativos, mathematicos, mysteriis deditos, non habentes irritos impetus. Econtra vero, in locis distortis, versutos, praecipites, obliviosos, habentes celeres impetus, leves, mutabiles, propositum mutantes, fatuos, nocendi cupidos, stultos, hallucinantes, mendaces, negligentes discrimina rerum et personarum, instabiles, infidos, defraudatores, iniustos, denique periculosa consilia struentes et audacter ac temere scelera suscipientes.
⟨III.26⟩ Luna
Magnum vero momentum habet Lunae positus, quae si vagatur in latitudine meridiana aut arctoa, conducit animae ad efficiendam varietatem morum et calliditatem consiliorum et mutabilitatem. At in nodis adiuvat acumen ac celeritatem inventionis, industriam ac festinantiam; in ortu et crescente lumine facit generosiores, magis apertos, firmiores et liberiores; in coniunctione vero et occultatione, facit languidiores, hebetiores, facilius desistentes a proposito, timidiores, obscuriores.
⟨III.27⟩ Sol
Sol autem si in locis faustis familiaris erit gubernanti mores animae, efficit iustiores, magis industrios, graviores, religiosiores; at in locis infaustis et non congruentibus cum dominatore, facit sordidiores, difficilioribus negociis implicitos, minus observantes decori, pervicaces, duros, crudeles, intractabiles, denique minus flexibiles ad virtutem.
⟨III.28⟩ De morbis animae
Quia proprietates animae sequitur aliquo modo narratio insignium morborum eius, convenit universaliter notare et observare Mercurium et Lunam, quomodo se mutuo adspiciant aut cardines aut maleficas stellas; cum enim non sunt colligati Mercurius et Luna inter sese aut cum in orientali horizonte superantur aut sunt circumsessi aut maleficae oppositae sunt et adspectu pernicioso collocatae, causae sunt multorum morborum, qui accidunt animae, et temperamenti confusio sumitur a qualitatibus stellarum pro loci natura. Ac mediocris labes ex proprietatibus planetarum prius dictis sumi potest, incrementa vero conspiciuntur ex maleficarum exuperantia, convenienter enim dici labes potest excessus aut defectus in moribus recedens a mediocritate. Caeterum maiores furores, qui tanquam perpetui morbi in natura haerent, et laedunt totam partem rationalem et adpetentem, tali observatione in genere ita iudicare licet. Epileptici enim plerunque fiunt, quibus Luna et Mercurius non sunt colligati inter sese nec cum orientali horizonte, ac interdiu Saturnum, noctu Martem habent in cardine dominantem in hoc positu. Furiosi vero fiunt, cum econtra Saturnus noctu, Mars interdiu dominatur, maxime in Cancro, Virgine et Piscibus. Vexantur daemoniis et sunt nimis humido cerebro, quibus maleficae adspiciunt Lunam, Saturnus discedentem a radiis Solis, Mars vero oppositam Soli, maxime in Sagittario et Piscibus. Cum autem solae sunt maleficae eo modo, ut dixi, ac dominantur, efficiunt insanabiles morbos, latentes tamen et non prodigii similes in parte animae rationalis. Si vero beneficae Iupiter aut Venus familiaritate aliqua illas adspicient et maleficae fuerint in occidente et beneficae in oriente, sanabiles morbos faciunt nec similes prodigiis; curabuntur autem medicando, cum favet Iupiter, aut subducendo aut ope medicamenti; sin autem Venus opitulatur sanat oraculis et divina ope. Cum autem maleficae erunt in oriente, beneficae vero in occidente, morbi sunt insanabiles et passim celebrati et manifesti et in comitiali erit assuiditas et famae late vagantis celebritas et letale periculum; in furore vero et mentis consternatione non poterunt coherceri et familiares alienabunt, nudabunt copora et dicent execrationes et alia huiusmodi; cum autem a daemonibus vexabuntur aut humorum conturbationes erunt, fient afflatus, arcanarum rerum enunciationes, convicia et alia, quae pro prodigiis habentur. In singulis vero locorum continentium figura multum adfert momenti, nam Solis et Martis loca ad insaniam maxime conferunt, Iovis et Mercurii ad comitialem, Veneris ad afflatus et vaticinia, Saturnus et Luna ad humorum conturbationes et daemonum vexationes. Ac in rationali anima et parte actrice morbi accidunt fere iuxta has species, quas recensui et tali stellarum positu. In parte vero altera, videlicet patiente, nempe in concupiscente deprehenditur excessus et defectus in masculo et femineo genere, et sumi potest consideratio ut antea, videlicet Solis et Lunae pro Mercurio et sumantur Martis ac Veneris adspectus. Haec cum ita erunt oculis subiecta, si lumina erunt in signis masculis sola, viri excellunt magis quam pro sua natura, mulieres vero praeter naturam suam erunt viriliores et excitatiores ad agendum aliquid. Et si Mars ac Venus seu alteruter seu ambo erunt in masculis locis positi, viri erunt proni ad concubitus secundum naturam, sed tamen ruent in adulteria et erunt incontinentes et quavis occasione exercebunt turpes et vagas libidines; mulieres vero erunt pronae ad libidines contra naturam, salaces et oculis vagantibus, nam talis positus stellarum incendit mulieres ut virorum actiones faciant. Et si sola Venus fuerit in locis masculis, clam et non palam ista flagitia fient. Sed si Mars etiam accesserit, palam et impudenter fient, adeo ut interdum illae ipsae alias mulieres familiares tanquam coniuges habeant. Econtra vero si luminum positus sint tantum in femineis signis, mulieres nimis salaces erunt et viri contra naturam suam molles et effoeminati. Et cum Venus est in locis femineis, mulieres erunt pronae ad libidinem, adulterae et salaces, etiam contra naturam et leges; viri autem molles et impudenter libidinosi et muliebria patientes, idque clam faciunt. Sed si Mars est etiam femineus, palam impudenter polluent se omni genere libidinum, adeo ut infamiam, probra et contumelias, propter scelerum turpitudinem subeant. Conducunt autem orientales et matutini positus Martis et Veneris ad audaciam et impudentiam, occidentales vero et vespertini naturam faciunt magis effoeminatam et quae facilius compescitur. Cum vero Saturnus accedit, coniuncta erit impudicitia cum illuvie et infamia; Iupiter facit modestiores, verecundiores et cautiores; Mercurius famosiores et crebras morum, mutationes et maiora damna.
