PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 114

Facsimile

niis illo toto quadrante utamur, si plenilunium, ut pleniluniis. Considerandi sunt et cardines et stellae locis utrisque dominantes, maximeque proximae fulsiones applicationesque et defluxiones errantium stellarum, earumque proprietates et locorum in quibus versantur nec non quos ventos commoveant aut ipsi planetae aut signorum partes in quibus existunt, praeterea in quem ventum vergat atque inclinet Luna latitudine sua, secundum eclipticae obliquitatem, ex quibus omnibus (notatis potioribus) mensium generales status ac ventos praecognoscere poterimus. Tertia ratio est subtilioris cuiusdam observationis remissionum et intensionum, qua notandae sunt Solis Lunaeque particulares configurationes, non solum in interluniis et pleniluniis, sed etiam harum mediae, id est quadratae, ubi animadvertendum triduo fere antequam Luna cursu suo Soli exaequatur, id est triduo ante quadraturas nonnunquam et triduo post significationes mutatio