PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 226

Facsimile

se quoque et significatione conformat, orientalis dat prolem, occidentalis aufert. Hi igitur planetae, qui prolem pollicentur, soli sic positi unicam prolem; in bicorporeis signis aut femininis aut foecundis, qualia sunt Cancer, Scorpius et Pisces, geminam aut numerosiorem. Masculam conditionem sortitia signo, in quo versantur atque aspectu ad Solem, mares; effeminati femellas decernunt. Superati a maleficis aut in sterilibus signis collocati, qualia sunt Leo et Virgo, praebent quidem prolem sed nec pulchram nec durabilem. Sol vero et malefici praedicta loca possidentes, si simul vel masculina tunc vel sterilia signa teneant, et beneficorum faustis ac felicibus radiis foveantur, prolem quidem promittunt, sed imbecillam invaletudine perpetua conflictantem et vitae brevis. Quando utriusque conditionis planetae ad signa prolifica rationem habent aliquam, significantur promssorum liberorum enixus aut omnium aut multorum aut paucorum, prout huius, illiusve conditionis planetae, vel plures numero vel fortiores vel