⟨IV⟩ Liber quartus Ptolemaei
⟨IV.1⟩ De eventum significationibus vel causis
Exposui quae ante editionem partus spectantur, quaeque partu edito statim insunt, et quae postea sequuntur, quae tamen temperamenti propria sunt, et qualitatem mixti referunt. Nunc ea recitabo, quae extra corpus sunt et aliunde accedunt, in qua narratione primum dicatur de facultatibus et dignitatibus, ut autem facultates ad corporis proprietates congruunt, ita dignitas ad animae praestantiam.
⟨IV.2⟩ De facultatibus
Facultates quales futurae sint, a parte fortunae sumendum est, quae sic colligitur ut quanta est Solis et Lunae distantia tanta inde usque ab horoscopo eiiciatur, sive diurna sive nocturna nocturna] nocturua B sit nativitas. Considerentur ergo planetae tenentes dominium signi occupantis eum locum et quae sit horum vis et familiaritas, iuxta modos supra dictos; considerentur et alii fausti planetarum adspectus ad hos et illi, qui elevantur super hos ex eadem vel contraria qualitate. Cum enim hi, qui dominantur parti fortunae, sunt validiores, augent divitias et maxime cum a luminibus adiuvantur; Saturnus ex aedificiis, re nautica aut agricultura; Iupiter per fidelitatem, praefecturas et sacerdotia; Mars ex militia et gubernatione exercituum; Venus per amicos aut mulierum donationes; Mercurius per eloquentiam et mercatus. Cum autem peculiariter, Saturnum dominantem parti fortunae, Iupiter fausto adspectu adspicit, haereditates adquirit, maxime cum id accidit in superioribus cardinibus, aut Iupiter in signo bicorporeo occidit aut Luna feliciter adplicata est; tunc enim et adoptionibus adsciti, haeredes erunt alienorum bonorum. Erunt autem facultates durabiles, si planetae eiusdem conditionis adiuvent dominatores; sin autem malefici superant loca principalia aut ascendunt ad ea, facultatum eversiones efficient; tempus vero universaliter accipi potest pro accessu stellarum ad cardines et loca succedentia.
⟨IV.3⟩ De dignitate
Dignitas a luminum positu sumenda est et a stellis circumdantibus, si congruant cum eorum qualitate. Nam cum ambo lumina sunt in signis masculis et in cardinibus, aut cum ambo seu alterum praecipuae qualitatis est in cardine, et quinque planetas stipatores habet, Eoos ad Solem, ad Lunam vero vespertinos, nascentur reges. Et cum stipatores planetae sunt in cardinibus aut fausto adspectu intuentur culmen coeli, magnam potentiam et imperia et opes nati adsequentur. Sin autem caeteris ita positis, Sol erit in signo masculo, Luna vero in femineo et alterum lumen erit in cardine, potestatem habebunt vitae et necis in alios. Sin autem tali luminum positu in cardine stipatores non sint in cardinibus nec eos adspiciant, dignitates quidem habebunt, sed aliqua tantum parte gubernationis antecellentes, ut gestatores ornamentorum aut procuratores, castrorum praesides, non duces. Sin autem lumina non erunt in cardinibus, stipatorum vero plures aut in cardinibus sunt aut fausto adspectu eos intuentur, non habebunt illi quidem dignitates, sed benevolentiam inter cives et mediocritatem in vitae incrementis. Cum vero nec stipatores sunt in cardinibus, erunt obscuri et impediti, ac prorsus abiecti et miseri erunt si nec cardines tenent lumina, nec alterum est in signo masculo, neque cingitur a beneficis. Universalis igitur consideratio hoc modo indicat tum eximiam praestantiam dignitatis, tum valde humile vitae genus; sed medii flatus, qui sunt multiplices, coniectura aestimandi sunt ex speciali luminum et stipatorum varietate, et a stipatorum dominio. Nam cum benefici superant et qualitates congruunt, plus autoritatis habent et minus offensionum adferunt; econtra vero contrarii et malefici positus, adversantur et augent pericula. Qualitas vero dignitatis sumitur a proprietate stipatorum; Saturnus propter haereditates et pecuniam auget autoritatem; Iupiter et Venus cum favore, donis, honoribus, augent animi magnificentiam; Mars dignitatem significat ducendis exercitibus aut victoriis aut terrore subditorum; Mercurius prudentia, doctrina, procuratione oeconomica acquirit dignitatem.
⟨IV.4⟩ De magisterio
Magisterii dominus sumitur ex duobus modis, a Sole, et signo medii coeli. Consideranda est enim stella, quae proxime ante Solem mane oritur, et stella medii coeli, si Lunam adspexerit; ac si uni planetae utrunque accidet, ut Solem praecedat et teneat culmen, hic erit actionum et artium magister. Sic quando alteri planetae neutrum horum accidet, anteferendus est alter, cui alterum accidit. Sin autem inter duos alter a Sole digressus prius oritur et alter tenet culmem et Lunam fausto adspectu intuetur, uterque adsumendus est. Sed partes potiores tribuendae sunt isti, qui plures habet calculos ad dominii attributionem, iuxta praerogativas supra expositas. Sin autem nullus planeta praecedit et nullus est in culmine, dominum accipe medii coeli ad quaerendas artes pro tempore nati, sed hi plerunque sunt inefficaces. Magisterii dominus igitur sic diiudicabitur, sed artis genus ex proprietate trium stellarum, Martis, Veneris et Mercurii, et ex signis, quae peragrant sumetur. Mercurius artis magister, ut in summa dicam, efficit scribas, grammaticos, computatores, doctores, negociatores, mensarios, vates, astrologos, sacrificulos, denique tales, qui exerceant literarum interpretationem et contractus; et si Saturnus fausto adspectu eum adspicit, efficiet alienarum opum procuratores, interpretes somniorum aut versantes in sacris, propter vaticinia et adflatus; sin autem Iupiter eum adspexerit, efficiet oratores, doctores, cum potentibus viris familiaritatem habentes. Sin autem Venus praeerit magisterio, facit artifices, qui odores, ungenta, vina, colores, tincturas, aromata, ornatus adparant, ut myropolas, coronarios, caupones, negociatores, pharmacopolas, textores, aromatarios, pictores, vestiarios; et cum Saturnus Venerem adspicit, facit negociatores rerum accommodatarum ad voluptates, ad ornatum, ac insuper praestigiatores, veneficos, lenones et ex similibus rebus quaestum facientes; si Iupiter eam adspiciet, faciet athletas, coronarum gestatores, auctos honoribus, muliebri favore evectos. Si vero Mars erit magisterii dominus ac Sol eum adspiciet, artifices faciet, qui operas suas igne adhibito faciunt, ut coquos, fusores, cauteria exercentes, fabros aerarios; sed sine Sole, ut casus feret ferrarios, aut navium architectos, fabros, lapicidas, politores, lignorum sectores; si vero Saturnus eum