PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · P1v

Facsimile

⟨IV.11⟩ De temporum divisione

Enarrata a nobis summatim in singulis generibus contemplandi ratione ad eas usque tantum quae sicut in initio proposuimus universalium partium sunt tractationes, reliquum sane fuerit ad eundem modum quae etiam in temporibus distinguendis videre oportet adiicere idque et naturae consentanee et nostrae particulari quam proposuimus explicationi. Omnino igitur in universis geniturarum capitibus propositum nobis est prius quoddam et antiquius, veluti fatum aut ipsi regioni peculiare, cui reliqua quae in genituris singulatim explorantur subiacere oportet, quemadmodum quae ad corporis formam et animorum constitutiones attinent, morum item et consuetudinum dissidentia. Itaque par est naturae obsequentem iudicem primas ubique potioresque causas comprehendere, ut ne quemadmodum in genituris praefari solent Aethiopem, verbi gratia candidum aut levibus capillis, Germanum vero aut Gallum nigrum faciat et crispum, aut hos quidem mites et literarum artiumve studiosos, Graecos vero immanes et ineruditos; neve contra mores ac leges, Italo decernat sororis matrimonium, cum hoc apud Aegyptios aut Aegyptio matris, cum apud Persas fas sit; prorsus igitur praeponere oportet universalis fatirationem, deinde singula aucta minutave accomodare. Ita quoque in temporibus partiendis aetatum in unoquoque decreto quid cuique conveniat, prima ratio habenda est ne ex vulgari et simplici exploratione per inscitiam praedicemus puero nuptias virilesve operationes aut decrepito seni liberorum procreationem aut hisce iuveniliora, sed in universum quae de temporum partitione tradentur pro ut aetas postulare videbitur interpretabimur. Est enim accessus unus idemque in omnibus ad ea quae pro temporis vicissitudine, uniuscuisque naturae humanae conveniunt qui ex similtudine et ordine accipitur septem stellarum err[r]antium, initio sumpto a prima aetate et a vicissimo nobis orbe, nimirum Lunae ut extrema in ultimum desinant quem Saturni nominamus; ac re vera naturam respondentis sibi erronis affectionemque unaquaeque aetas refert quae observare convenit, ut in