PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 15

Facsimile

ad Solem. Qui tamen quia propter inscitiam nec tempora nec loca nota habent nec planetarum circuitus, qui magnam vim habent, norunt, saepe falluntur.

Quid autem obstabit eum, qui omnium stellarum et Solis et Lunae motus, tempora et loca novit et ex perpetua veteri observatione earum naturas didicit non quales in ipso coelo sunt, sed quales habeant facultates et quos effectus, ut quod Sol calefacit, Luna humectat; hunc inquam quid vetat physica consideratione et apte ex collatione omnium tum qualitates temporum iuxta positus stellarum praedicere, quod futura sint calidiora aut humidiora, tum de hominum temperamentis ex coeli qualitate iudicare? Veluti corpus alicuius esse tale et mores animi tales et secuturos esse tales eventus, quia coeli qualitas temperamento conveniens et idonea sit ad bonum habitum, aut sit contraria et detrimenta adferat. Ac tales effectus existere et vera arte prospici ac praedici posse ex his et similibus liquet.