adspiciet, nautas, aquaeductus facientes, cuniculos agentes, lictores, coquos, balneatores; sin autem Iupiter, milites, ministros, vectigalium praefectos, caupones, portitores, victimarios. Rursus si duo praesint magisterio, si dominentur Mercurius et Venus, erunt artifices musici aut organici aut cantores aut poetae aut rhythmici, et cum loca permutant faciunt artifices scenicos, histriones, mangones, organorum fabros, fidium factores, saltatores, textores, aerearum imaginum fictores, pictores; et cum a Saturno adiuvantur, exercent easdem artes quas dixi, et negociantur mundo muliebri; et cum a Iove adiuvantur, efficiunt iudices, praesides rationum, magistratus, negociosos, erudientes pueritiam, tribunos populi. Si Mercurius et Mars dominantur, faciunt statuarios, armorum artifices, sculptores, fusores, luctatores, medicos, chirurgos, accusatores, adulteros, insidiatores, falsarios; et cum adiuvat eos Saturnus, facit homicidas, grassatores, raptores, latrones, abactores, praestigiatores; si autem a Iove adiuvantur, fiunt patientes laborum, audaces, acres, ingerentes se negociis, aliena curantes et inde lucrantes. Sin autem Venus et Mars dominantur, faciunt tinctores, ungentarios, stanum, plumbum, argentum, aurum fundentes, saltatores armatos, venena miscentes et curantes; sin autem a Saturno adiuvantur, erunt cultores bestiarum, vespillones, praeficae, lugubria canentes, fanatici, versantes in locis ubi fiunt sacra, lamentationes, lacerationes corporum; sin autem a Iove adiuvantur, erunt sacrificuli, aruspices, sacrorum baiuli, mulieribus praefecti, nuptiarum conciliatores et inde victitantes, fruentes voluptatibus, sine metu ullius periculi. Signorum autem proprietas, in quibus sunt planetae magisterii datores, ad varietatem artium conducit. Signa, quorum figurae sunt humanae, conducunt ad scientias et ad artes, ad usum humanum accommodatas; quadrupedum figurae conducunt ad metallica, ad negociationes, aedificationes et fabricationes; aequinoctialia et solstitialia, ad commutationes, interpretationes, geometriam, agriculturam et caeremonias; terrestria vero et aquatica conducunt ad tractandas res nascentes in aquis, item ad herbas et naves fabricandas, item ad sepulturas, ad condimenta, salsamenta vel herbas condiendas. Si vero Luna adspicit datores magisterii a coniunctione discedens, cum Mercurio, in Tauro, Capricorno et Cancro, efficiet vates, sacrificulos et vaticinantes ex pelvi; in Sagittario et Piscibus efficiunt vaticinantes ex mortuorum et daemonum colloquio; in Virgine et Scorpio, magos, astrologos, occulta proferentes et futura praedicentes; in Libra, Ariete et Leone, adflatos divinitus, somniatores, adiuratores.
Ac de specie actionum hoc modo consideratis mixtionibus coniectura fiat, sed magnitudinem ostendet dignitas dominantium stellarum. Cum sunt orientales aut in cardinibus, faciunt antecellentes aliis; sed cum sunt occidentales aut cadentes a cardinibus, faciunt subiectos aliis. Et cum beneficae stellae sunt elevatae super dominantes, faciunt magnos, gloriosos, lucrantes, non offendentes, gratiosos; econtra cum maleficae elevatae sunt super dominatores, faciunt submissos, ignobiles, nihil lucrantes et periculis implicitos. Si Saturnus adversabitur, faciet frigora et colorum mixturas; si Mars adversabitur, faciet temeritates et infamias; cum autem ambo adversantur, significant ingentes perturbationes. Tempus autem incrementi vel decrementi harum effectionum sumatur a positu ad cardinem orientalem et occidentalem.
⟨IV.5⟩ De coniugiis
Coniugiorum considerationem ordo offert, est autem de legitima viri et mulieris coniunctione hoc modo coniectandum. In virorum coniugiis Lunae positum et quomodo ipsa affecta sit, considerare oportet. Etenim in orientalibus constituta quadrantibus, aut in prima adolescentia viros coniugiis implicat aut post maturam aetatem iisdem iuvenculas decernit; in occidentalibus contra, vel tardius contracturos matrimonium vel natu grandiusculas ducturos denotat. Si praeter haec etiam Saturno fuerit configurata, coniugium negat et viros coelibes reddit. Deinde videndum, quod ipsa signum teneat, si enim in unius figure signo extiterit aut uni alicui planetarum applicarit, unam tantum uxorem designat; si vero bicorporeum aut ex figuris pluribus conflatum signum possederit vel etiam ex eodem signo pluribus iuncta fuerit, uxores plures pollicetur. Quod si planetae adiuncti Lunae, vel vicino situ aspectuve vel testimonio ac sufragiis fuerint boni, honestas uxores; si malefici, contrarias tribuunt. Saturnus Lunae applicans, uxores promittit tetricas et laboriosas; Iupiter honestas et industrias, praesertim in oeconomica administratione; Mars audaces et contumaces; Venus formosas, suaves, hilares; Mercurius sagaces et argutas. Insuper Venus cum Iove, vel Saturnus cum Mercurio, victui parando idoneas, amantes coniugum et liberorum; cum Marte, iracundas, instabiles, mutabiles dat uxores.
De mulierum coniugiis Solem contemplari oportet, etenim in orientalibus collocatus quadrantibus significat eas, quibus hoc modo positus est, vel puellas admodum elocandas vel postquam aetas defloruerit adolescentibus nupturas esse; in occidentalibus, aut tarde elocandas aut post florem aetatis natu grandioribus coniungendas significat. Et si unius figurae signum tenuerit aut uni alicui planetarum matutino ortu praecedentium applicarit, unum maritum; si bicorporeum vel ex pluribus figuris compositum signum habuerit, aut pluribus matutino ortu se antevertentibus configuratus fuerit, plures maritos spondet. Saturnus Soli aliquo aspectu copulatus, viros modestos, commodos et sedulos largitur; Iupiter honestos et magnis animis praeditos; Mars strenuos, alienos a comunibus hominum affectibus, impatientes ordinis et legum; Venus elegantes et formosos; Mercurius victui parando idoneos; Venus cum Saturno ignavos et ad consuetudinem coniugalem imbecilliores; cum Marte fervidos in venerem, pronos, adulteros; cum Mercurio, liberorum amantes. Quadrantes autem orientales intelligimus in Sole eos duos, qui horoscopum et cardinem occiduum antecedunt; in Luna vero, quadrantes duos novilunio novilunio] nouiluuio B et plenilunio proximisque quadraturis interiectos, id est, unum in quo Luna a congressu cum Sole crescit usque ad figuram dimidiatam, alterum, in quo post plenum orbem marcescit rursus usque ad effigiem dimidiatam; occidentales quadrantes intelligimus eos, qui his opponuntur.
