PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 162

Facsimile

gintaocto, in occasu septuaginta. Ergo ratione loci, quem inter coeli medium et occasum ei assigavimus, discrepat numerus temporum ab utriusque cardinis temporibus. Est enim sexagintaquatuor temporum, differt vero secundum rationem excessus trium horarum, et siquidem in integris quadrantibus secundum cardines acceptis duodecim est temporum differentia, in distantia trium horarum erit temporum [rum] sex. Quia vero eadem fere ratio in omnibus servatur, alia ad eundem modum simpliciore via uti possumus. Etenim rursus cum oritur pars praecedens, ascensionibus utemur usque ad partem sequentem; cum in occasu est, descensionibus, cum in coeli culmine eminet, sphaerae rectae ascensiones assumemus. Quando vero in mediis horum interstitiis haeserit, qualis est in exemplo priori situs Arietis, primum capiemus tempora utrique angulo, intra quos consistit prorogator congruentia ac si in ipsis versaretur cardinibus, inveniemus