PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · D2r

Facsimile

convenientia orbium motus ipsarum et naturae proprietate. Nam Saturno quod natura maxime frigidificus esset quodque supremum et a luminibus remotissimum haberet orbem ob contrarietatem caloris, opposita signa attributa fuere Cancer et Leo, Capricornus et Aquarius, quae signa et ipsa sunt frigida et hiberna et propter oppositionem malefica. At Iovi, qui esset temperatae naturae et subiectus Saturni globo, data sunt proxima illis signa spiritu et foecunditate praestantia, Sagittarius et Pisces, quae cum luminum signis triquetram figuram describunt, quae conveniens est beneficentiae. Post quem Marti desiccatori et subdito sphaerae ioviali, similiter proxima his ascripta sunt quae et ipsa similem haberent naturam, Scorpio et Aries, quadrata dispositione ut congruebat illius corruptrici et noxiae constitutioni. Veneri vero quod natura esset temperata et sub Marte, dedere coniuncta his signa quod foecundissima essent, Libra et Taurus, in quibus et ipsis situs sex angularis custoditur, neque ipsa etiam haec stella amplius duobus signis unquam neque anteit neque sequitur Solem. Mercurio, qui et ultimus neque unquam ultra unum signum abesset a Sole, omniumque aliarum stellarum infimo in loco, data fuere proxima signa luminum signis, Gemini et Virgo, quibus et ipsis ambobus fere in primis vicinus ferretur.

⟨I.17⟩ De Triangulis

Triangulorum conciliatio talis est. Nulla sane figura magis consentiens est quam triquetra aequalium laterum ipseque signifer tribus circulis definitur, aequinoctiali et duobus tropicis, ipsius vero duodecim loci dividuntur in triangula aequalium laterum quatuor. Horum igitur primum ducitur per Arietem, Leonem et Sagittarium, tria signa masculina quae sunt Solis, Martis et Iovis domicilia. Hoc triangulum asscriptum Soli et Iovi, Mars enim propter alienam conditionem exclusus fuit. In administratione autem primas tulit interdiu Sol, nocte Iupiter. Locus autem Arietis aequinoctialis est, Leonis aestivalis, Sagittarii hibernus. Idem triangulum potissimum aquilonare est ob Iovis dominium, quippe qui sit foecunditatis et spirituum autor, sicut et aquilonares venti. Sed admiscetur tamen huic