PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · G3v

Facsimile

vialis est, rutilus martius, flavus Veneris, varius Mercurii. Quod si coloris proprietas per tota luminum corpora aut etiam loca se diffuderit, plurimis regionis partibus futura decernit; sin quacunque a parte apparuerit illis partibus in quas se proprietas illa inclinabit. Observandae et crinitae seu in deliquiis sive alio quolibet tempore fulserint in considerationibus unversalibus, quales sunt quae dicuntur trabes, tubae, dolia ac huiusmodi, est enim harum naturae effectio martiae ac mercurialis proprietatis, bellorum, aestus, turbulentiae et eorum quae ista sequi consuevere. Caeterum loca in quibus haec eventura sint designantur, cum a signiferi partibus in quibus collectae illae stellae fuerint, tum de criniti figurationis inclinationem. Per ipsam quidem collectionis quasi faciem et formam futurorum species et genus cui effectio expectanda sit deprehendetur, verum de tempore durationis, intensione eventuum; de habitudine autem erga Solem initium patescit, nam cum fuerint matutinae diuque fulserint celeritatis, sin vespertinae, tarditatis, significatio futura est.

⟨II.10⟩ De novilunio anni

Demonstarata iam ratione universalis considerationis regionum ac urbium, sequitur quaedam subtilior exquisitio; eorum inquam quae singulis anni temporibus eventura sint, cuius tractatio quandam desiderat de novilunio ut vocatur anni disputationem. Quod igitur illud principium capi oporteat a reversione Solis in omni ambitu illius ac eum locum unde abierat, ipsa res docet cum effectione ipsa, tum etiam nomine. Quale autem principium, in circulo constitui simpliciter possit omnem etiam cogitationem fugere videtur. In illo tamen circulo qui describitur per media signa probabilia sola principia sumpserimus eorum punctorum quae aequinoctialis et coluri signant, hoc est bina aequinoctialia et bina tropica. Sed rursum et hic dubitatio alicui forte oriatur quo nam ex his quatuor ut principe recte utatur; atque est de simplici quidem et circulari natura horum nullum ut unius principii praecipuum. Scriptores tamen harum rerum uno quopiam usi sunt alio sane alius cui quisque principium pro ratione et sensu naturae suae ascribe