PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · F1v

Facsimile

re ornatusque et corporis deliciis effoeminati a Venere. Animis autem consiliisque excelsis, fortes, bellicosi, eo quod Saturnus cum habitu orientali congruat. Sed peculiariter sunt Iovis Venerisque magis Parthia, Media, Persia; qua de re et harum regionum incolae florido vestitu utuntur seque totos illo praeter pectora opperiunt delicatoque victui ac mundiciae dant operam. Virginis et Mercurii est Babylon, Mesopotamia, Assyria; quibus ideo et eximia mathematicarum disciplinarum cognitio et observatio siderum contigit. Saturno vero cedit proprie India, Arriana, Gedrosia; habentque eam ob rem cultores deformes, foedos, immanes. Media huius quadrantis loca in divisione totius terrae, Idumaea, Coelosyria, Iudaea, Phoenice, Chaldaea, Orchinia, Arabia foelix, recedunt a suo quadrante ad Cancrum, qui ponitur inter septentrionem et occasum, itaque borrolybico triangulo conciliantur, quod est Arietis, Leonis, Sagittarii, cum dominis Iove et Marte, quibus communis Mercurio adiungitur. Unde sunt ad mercaturas faciendas aliis aptiores et callidiores, in formidine contemptores, insidiosi, animis servilibus omininoque instabiles pro stellarum praepositarum figuratione. Est Coelosyria, Iudaea, Idumaea, magis Scorpio et Arietis Martisque propria; ob eamque rem incolas habent fere audaces, impios, insidiosos. Phoenices, Chaldaei, Orchinii sub Leone et Sole sunt; quod simplices, humanos, siderum observatores, inque primis Solis veneratores reddit. Arabia foelix subest, Sagittario et Iovi; unde extitit illa consentanea appellationi feracitas et copia aromatum et hominum dexteritas et liberalitas vitae contractuum, negociorum. Sequitur quadrantis tertii septentrionalis pars magnae Asiae, cuius superiora loca continent Armeniam, Hircaniam, Mattianem, Bactra, Casperiam, Seticam, Sauromatas, Oxianem, Sogdianen, quaeque alia in divisione totius terrae spectant aquilonem, qui est inter septentrionem et orientem locus, hae regiones igitur conciliantur aquilonari triangulo Geminis, Librae, Aquario, gubernatores autem Saturnus atque Iupiter habitu orientali. Harum itaque incolae Iovis et Saturni numina venerantur. Suntque ditissimi et auro abundantes, victu mundo et consuetudine honesta, sapientes, magi, periti rerum divinarum, moribus ad liberalitatem et iustitiam compositis, animo magno, fortes, osores imporbita