PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 144

Facsimile

tu spectantur consideratio, de nutricatione quam distingui oportet, interdum enim haec quaestio pertinet ad doctrinam de longitudine vitae, quia hoc de quo agimus utrique quaestioni ad fine est, aliquando vero se iuncta est, quia differunt spacia de quibus hic disserint. Cum enim de longitudine vitae quaeritur, de his agitur quos sensibili tempore duraturos esse existimamus, hoc est annuo circuitu, tale enim tempus est annus; tempus vero magis imbecillium sunt menses, dies et horae. Doctrina vero de iis, quibus non prodest nutricatio, intelligitur de nato non perveniente ad illud tempus, sed propter excellens detrimentum statim moriente a partu. Altera igitur quaestio subtiliorem habet considerationem, haec crassiorem. Cum enim alterum lumen est in cardine et simul est planeta maleficus aut distat longitudine, exacte efficiens trigonum duorum aequalium laterum nec adspectus interveniat benefici planetae et dominator luminum sit in locis maleficorum, nutricatio destituet natum et mox morietur.