Firma autem ut plurimum fiunt et durabilia coniugia, quando in genituris utriusque lumina amicis se mutuo radiis intuentur, utpote triquetris vel sexangulis, tumque vel maxime quando ex suis locis vicissitudine quadam permutatis se mutuo receperint; multo etiam magis, quando viri Lunae mulieris Soli hoc modo congruerit. Dissolvuntur autem levi occasione matrimonia et alienati a se mutuo prorsus dissident coniuges, quando positus luminum iam commemorati incidunt in signa inconiuncta et aliena vel ipsa oppositis quadratisve se mutuo feriunt radiis. Porro si lumina ex convenientibus locis sociata benefici quoque aliquo foverint aspectu, totam vitae in coniugio consuetudinem suavem, plenam mutuae et perpetuae benevolentiae et utrisque commodatam efficient et conservabunt; malefici contra, et discordias serent contententionesque et inverecundam vitae consuetudinem, atque utrisque noxiam et damnosam reddent. Eadem ratione, si luminibus collocatis in statu inconvenienti, benefici consenserint aliquo suffragio non prorsus vitae consuetudinem dirimunt, sed sanant offensas alienatosque reconciliant, et ad pristinam consuetudinem reducunt tuenturque mutuum inter eos amorem et benevolentiam; malefici vero divellunt coniugium, et fere cum violentia aliqua aut infamia. Mercurius solus illis adiunctus, notoriam atque in ore vulgi versantem ignominiae labem aspergit et actionibus iudiciariis implicat; idem cum assidente sibi Venere, adulterii aut veneficii criminibus vel aliis huiusmodi notat. Reliquas coniugiorum differentias ex Venere, Marte et Saturno iudicare oportet. Congruentes enim hi cum luminibus, domesticas et legitimas coniunctiones decernunt, eritque coniunctio talis, qualis Veneris erga alterutrum habitudo atque affectio; Marti copulata, iuvenculam spondet uxorem, altitudines enim utriusque permutatim in alterius trigonis existunt; Saturno iuncta, aetate grandiusculam, quod domicilia utriusque permutatim in alterius trigonos incidunt. Quare cum Marte ipsa absolute venereas naturas efficit, quibus si adfuerit Mercurius, prodet quae facient et pervulgabit; quod si ex signis promiscuis et utrique cognatis ac familiaribus sibi invicem applicuerint, ut Capricorno et Piscibus, illegitimas cum sororibus aut consanguineis copulationes designant. In virorum vero genituris, si Luna etiam astiterit, cum duabus sororibus aut consanguineis; in mulierum, si Iupiter assederit, cum fratribus duobus aliisve sanguine iunctis tales commiscebuntur. Saturno iuncta Venus suavem omnino et stabilem consuetudinem vitae in coniugio praestat; Mercurius si accesserit, etiam commoda confert; at si Mars se miscuerit, instabilis erit vitae consuetudo, damnisque et nocumentis obnoxia et certabunt ipsi inter se coniuges aemulatione atque invidentia. Quod si aspectu felici, vel ex convenientibus signis locisve Mars se illis insinuaverit, aequales despondet; si tamen orientalior fuerit utroque natu minores; si occidentalior, natu grandiores demonstrat. Si vero cognata naturae suae signa simul vel permutatim obsederint Venus et Saturnus, ut Capricornum aut Libram, commixtiones cum consanguineis portendunt. Quod si hoc positu in horoscopum inciderint aut coeli culmen et Luna accesserit, mares cum matribus vel materteris aut novercis rem habituros, femellas filios aut privignos aut filiarum maritos admissuros designant. Quod si Sol concurrerit fuerintque planetae occidentales, mares filias vel privignas vel nurus, id est filiorum uxores incesta consuetudine polluturos; femellis eandem consuetudinem cum patribus aut patruis aut vitricis minantur. At si congressus hi configurationes, que non cognata atque convenientia signa, sed feminea occuparint, incendent in natis immoderatas turpissimarum libidinum flammas, et pronos paratosque ad quemvis concubitum sine discrimine, sive agant ipsi sive patiantur, efficient, in certis vero figuris etiam flagitiose obscoenos ac foedos, ut in anterioribus et posterioribus Arietis, prope Succulas, in posterioribus Leonis, in facie Capricorni. Porro si hoc positu aut in horoscopo fulserint aut in coeli fastigio eminuerint, fiet ut autores ipsi sua quae perpetrant, flagitia proferant et suis celebrent sermonibus; in extremis duobus hoc modo collocati cardinibus, occiduo nimirum et infimo, spadonum et eunuchorum causa erunt vel sterilitatem inducent, virgaeve meatus obturabunt; Mars ubi accesserit, genitalia viris amputabit, ex femellis, quas τριβάδας vocant, efficiet. Omnino, quam ad venerea affectionem habituri sint viri, Mars ostendet. Etenim a Venere Saturnoque separatus et Iovis adiutus suffragio, elegantes et verecundos in concubitu et naturali usu venereorum contentos; soli Saturno adiunctus, segnes et frigidos ad concubitum efficit; Venere vero et Iove aliquo annexis sibi aspectu, promptos quidem et appetentes venereorum reddit, sed ita tamen, ut contineant et moderentur sese caveantque ne incurrant in infamiam et reprehensiones; cum sola Venere aut si etiam Iupiter adsit, Saturno tamen remoto, lascivos, cupidos rei venereae, intentos in omnes occasiones explendae libidinis parit. Et si alter planetarum vespertinus, matutinus alter fuerit, ad masculam promiscue et femineam venerem propensos, neutrius tamem nimio desiderio obnoxios. Si vero uterque vespertinus fuerit, ad solos concubitus cum mulieribus ardentissimos praestabit, quin etiamsi tunc simul in signis planetae femininis haeserint, nati se foede contaminandos praebebunt aliis; si contra uterque matutinus fuerit, masculis amoribus capientur et si tunc signa simul masculina tenuerint, erga cuiusvis aetatis mares afficientur absque discrimine. Denique si Venus occidentalis fuerit, cum vilibus, famulabus aut peregrinis; si ea Martis conditio fuerit, cum superioribus aut dominabus, rem habituros denotat. De mulieribus, Veneris observanda conditio est; etenim Iovi configurata et Mercurio, moderato mundoque venereorum usu contentas; soli iuncta Mercurio, Iove absente, proclives quidem in venerem et cupidas concubitus, verecundas tamen et maxima ex parte difficiliores ac fugitantes turpitudinis; Marti soli assistens aut configurata, salaces quidem et in venerem pronas, sed segnes; etiamsi tunc Iupiter praesto fuerit efficit, Marte radiis solis occultato, servos, viles aut peregrinos admittent; Venere in radios solis mersa, cum superioribus aut dominis, pellicum aut concubinarum more concumbent; quod si signa aspectusve planetas effoeminarint, ad patiendum solum habiles et pronas, si masculina fuerint loca planetarum, ad alias irritandas proclives fore demonstrant. Saturnus his ita dispositis planetis connexus, si fuerit et ipse effoeminatus, foedae libidinis autor est, si orientalis extiterit et masculinus, vituperia conciliat ob rem veneream et infamat insigniter; Iupiter contra moderatur talia et componit; Mercurius publicat ac pervulgat atque invisa reddit.
