PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 154

Facsimile

stat illa, in qua planetae sunt aut iuvantes in propris signis aut interficientes in alienis. Maxime vero, quando iuvantes sunt orientales, interficientes vero sunt occidentales. Universaliter autem nulli ad sumendi sunt, qui sunt sub radiis, neque ad interfectionem neque ad auxilium, nisi cum Luna est prorogatrix et Sol fit interfector, hic a malefica depravatur, praesertim si benefica non adiuvet aut mitiget malum.

⟨III.16⟩ De numero annorum nati

Numerus annorum, sumitur ex intervallo inter locum prorogantem et interfectorem, non simpliciter nec temere, ut multi tradiderunt, ex ascensionibus quibuscunque et quolibet gradu, id enim tunc valet cum ipse horizon ascendens fuerit prorogator aut aliqua stella simul exoriens aut aliquis locus qui est in ortu, secundum hoc ascendens. Unus enim hic modus physice consideranti propositus est, observare quot graduum ex aequinoctialis circuli gra