pit generaliter frigore. Peculiares autem sunt huius cum in homines ille corruptio cadit, morbi diuturni, tabes, marcores, humores, molestiae et fluxiones, febres quartanae, tum exilia, inopia, angustiae, luctus, terrores, mortes, potissimum aetate provectorum. Bruta fere apta hominum usui comminuit, rebus ipsis morbifera mala infert ut illis vescentes similia in mala devenientes intereant. In aere excitat frigus horrendum, glaciosum, nebulosum, pestilens, tempestates adversas, densas nubes, caligines, item nivis magnam vim non oportune, sed contrarie unde serpentum noxia hominibus multitudo concreta existere consuevit. In fluiis ac mari communiter, hyemes, naufragia, difficiles cursus, piscium penuriam et interitus; peculiariter autem vorticosos in mari fluctus et fluviorum exundationes et aquarum depravationes. Terra vero frugum caritatem, penuriam, vastitatem, potissimum earum quae necessaria sunt ad victum immittit, per erucas, locustas, aquarum inundationes, nimborum impetus, grandinem aut alia huiusmodi, quae usque eo procedunt ut fame similique pernicie homines extinguant.
Iupiter solus nactus dominium, generaliter incrementa rebus confert. Sed peculiariter cum eventus in humanum genus exeunt, largitur gloriam, amicitias, tranquillitatem, pacem, rem familiarem auget, corpus animumque componit, conficit dona et beneficia a regnatoribus hosque ipsos auget ac ornat, facit magnis animis inque summa felicitatis universae est autor. Animantum reliquarum utilium ad vitam degendam copiam et abundantiam, contrarium exitium et interitum procurat. Tempestates reddit salubres ventis et imbribus altrices terrestrium, fortunat classibus cursus, fluviorum aquas moderatas conservat, frugum copiam et his similia efficit.
Mars ubi solus arripuit dominationem, generaliter corrumpit fervore. Sed peculiariter in humanum genus saevit bellis, seditionibus intestinis, carcere, populationibus, tumultibus plebis, iracundiis principum, et ab his inopinatas mortes infert; huius sunt aestuantes febres, tertianae, sanguinis eruptiones, morbi acuti, violentae mortes, in primis aetatis validae; item vis, contumelia, iniuriae, incen