PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 126

Facsimile

stant sibi, propter dissimiles aquarum naturas eaque dissimilitudo varias habet causas, interdum etiam casu cohibentur et resistunt. Necesse est igitur tradi rationem, qua inveniri debeat gradus ascendens zodiaci secundum physicam et consentaneam rationem, posita igitur hora natalicia, inventa per ascensiones adiunge coniunctionem aut oppositionem proxime praecedentem. Et diligenter quaere gradum seu coniunctionis seu in oppositione eius luminis, quod supra terram est cum editur partus, deinde videndum quis planeta sit dominator illius gradus iuxta eas praerogativas, quas supra commemoravimus; videlicet trigonum, domum, exaltationem, fines, fulgorem aut configurationem; hoc est quando gradus ille unam aut plures praerogativas habet, propter quas ei attribuendus sit dominator. Cum igitur planetam aliquem reperimus familiarem illi gradui propter unam aut plures praerogativas, videndum est deinde quem gradum