deratur animum ut ad ventura se confirmet perinde ac si essent praesentia ac praeparat nos ut placide et constanter ea excipiamus.
Deinde nec existimandum est singula hominibus a coelesti causa accidere tanquam prorsus ab immutabili et divino decreto et quasi lege lata de singulis, ut necessario eveniant nec possit alia causa obsistere. Nam ipse quidem motus coelestis divina quadam et aeterna lege immutabilis est, sed inferiora fato naturali et mutabili variantur cum quidem primas causas mutationum a coelo accipiant, quae accidunt eis subinde aliter per consequentiam.
Ac hominibus multa accidunt propter generalem constitutionem, non ex propria particularis naturae qualitate, ut quando propter magnas aeris conversiones, quae difficulter caveri possunt, totae gentes intereut sicut fit in ardoribus aut pestilentia aut diluviis; cum semper inferior causa succumbat maiori et validiori. Alia vero eveniunt propter singulorum naturale tem