ctos sive in sese retortos, aut ex una parte in subiectis nubibus, ea quae παρήλια vocantur, formarit nubesve sub rutilo tinxerit colore et quasi per totas nubes longos extenderit radios, vehementes significat flatus erupturos ab illo angulo penes quem visa illa constiterint. Niger aut luridus si in ortu occasuve apparuerit, nubibusque involutus aut area circundatus ex una parte aut parte utraque pareliis aut radios suppallidos nigrosve sparserit, hyemes minatur, atque imbres. Lunam observabimus in suo itinere triduo ante vel post interlunia aut plenilunia et medium tempus, quo erga Solem quadratur. Nam si tenui puraque luce nituerit, nihilque illam circum dederit, serenitatem spondet. Si tenui rubuerit luce, totaque perspicua visa fuerit etiam ea parte, quae luce destituitur, ventos excitabit inde orituros, quo ipsa declinat. Nigra, spissa, pallida, hyemes atque imbres minatur. Observandae sunt et areae, quae Lunam quandoque circundant. Nam si una fuerit et pura paulatimque marce