⟨IV.6⟩ De liberis
Postquam quae de coniugio considenranda sunt, edocuimus restat ut de liberis disseramus. De his consulendi sunt et pensitandi planetae in coeli culmine vel succedente, (cui boni daemonis appellatio tributa est), consistentes hisve configurati, si tales nulli reperientur, illi, qui opposita loca obsident vel intuentur, expendendi erunt; censentur autem largiri prolem Luna, Iupiter et Venus, contra negare, auferre vel minuere Sol, Mars et Saturnus. Mercurius prout his, illisve se corpore vel aspectu insinuat, sic effectu se quoque et significatione conformat, orientalis dat prolem, occidentalis aufert. Hi igitur planetae, qui prolem pollicentur, soli sic positi unicam prolem; in bicorporeis signis aut femininis aut foecundis, qualia sunt Cancer, Scorpius et Pisces, geminam aut numerosiorem. Masculam conditionem sortitia signo, in quo versantur atque aspectu ad Solem, mares; effeminati femellas decernunt. Superati a maleficis aut in sterilibus signis collocati, qualia sunt Leo et Virgo, praebent quidem prolem sed nec pulchram nec durabilem. Sol vero et malefici praedicta loca possidentes, si simul vel masculina tunc vel sterilia signa teneant, et beneficorum faustis ac felicibus radiis foveantur, prolem quidem promittunt, sed imbecillam invaletudine perpetua conflictantem et vitae brevis. Quando utriusque conditionis planetae ad signa prolifica rationem habent aliquam, significantur promssorum liberorum enixus aut omnium aut multorum aut paucorum, prout huius, illiusve conditionis planetae, vel plures numero vel fortiores vel orientaliores vel in cardinibus positi dignioribus aut succedentibus domiciliis aut elati supra caeteros fuerint. Si igitur planetae, qui prolificis dominantur signis, orientales fuerint, donant liberos; si tunc quoque in signis propriis haeserint, claritatem illis et illustre nomen adiungunt; at si occidentales fuerint aut in loca alienae conditionis conclusi, abiectos et obscuros liberos designant. Quod si horoscopo congruerint et parti fortunae, erunt liberi in amore parentum, venusti, suaves, et haereditate a parentibus relicta potientur; sin dissenserint ab iisdem aut ex adverso constiterint, contendent liberi et simultates exercebunt cum parentibus, nocebunt eis nec consequentur ius haereditatis. Sic cum se invicem planetae radiis amicis complectuntur, concordes tribuunt liberos et inter eos fraterno amore devinctos, ac mutuis et coniunctis operis atque officiis tuentur et conservant stabilem benevolentiam; cum dissident aut oppositis se ac hostilibus impetunt radiis, odiis mutuis et studio alendarum inimicitiarum atque insidiandi sibi invicem liberos incendunt. Quae minutiora sunt, scrutari et eruere quispiam singillatim poterit, si horoscopum assumpserit cuiusuis planetae, qui liberos pollicetur, atque ex reliquo schemate non secus atque ex themate geneseos generalem instituerit considerationem.
⟨IV.7⟩ De amicis e inimicis
Amicitias et inimicitias maiores et durabiliores vocamus naturarum societatem et odia, minores vero et breviores vocamus familiaritates et lites, talis autem erit harum rerum consideratio. De praecipuis causis mutuae benevolentiae aut dissidiorum considerentur loca dominantia in nativitate, locus Solis, Lunae, horoscopus et pars fortunae; cum enim sunt in signis iisdem aut permutatis, seu omnes seu plurimi, et maxime cum ascendentes distant septemdecim gradibus, erunt naturarum societates firmae, indissolubiles et in quibus nullae accidunt iniuriae; sed si illi sunt in locis nullo inter se adspectu copulatis aut oppositis, erunt inimicitiae et dissidia diuturna; si neutri sint positus quos dixi, vel amicitiam vel inimicitiam significantes, sed sint adspectus ut trigoni aut hexagoni, benevolentia erit sed minor, quadrati vero faciunt minora odia, ut existunt inter amicos simultates et querelae, tunc cum maleficae stellae ad ea loca venerint, quae amicitias significant, rursus vero inter inimicos inducias et reconciliationes cum boni adspectus incurrunt. Postquam autem tria sunt amicitiarum genera, aut enim coiunguntur homines consilio aut propter utilitatem aut propter voluptatem et dolorem, concurrunt igitur in amicitia haec tria, cum omnes positus aut plures ita inter se congruunt, rursus et inimicitiae erunt omnium generum, cum prorsus non congruunt positus. Cum vero lumina congruunt erit amicitia adiuncta consilio optima et tutissima, aut cum non congruunt erit amicitia pessima et infida; cum pars fortunae congruit, erit amicitia contracta utilitatis causa; cum vero ascendens congruit, erit amicitia voluptati causa contracta. Conferendae autem sunt geneses ad videndum in utra sint exaltati planetae et in utra alii alios intueantur. In qua igitur erit exaltatio, aut si idem signum proxime erit succedens, id amicitiam vel inimicitiam maxime reget; ubi autem alii alios feliciter adspiciunt, ad beneficentiam amicitia erit utilior et ad corrigendas simultates accommodatior. In subitis vero familiaritatibus et discordiis, motus planetarum in utraque genesi considerandi sunt, hoc est quando prorogator temporis in una venit ad prorogatorem temporis in altera. Ita enim fiunt breves amicitiae et durantes exiguo tempore usque ad dissolutionem, diutius vero durant si accedat aliquis planeta succedens. Cum igitur Saturnus et Iupiter ita congruent, ut alter ad alterius loca perveniat, faciunt amicitias aut civilis consilii societate aut propter agriculturam aut haereditatem; Saturnus et Mars significant pugnas et insidias consulto instructas; Saturnus et Venus coniunctionem propter cognatas personas, sed quae cito frigescit; Saturnus et Mercurius cognationes, familiaritates, societatem commerciorum, contractuum et sacrorum efficit. Iupiter et Mars sodalitia per magistratus aut alias gubernationes; Iupiter et Venus amicitias per publicas personas, quae sacrificiis aut vaticiniis occupatae sunt; Iupiter et Mercurius conversationes propter studia doctrinae et artium. Mars et Venus faciunt conversationes per amores, adulteria et scortationes, quae tamen et periculosae sunt et non diu sunt laetae; Mars et Mercurius inimicitias, infamias et rixas significant, literis mandatas et veneficia. Venus et Mercurius significant familiaritates ex artibus, studiis et commercio literarum, aut a mulieribus ortas. Incrementa vero et decrementa brevium sodalitatum iudicanda sunt ex congruentia quatuor praecipuorum locorum, nam in cardinibus, parte fortunae ac luminum locis, accessio erit illustrior, sed cum ab illis locis aberunt stellae significantes, effectio erit imbecillior. Sed quando boni eventus, quando mali ab amicis impendeant, ex qualitate stellarum congruentium, bona vel mala, sumendum est.
