PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · L1v

Facsimile

commistionum apparitiones, anima non nisi post et paulatim infusas sibi a prima origine dotes in lucem profert, quae vero extra nos sunt, succedenti magis deinceps tempore adventant. Observare igitur universum oportet orientalem finitoris partem et succedentes aut gubernandae eius ius possidentes errones, sicut diximus, partim vero et lunam similiter; nam ex horum locorum iisque imperantium informandi nativa vi et horum temperatura, amplius ex coascendentium ipsis fixarum stellarum deliniatione, ea quae ad corpus fingendum spectant colliguntur, ita tamen ut primas tribuamus stellis penes quas dominandi ius est, secundas ipsorum locorum peculiari naturae. Primum igitur si quis illud singulari et simplici via prosequatur, hunc habebit modum. Nam inter stellas sane Saturnus quum orientalis est, flavuos commodeque habentes procreat, capillis nigris, crispo capite, oculis magnis et statura moderata, temperatura vero humidiore et frigidiore. Occidentalis vero cum est, nigros et macilentos et parvos, capillo simplici, tenues, aliquantulum moderata statura, nigris oculis, temperatura vero frigidiori et sicciore. Iovis vero sydus locis praedictis imperans orientale, albos cum quadam coloris commendatione, capillitio mediocri, nigris oculis, et bene magnos, forma venerabili, temperatura vero magis declinante ad calorem et humorem. Occidentalis vero cum est, albo quidem colore, sed indecenti, item capillis rigidis aut recalvastros etiam et calvos, statura mediocri, temperatura vero humidiore. Martis sydus orientale, rubescentes efficit et staturosos ac valentes, oculis caesiis hirsutos, capillamento mediocri, temperatura calidiori et sicciori. Occidentalis vero rubentes omnino, statura mediocri, exiguo capite subtenues, flavis capillis, rigidos, constitutione vero corporis sicca. Venus similia iis efficit quae Iupiter, nisi quod elegantiora et plausibiliora, muliebremque magis habitum decentia omnia, habitiora, succulentiora ac denique teneriora; peculiariter vero oculos dat decenter sublucidos. Mercurius orientalis flavescentes, statura temperata et conformi, oculis exiguis, capillamento mediocri, temperatura magis ad calidam accedente. Occidentalis vero cum est, flavos, rara, et tenui corporis contextura, oculis cavis, caprinis pedibus, subrubescentes, constitutione corporis siccio