in sostitialibus et aequinoctialibus, defectus commeatuum et morbos; in signis humanam figuram habentibus, latrocinia, insidias, crudelitates; in terrestribus, lacerationes metuendae erunt a bestiis et terraemotus, et cum adest una Mercurius, pericula erunt a fulminibus, a periculosis criminationibus, a serpentibus et venenatorum ictibus. Sumenda est enim qualitas eventuum, tum fausta tum infausta, ex diversitate circa causam et ex locis causae actionis aut facultatum aut corporis aut dignitatis, iuxta dispositionem quae dominatur. Quibus vero articulis temporum hi eventus accidant, sumendum est ex qualitate temporum, quibus planetae ad loca significantia pervenerint. Haec sint hactenus breviter exposita et delineata.
⟨IV.10⟩ De genere mortis
Reliqua est de genere mortis consideratio, in qua repetenda est doctrina supra tradita de vitae longitudine, utrum