fectus et regiones ei loco iuxta trigonorum distributionem familiares et quae urbes propter horoscopum in extructione, aut propter locum quem eo tempore lumina tenuerunt, aut propter medium coeli in nativitatibus principum earum regionum familiaritatem habent cum loco defectus. Quas autem regiones aut urbes ita congruere cum loco defectus videbimus ad has magna ex parte eventus pertinere iudicabimus, maxime si cum signo in quo fuit defectus copulentur et si defectus illis regionibus supra terram extiterint.
⟨II.6⟩ De tempore eventuum
Secunda doctrina de tempore significationum et duratione talis est: cum enim defectus Solis et Lunae non iisdem horis inaequalibus in omnibus regionibus fiant, nec obscuratio corporum nec duratio similis sit, primum in qualibet regione pro proportione sumentur, hora ecliptica et poli