PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · L3r

Facsimile

Luna gustui, et gulae, stomacho, ventri, vulvae, et sinistris omnibus.

Solent vero vitia plerumque accidere cum orientales sunt maleficae, morbi e diverso quando sunt occidentales, separata enim sunt haec duo ac vitium quidem semel infligitur, nec constantes dolores adfert, morbus vero, vel continuos vel reciprocos. Quantum ad accuratiorem minutiorum eventuum observationem attinet, sunt peculiaria quaedam his considerandis schemata ab eventibus crebris ex similibus configurationibus originem habentibus annotata et collecta. Orbitates enim portenduntur alterius quidem oculi, quando Luna solitaria in praefatis angulis reperitur aut cum Sole congrediens aut ei ex adversum posita, et cum in alerutra reliquarum erga Solem configurationum, applicatur nebulosarum stellarum alicui in signifero conversantium, ut iis quae in Cancri constellatione sunt aut Pleiadi, aciei quoque sagittae Sagittarii, et aculeo Scorpionis, partibusque Leonis circa Berenices crinem, item urnae Aquarii, amplius quando Mars aut Saturnus ad Lunam in angulis sitam et occidentalem ipsi orientales ascenderint, aut hi ipsi in centris constituti, Solem antecesserint. Si vero ambobus luminibus sive in eodem signo sive ex opposito, sicut diximus, sitis configurentur, matutini quidem ad Solem comparati, ad Lunam vero vespertini utrique oculo minitantur. Mars quidem a plaga aut pulsatione ferro aut ustione coecitatem inducit, et si Mercurio conciliatus est in palaestris et gymnasiis aut ab hominum malorum incursibus. Saturnus vero per suffusionem, frigus, glaucomata et his similia. Rursus quando Venus constituitur in aliquo praedictorum angulorum, maxime in occasu, cum Saturno congrediens aut ei configurata aut loca mutuo cum eo permutans, et supra eam Martis sydus attollitur aut ex opposito ferit, maribus quidem sobolem negat, feminis vero abortiones decernit, crudos partus ac foetus laceros, maxime in Cancro, Virgine, et Capricorno. Ac si Luna in ortu Marti se applicat, quod si Mercurius Veneri hoc modo configuretur cum Saturno, et rursus Mars supra eam elatus sit aut ex adversum respiciat: eunuchi aut hermaphroditi et quorum genitales meatus concreti sunt in lucem producuntur. His ita habentibus cum etiam Sol configuratur et luminaria, unaque Venus masculina sunt et Luna