PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · B2r

Facsimile

test, aut non sit prorsus expectanda, aut non intra saltem tempus quod humano intellectu comprehendatur; si quando igitur in praedicendo erratum fuerit commissum ex eo usu venit quod subiecta exempla dissimilia inter se fuerint. Atque haec una est in aeris exploratione difficultas ad quam nulla accedit causa comperiendorum motuum coelestium. Quod autem ad genethliologica et alia singilatim et peculiariter compositarum rerum iudicia attinet, per multa cernere est quae singulares constitutiones illarum adiuvent et conficiant. Quis enim nescit quantum seminum diversitas ad proprietatem generis uniuscuiusque momenti habeat, cum et hoc ipsius coeli circumfusi et definiti omnibus terris hemisphaerii ambitus opus sit, ut vires omnibus seminibus instruantur quibus unumquodque in sui generis effictione et informatione excellat, ut hominis, equi, et caeterorum; loci etiam in quibus gignimur ne ipsi quidem mediocres mutationes afferunt constitutionibus. Nam et singulorum generum seminibus propositis, ut exempli gratia humanis et eodem in statu aeris, tamen multum diversis in locis geniti et corporibus et animis inter se differre comperimus. Et ut haec omnia paria faciamus ipsam tamen educationem et consuetudines, nonnihil ad vitam degendam singilatim conferre constat. Quo circa etsi vis maxima est circunfusi coeli, quod haec omnia quae diximus et ipsum in talem modum adornarit, cum illa contra in hoc nihil contulerint, tamen nisi quis et ipsa coniunxerit cum aereis causis multum turbabuntur qui omnia arbitrati fuerint sese collecturos ex solo supernorum motu, etiam quae ab illis absolute non dependeant. Ex his igitur facile poterit intelligi quam perverse facturi simus si propter quaedam errata iudiciorum, ipsam totam rationem evertere velimus neque enim gubernandi artem ideo respuimus quod gubernatores saepe offendant. Ac si non potius ut in tanta et tam divina professione grato quidem animo contenti fuerimus eo ipso quod supra vires nostras non sit sive tanquam humano quodam more certa omnia ab ipsa postulaverimus, cum magis debeamus nostrum studium ad illam conferre et bonitate quadam animi attribuere etiam aliena. Utque non vertimus medicis vitio cum et de morbo et de aegrotantis natura saepe percontantur, ita etiam hac in professione ut pigeat assumere et genus et regionem et alimoniam atque adeo nonnihil etiam eorum quae iam acciderunt.