Mercurius vero aridior propter contrariam naturam in signo opposito altitudinem accipit, in Virgine, in qua autumni siccitas impendet, econtra in Piscibus deiectus iacet.
⟨I.19⟩ De finibus
De finibus duplex doctrina traditur, altera Aegyptia, quae accommodata est ad domiciliorum autoritatem; altera Chaldaica, accommodata ad triangulorum gubernationem.
Aegyptia vero ut usitate circumfertur, nec ordinis nec numerorum consequentiam servat. Primum in ordine priores gradus attribuit tanquam fines, nunc domino domiciliorum, nunc domino trianguli, aliquando etiam illi cuius est altitudo. Exempli causa, si domiciliorum dominos respiciunt, quaeri potest cur in Libra priores tribuant Saturno ac non Veneri potius? ltemque cur in Ariete Iovi potius quam Marti? Quod si triangulorum dominos respiciunt, cur Mercurio priores tri