⟨IV.8⟩ De servis
Servorum et dominorum concordiae vel discordiae sumuntur ex XII domo et a congruentia stellarum eius loci in genesi, seu cum in eundem locum insistent seu cum erunt oppositae; maxime vero cum dominator signi eius loci cum dominatore nativitatis consentit aut dissentit.
⟨IV.9⟩ De peregrinatione
Locus peregrinationis sumitur a luminum positu ad centra, amborum quidem, sed magis Lunae; nam in occasu aut cadentibus locis a cardinibus, peregrinationes et locorum mutationes significat. Idem significat et Mars, sive in occasu sive in domo cadente a culmine, cum luminibus aut oppositus est aut tetragonus. Si autem et pars fortunae erit in signis significantibus peregrinationem, tota vita conversatio et actiones erunt apud exteros. Et cum benefici planetae adspiciunt significatorem itinerum aut succedunt ei, erunt clarae et faustae actiones apud exteros et reditus maturi ac non impediti; cum vero malefici planetae significatorem itinerum adspiciunt, erunt difficilia, damnosa et periculosa itinera; sumatur autem consideratio commixtionis ubique iuxta dominium eorum, qui eundem locum adspiciunt, ut supra diximus. Cum lumina sunt in orientali quadrante, peregrinatio erit versus orientem aut meridiem, sed cum sunt in occidentali quadrante aut ipso occasu, erit peregrinatio versus septentrionem et occasum. Et cum signum significans iter erit uniforme aut cum dominantes stellae erunt uniformes, per intervalla et non assidua itinera suscipientur; sed cum erunt duarum figurarum, assiduae et longinquae peregrinationes erunt. Iupiter autem et Venus cum praesunt signis et luminibus, praebent secura et grata itinera et comitatus seu perpraesides regionum, per quas proficiscendum erit, seu per amicos, et accedent bonae tempestates et copia commeatuum. Si etiam Mercurius adiuvat hanc significationem, erit occasio utilitatum, accessionum et donorum. Cum vero Saturnus et Mars dominantur luminibus, et maxime si sint oppositi secundum longitudinem, corrumpunt ea bona, quae adsunt, et implicant magnis periculis eos, qui iter faciunt, cum erunt in signis humidis navigati⟨o⟩nes infaustas, aut reditus per loca invia aut deserta significant; in fixis, lapsus per loca ardua vel flatus ventorum; in sostitialibus et aequinoctialibus, defectus commeatuum et morbos; in signis humanam figuram habentibus, latrocinia, insidias, crudelitates; in terrestribus, lacerationes metuendae erunt a bestiis et terraemotus, et cum adest una Mercurius, pericula erunt a fulminibus, a periculosis criminationibus, a serpentibus et venenatorum ictibus. Sumenda est enim qualitas eventuum, tum fausta tum infausta, ex diversitate circa causam et ex locis causae actionis aut facultatum aut corporis aut dignitatis, iuxta dispositionem quae dominatur. Quibus vero articulis temporum hi eventus accidant, sumendum est ex qualitate temporum, quibus planetae ad loca significantia pervenerint. Haec sint hactenus breviter exposita et delineata.
⟨IV.10⟩ De genere mortis
Reliqua est de genere mortis consideratio, in qua repetenda est doctrina supra tradita de vitae longitudine, utrum fiet interfectio proiectione radii an vero delapsu significatoris ad cardinem occidentalem. Si enim fiet interfectio propter proiectionem aut occursum radiorum, consulatur de morte locus, in quo fit occursus; sed si delapsus ad cardinem occidentalem mortis causa est, ipse occasus consulatur. Quales enim erunt insidentes iis locis aut si non insident, primi succedentium, tales mortes impendent, ut planetarum naturae genera eventuum variant et stellae adspicientes et qualitas loci interfectoris, et naturae finium in signis zodiaci. Saturnus igitur dominans, morti adfert exitium per morbos diuturnos, tabem, catharros, febres putridas, lienis labefactationem, hydropem, crassioris intestini aut matricis dolores et alia mala, quae ex frigidis causis superantibus oriuntur. Iupiter significat mortem ex angina, pulmonum apostemate, apoplexia, spasmo, capitis doloribus et orificii ventriculi offensionibus, et iis, quae accidunt ex anhelitu vehementiore aut ex foetore. Mars adfert exitium per febres continuas vel compositas, ictus subitos, renum obstructiones, cruorem sputi, sanguinis effluxus per intestina, abortus, infelicitatem in partu, carbunculos, neces violentas denique per omnia, quae faciunt inflammationes et excessum caloris. Venus necat per stomachi et epatis morbos, mentagras, dysenterias, per cancros, fistulas, venena denique per humoris redundantiam aut corruptionem. Mercurius necat per furores, animi consternationes, melancholica deliria, morbum comitialem, tusses, angustias pectoris et morbos, qui ex immodica siccitate aut corruptione sicca oriuntur. Moriuntur ergo naturali morte, qui discedunt ex vita cum stellae, quae dominantur morti, retinent suas aut familiares qualitates non impeditae a maleficis levatis super eas, quae gravius laedere et insigniorem exitum facere possunt. Erunt autem mortes violentae et insignes, quando aut ambae maleficae dominantur loco interfectori, seu coniuncti seu ex quadrato se adspicientes aut oppositi secundum longitudinem, aut cum alteruter vel ambo Solem aut Lunam adfligunt. Genus enim mortis horum coniunctio, sed claritatem et magnitudinem lumina significant, praeterea qualitas iudicanda est ex aliarum stellarum adplicatione, et ex signis in quibus sunt maleficae. Saturnus enim aut quadrato adspectu aut ex opposito adspiciens Solem, vitae minitans in signis fixis, necat per praehensiones turbae aut per anginas aut strangulationem, idem minatur Saturnus occidens sequente Luna; et cum est in signis ferinis, significat lacerationem a bestiis, et cum Iupiter adflictus adspicit Saturnum, natus obiicietur bestiis in publico coetu aut spectaculo; cum vero oppositus est Saturnus alteri luminum ascendenti in horoscopo, significat mortem in carcere. Cum Mercurium adspicit Saturnus, maxime circa loca serpentum in coelo aut circa ferinas figuras, significat mortem a venenatis animalibus, sed cum simul est Venus, significat veneficia et insidias muliebres; cum vero Luna in Virgine, Piscibus aut humidis signis adspicit Saturnum, mergitur