PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · B2v

Facsimile

⟨I.3⟩ Esse utilem

Quo igitur modo fieri possit ut de astronomia aliquid praenoscamus, et ulterius non tendat haec scientia quam ad aeris accidentia et quibus ex ea caussa homines efficiantur, quae sunt ut opinor, prima compositio virium et actionum corporis animique, itemque certae affectiones et longaevitas et brevitas vitae, praeterque etiam illa, si qua sunt cum his principiis proprie et naturaliter copulata, ut cum corpore res familiaris et convictus animo existimatio et dignitas quo etiam certi casus referendi erunt; haec igitur confido in superioribus esse explanata. Sequitur utilitatis consideratio quam et ipsam paucis absolvemus, sed prius constituendum videtur, quid utile hac in parte intelligi et ad quem finem referri velimus. Nam si animi bona spectabimus, quid poterit esse optabilius ad tranquillitatem, gaudium, felicitatem, quam haec de qua loquimur futurorum cognitio, qua et humanorum et divinorum contemplatores efficimur? Sive corporis magis a nobis respectus habetur nulla est scientia qua intelligi melius possit quid uniuscuiusque constitutioni aptius conducibiliusque sit. Quod si forte non est largitrix opum et gloriae et aliorum huius generis, non feramus moleste cum idem crimen totius philosophiae inveniatur, nihil enim horum ipsa quidem docet acquiri. Sed ut neque hanc ideo damnamus, ita etiam nostram scientiam conservabimus maiores et potiores utilitates persequentes. Omnino si quis exquirat reperiet a nulla plane re quae alicuius momenti sit, huius scientiae reprehensionem duci, hoc enim tantum dici audimus, supervacaneam esse cognitionem earum rerum futurarum quae inevitabili modo futurae sint, et dici ne hoc quidem diserte. Neque enim etiam in iis rebus quae necessario accidunt, ignoramus subitis et inopinis adversitatibus animos magnopere percelli et successibus extolli, sed praevisio futurorum animum componit et moderatur meditatione absentium tanquam praesentium et praeparat ad excipienda ventura cum tranquillitate et constantia. Non autem existimandum est omnia a supernis causis in res recta humanas derivari tanquam inviolabili et divino quodam