PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · C2v

Facsimile

stellae effectus habent similes stellae Iovis et Mercurii; mediae vero Saturni et aliquantum Martis.

In ipso Scorpio quae in fronte sunt splendidae idem valent quod Mars paulatimque accedunt ad Saturni quoque naturam; quae in corpore numero tres, quarum media reliquis rutila luce praestat, nomenque habet Graecum quo Marti comparatur, referunt naturam Martis et nonnihil Iovis; quae sunt in nexibus dorsi, saturniae nonnihilque veneriae; quae vero in ipsa cauda, mercuriales et martiae sunt; at girus ille nebulosus ut dicitur, martius est et lunaris.

Ex stellis quibus Sagittarii signum effingitur sunt in cuspide sagittae martiae et lunares; in arcu et ubi illae manu comprehenditur, ioviales et martiae; ille in ore girus, solaris et martius; aliae in fascia et dorso, ioviales et aliquantum mercuriales; aliae in pedibus ioviales et saturniae sunt; illa caudae quatuor laterum figura, veneria et aliquantum saturnia est.

Stellae quae sunt in cornibus Capricorni idem efficiunt quod Veneris stella et ad Martis quoque naturam paulatim accedunt; quae in ore, quod Saturni habentque nonnihil Veneris virium; quae in pedibus et alvo Martis naturam et Mercurii; quae in cauda Saturni et Iovis naturam referunt.

In Aquarii humeris itemque veste et manu sinistra stellae sunt effectus similis stellarum Saturni et Mercurii; in femoribus quae cernuntur, magis Mercurium, minus Saturnum referunt; quae in profuso latice, Saturni et aliqua ex parte Iovis naturam habent.

Stellae in capite Piscis australis Mercurii vires repraesentant habentque Saturni quippiam; in huius corpore stellae, mercuriales et ioviales sunt; quae sunt in cauda et filo australi, cum naturam referant Saturni, accedunt sensim tamen et ad Mercurium; quae sunt in copore et spina Piscis septentrionalis, martiae sunt, valent tamen et Venerium quiddam; quae in filo septentrionali, saturniae sunt et ioviales; illa nodo splendida Martis naturam et Mercurii quoque nonnihil habet. Reliquarum effigierum in regione septentrionis sunt stellae in Ursa Minore lucidae natura saturniae, non tamen nihil Venerem quoque referentes. Stellae vero Ursae Maioris, martiae sunt. Sub huius cauda quasi crines, Lunares sunt et Veneriae. Draconis