natus in undas; et circa navim Argo significantur naufragia; iunctus autem Saturnus Soli in solstitiali signo aut oppositus, aut vice Solis Marti oppositus, significat natum opprimi ruina; sin autem illi tenebunt medium coeli, ex arduo loco praeceps cadet. Mars autem cum Solem infaustum aut Lunam quadrato adspectu aut opposito adspicit, in signis humanis significat neces in seditionibus civilibus aut interficiendos ab hostibus, aut sua manu, cumque Venus Martem adspicit, significat mulieres aut causam necis praebere aut ipsas natum interfecturas esse; cum vero Mercurius Martem adspicit, natus interficietur a piratis aut latronibus aut grassatoribus; in signis mutilis aut quorum figurae sunt imperfectae, aut circa caput Medusae, Mars significat capite truncandos aut membris mutilandos; in Scorpio vero aut Centauro, significat morituros ustionibus aut sectionibus medicorum aut spasmis; cum vero Mars culmen coeli aut oppositum locum tenet, significat necem in cruce, maxime si Mars prope Cepheum aut Andromedam erit; sed in occasu et opposito horoscopi significat comburi vivos; in signis autem ferinis, significantur neces ex lapsu aut tractione; et cum Iupiter adspicit Martem adflictus, erunt neces insigniores ex iudiciis aut ira ducum aut regum.
Et cum simul sunt malefici aut oppositi inter se secundum longitudinem in locis lethalibus, plus conferunt ad necis atrocitatem. Ut fert dominium eius, qui est in loco interfectore, et erit duplicatum malum aut maius qualitate et quantitate, cum ambo malefici rationem habent ad locum interfectorem. Tales et insepulti relinquentur et laniabuntur a bestiis et volucribus, si malefici in ferinis signis erunt, nec adspicit locum interfectorem aliquis beneficus. Et erunt neces in peregrinis regionibus, cum stellae significantes venient ad illorum itinerum tempora, maxime cum ibi Luna erit aut quadrato adspectu aut ex opposito illa loca adspiciet.
⟨IV.11⟩ De temporum divisione
Pertractatis singulis partibus in summa, quae de corpore, moribus et fortuna quaeruntur, ut initio instituimus, cum quidem consideratio tantum de praecipuis et crassioribus partibus loquatur; nunc addenda est consideratio de temporum divisione physica et conveniens superiori doctrinae. Ut igitur in omnibus praedictionibus fatum commune, potentius particularibus respici primum solet ita regio attendatur, qua particularia multa iudicantur, videlicet circa formas corporum, mores animi, legum varietates; et physice considerans semper potentiorem causam anteferet, ne propter similitudinem nativitatum, de forma dicat Aethiopem album fore aut prolixa et demissa caesarie, Germanum vero fuscum et crispum, aut hos placidos fore et amantes artium et spectaculorum, econtra vero Graecos, feros et ineruditos; neve de legibus et vivendi consuetudine aberret a gentis moribus, ut si quis Italo promittat sororis connubium, quod Aegyptiis usitatum est, aut Aegyptio matris connubium, quod Persis usitatum est. Denique semper universale fatum anteferendum est, deinde particularia secundum magis et minus accommodanda. Eodem modo et in divisione temporum, ad differentias aetatum accommodandi sunt eventus, ne hallucinantes infanti tribuamus actionem aut nuptias aut aliud conveniens adultis, aut effoeto seni generationem, aut aliud iuventuti proprium; sed pro temporum ratione aetatibus congruentia et posibilia accommodemus. Una est enim coniectura de universali hominum natura, iuxta collationem ordinis planetarum; incipiens a prima aetate et orbe nobis proximo, videlicet lunari, et desinens in ultima aetate et supremo orbe planetarum, scilicet Saturni. Et accidunt cuilibet aetati congruentia naturae sui planetae, quae tamen generaliter sumenda sunt, et differentiae particulares sumantur ex proprietatibus inventis in cuiusque genesi. Primos igitur quatuor annos, secundum proprium numerum quadriennii, Luna gubernat infantis aetatem et humiditatem ac fluxus corporis et celeritatem incrementi et aquosum nutrimentum et mutabilitatem temperamenti et hebetem vim rationalis partis, regit pro suae naturae qualitate et efficacia. Sequens decennium aetatis puerilis, regit Mercurius iuxta dimidium viginti annorum, quo spacio partem rationalem format et fingit, ut semina disciplinarum inserantur et morum ac studiorum proprietates conspiciantur, et exuscitat animos doctrina assuetactione et primis exercitiis. Tertiam aetatem, videlicet adolescentiam, regit Venus, sequentibus octo annis, qui numerus congruit cum proprio ipsius circuitu, incipit enim tunc motus ciere seminalium meatuum et eorum impletionem et adpetitionem ad venerea; tunc enim maximi sunt stimuli et ardores libidinis, amor, error et incogitantia in eo ipso, quod oculis cernitur. Quartam vero et mediam aetatem iuvenilem Sol regit, qui mediam sphaeram tenet, ac dominatur annis undeviginti et addit animae quiddam herile, et autoritatem et gravitatem actionum, et cupiditatem gloriae, et honesti status, et transitum a ludis, et incompotis moribus, et accersitis vitiis, ad severitatem, modestiam, et appetitionem honorum. Quintus vero Mars virilem aetatem regit annos quindecim, iuxta suam periodum, et facit animos acriores et laborum tolerantiores, et auget solicitudines et molestias animi et corporis, ac sensum indit et cogitationem, qualis est in aetate egressa iam praecipuum vigorem, et acuens ad gerendum aliquid memoratu dignum et cum labore suscipiendum, antequam propius accedit finis. Sextus Iupiter regit senectam annos duodecim, iuxta suum circuitum, ac facit aversari labores propriarum manuum, dificiles, molestos et periculosos, et adducit gravitatem, providentiam, amorem successuum, diligentiam in consilio capiendo, in admonitionibus et consolationibus; curam tuendi honoris et laudis, liberalitatem, reverentiam et sanctitatem. Postremus est Saturnus, qui ultimam senectam regit, cum iam nimio frigore corporis et animae motus impediuntur in audacia, voluptate ciborum, et libidine; postquam natura amisso vigore tam celeriter deficit, et arescit corpus et accedit tristitia et facilis est offensio et magna morositas, propter motuum imbecillitatem propriam illi aetati.
