PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · K3v

Facsimile

Quando igitur in ipso orientali finitore fuerit vitae moderator et praecedens locus, ascensionis tempora partium interiectarum usque ad occursationem convenit accipere. Tot enim temporibus aequinoctialibus interfector in vitae gubernatoris locum, hoc est in orientalem finitorem fertur. Quando vero in meridie repertus fuerit, rectae sphaerae ascensiones, quantis unaquaeque sectio meridianum perambulat. Cum autem in occidentali finitore versatur, quantis singulae intercapedinis partes occidunt, hoc est quantis oppositae illis oriuntur. Cum autem praecendens locus in his tribus limitibus non reperitur, sed medio inter hos intervallo, non amplius dictarum ascensionum aut descensionum aut coeli culminationum tempora sequentia loca ad easdem cum praecedentibus sedes perferunt, sed diversa. Similis sane et idem locus est qui similem eisdemque in partibus situm habet et ad finitorem et ad meridianum; illud vero proxime accidit eis quae sub eodem semicirculo sunt ex eorum genere qui describuntur per sectiones finitoris et meridiani, quorum singuli iuxta eandem positionem horam proxime aequalem efficiunt. Cumque circumducitur circa dictas sectiones, in eundem quidem situm incidit cum finitore et meridiano, transitus vero signiferi tempora inaequalia utrobique efficit, eodem modo etiam iuxta aliarum distantiarum situs per inaequalia illis tempora transitiones conficit. Una tandem nobis erit institutio, cuius opera sive orientalem sive meridianum sive occidentalem sive alium quemcunque situm habeat locus praecedens, id quod respondet temporibus praetergredientibus loci sequentis deprehendetur. Cum enim acceperimus culminantem signiferi partem et amplius praecedentem et insequentem, primum contemplabimur praecedentis situm, quot temporalibus horis distet a meridiano, numerantes quae inter illam et coelum medium intersint sive supra terram sive subtus in recta sphaera ascensiones, et dividentes in multitudinem horariorum temporum ipsius partis praecedentis, siquidem supra terram fuerit, diurnorum, sin minus, nocturnorum. Et quoniam quae iisdem temporalibus horis distant a meridiano signiferi partes sub uno eodemque continentur praedictorum semicirculorum, spectare oportebit post quot aequinoctialia tempora sequens locus paribus horis distabit ab