PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · I1r

Facsimile

est de vitae spacio tractatio, haudquaquam illi connexa quae de his qui nutritionem non consequuntur instituitur. Deinde de forma, de morbis, et vitiis corporis, post de animi statu deque eius morbis. Deinceps de possessionibus, de dignitatibus, post haec vero de opificii genere, mox de coniugio, deque liberorum procreatione et de societate deque mutua benevolentia amicorum. Hinc de peregrinatione, ac postremo de mortis genere quae quidem tractatio, cum natura et potentia conveniat cum ea quae vitae de spatio agit, ordine tamen merito his omnibus subiicitur. Ac de uno quoque horum generum in capita enarrationem instituemus, ipsam indagationis institutionem cum nudis effectricibus viribus, ut diximus, exponentes, quaeque multi curiose et petulanter nugati sunt neque ullam veri similitudinem prae se ferentia ad ea quae naturae non convenienter dicta sunt relegabimus; quae vero natura deprehendi possunt, non per sortes et numeros quibus a natura rationes nullae inditae sunt, sed ad ipsam figurationum cum familiaribus locis inspectionem collimantes deprehendemus, sane in universum in omnibus ne in singulis capitibus idem dicamus. Primum quidem oportet investigare locum signiferi familiaritate coniunctum generi quaestiones, quemadmodum verbi gratia, de opificii genere locum signiferi in coeli medio constitutum, aut de patre Solis. Deinde contemplari stellas quae domini vis exercendi in haec loca habeant secundum eos quos praediximus quinque modos et siquidem una omnibus modis praefuerit in illam conferre omnem eius eventus decernendi iurisdictionem, sin duae tresve in eas quae suffragiorum numero praestant. Post haec vero ut quale tandem futurum sit quod decernitur coniectemus videre et naturas ipsorum dominorum et signorum, in quibus ipsi praecipuaque loca reperiuntur; ad magnitudinem decretorum spectare utrum sint valentes tam secundum mundi quam geniturae statum an contra. Validissimi quidem sunt, pro mundi situ, cum in domesticis aut etiam in propriis sunt locis, et rursus cum orientales sunt auctique numeris; progeniturae vero situ, cum in angulis aut succedentibus locis dispatiantur, maxime primis, dico autem ortus mediique coeli loca.