Haec sunt aetatum discrimina in genere considerata. Particulares vero significationes sumendae sunt secundum suam cuiusque genesin, ut supra de singulis vitae gradibus et accidentibus dixi, ex loco dimisionis radiorum, ut de vitae tempore dictum est. Spectandum videlicet, quando significator ad eum locum perveniat ac ex horoscopo de valetudine et peregrinatione iudicandum erit; de facultatibus, ex parte fortunae; ex Lunae positu, de animae moribus et conversatione; ex Solis positu, de dignitate et gloria: at ex medio coeli, de caeteris vitae actionibus de amicitiis, de procreatione liberorum. Non enim erit una benefica stella dominatrix eodem tempore, cum multa concurrant simul contraria accidentia; ut quando aliquis amittens cognatum accipit haereditatem, aut aegrotans ad dignitatem evehitur, aut cum amanti ocium nascuntur liberi, aut concurrunt alia ut multa accidere solent. Non enim pariter fausti sunt aut infausti eventus corporum, animae, facultatum, dignitatis, amicorum aut inimicorum; sed accidit fortasse tale quiddam in summa felicitate aut summa calamitate, quando concurrunt aut beneficae omni radiorum dimissione, aut contra maleficae. Sed id raro fit, propterea quod haec infirma hominum natura raro ad alterutrum extremorum accedit, sed prona est ad mixturam bonorum et malorum. Loca igitur prorogatoris, dicto modo sumemus, stellas occurrentes sibi in locis, ad quae radii dimittuntur, nec solum sumemus interfectores, ut de vitae temporibus dixi, sed omnino omnes; nec tantum corporibus coniunctos aut oppositos aut ex quadrato se adspicientes, sed etiam ex trigono aut sexangulo se adspicientes. Et primum quidem danda sunt tempora cuiuslibet prorogationis illi planetae, qui tenet gradum loci aphetici aut alteri illum adspicenti, si autem deest, demus ei planetae, qui proxime antecessit, donec perveniemus ad alium, qui adplicatur ad sequentem gradum iuxta ordinem signorum; deinde huic tribuemus tempora usque ad sequentem et in caeteris similiter, et simul adsumantur planetae ut sint dispositores, qui sunt in suis finibus. Cum autem prorogatio sumitur ab horoscopo, dentur anni gradibus longitudinis aequales ascensionibus cuiusque climatis; sin autem sumitur prorogatio a medio coeli, dentur anni aequales ascensionibus medii coeli; ac usque ad cardinem, simili modo dentur anni aequales pro proportione collati ad ascensiones aut descensiones aut transitum in medio coeli, sicut et supra dictum est de vitae temporibus.
Constituemus ergo praecipuos ac universales temporum datores, hoc modo, quem recensui; annos vero constituemus hoc modo, computantes secundum signorum successionem a loco prorogatore, numerum annorum nati et singulis gradibus annum tribuentes, ac sumentes postremum tamquam dispositorem. Sic et de mensibus faciemus, computantes numerum mensium a nativitate, a loco qui dominatur ei anno quem computas, ac tribuemus singulis signis dies vigintiocto; itemque dies post natalem diem numerabimus a locis mensium, tribuentes cuilibet signo ordine dies duos et dimidium. Animadvertendum etiam, quae stellae potissimum generales locos transeant, non enim parum ad deprehendenda tempora eventuum momenti adferunt; in generalibus aunt locis praecipua vis est Saturni, Iovis in annuis; Martis et Solis, Veneris et Mercurii in menstruis; Lunae vero transitus in diurnis. Notandum et hoc, quod generales temporum arbitri praecipue eventus producunt et gubernant, particulares vero vel adiuvant illorum actiones vel impediunt, pro naturae suae convenientia aut diversitate, transitus stellarum vel augent intenduntque vel relaxant et minuunt accidentia. Etenim generaliter prorogatoris locus et generalium temporum dominus assumpto etiam participe finium domino, accidentium qualitatem et durationem significant, retinent enim singulae stellae convenientiam cum illis geniturae locis, quorum dominium initio acquisiverunt. Utrum prospera futura sint accidentia vel adversa deprehendetur ex proprietate naturali et acquisita, benefica vel malefica arbitrorum temporis, itemque ex eorundem a principio cum locis, quae obsederunt, convenientia aut discrepantia. Quo tempore se decretorum vis praecipue ostensura sit, cognoscetur ex configuratione signorum annuorum et menstruorum ad illa loca, quae earum effectionum causae sunt, itemque ex habitudine ad annua et menstrua signa illorum locorum, per quae planetae transitus faciunt, et ex quibus Sol Lunaque eadem intuentur. Si enim fuerit a principio in genitura horum cum locis quos afficiunt congruentia, et accesserit postea in transitu conveniens ad eadem configuratio, pro re nata bonum, si contraria illis, imbecillia omnia. At si convenientia nulla sit, sique diversitas conditionis simul incidat aut in transitu oppositis quadratisve radiis loca illa infestent planetae, malum adferunt, idque in reliquis configurationibus fieri non solet. Cum iidem domini extiterint et temporum et transitus, ingentia et mediocre nihil decernunt in utramque partem; multoque magis etiamsi non solum ideo quod temporum arbitri, sed quod a principio dominium in genitura sortiti sunt, causas rerum complexi fuerint. Prorsus autem felices fiunt, quorum unus idemque locus in omnes aut plures prorogationes inciderit, aut si hae diversae fuerint, cum iisdem temporibus omnes pluresve occursus beneficorum aut maleficorum concurrerint. Haec de consideratione temporum hoc loco dixisse sufficiat. Genera eventuum in quibusque temporibus non attexam, eo quod ut initio proposuimus, universali stellarum efficacia cognita particularia consequenter accommodari possunt, si apte cum mathematici causa iuncta fuerit etiam causa mixtionis.
Finis