PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 142

Facsimile

ptentrionem et ad meridiem a longitudine contraria ei, quasi quinque partibus secundum rem mediam, quod est, quia stella ueneris facit hanc contrarietatem in latitudine unius quinque partibus in longitudine longiori ecentrici, et plus quinque partibus in longitudine propiori per id, de quo non curatur. Mercurius uero diuersificatur in illa quasi medietate partis unius, scilicet, quia facit hanc contrarietatem in latitudine, in longitudine quidem longiori minus 5. per medietatem partis, propter illud ergo unusquisque duorum angulorum, quos determinat reflexio orbis reuolutionis a duobus lateribus orbis ecentrici, subtenditur secundum rem mediam quasi duabus partibus et mediae circuli erecti super superficiem orbis signorum orthogonaliter. Inuenit ergo ex hoc angulo quantitatem anguli reflexionis orbis reuolutionis secundum hunc modum, ut sit sectio communis orbis signorum et superficiei, in qua est orbis reuolutionis linea a b g, et signabo circa punctum b orbem reuolutionis g d e, reflexum a superficie orbis signorum, et sit reflexio eius super lineam a b g, et protraham a puncto a, et est centrum orbis signorum, lineam contingentem or bem reuolutionis super punctum d, et est linea a d, et protraham a puncto d super lineam quidem g e perpendicularem d z, et super superficiem quidem orbis signorum perpendicularem d h, et continuabo lineas b d, z h, a h et sit angulus d a h quantitas medietatis elongationis in latitudine in unaquaque duarum stellarum secundum rem communem, et ilud est quasi duae partes et medietas partis, et ponam lineam a b, quae est longitudo centri orbis reuolutionis a centro orbis signorum, longitudinem mediam inter maiorem longitudinem eius et minorem ipsius longitudinem, et illud est 60. Propterea ergo quod unumquodque duorum laterum a b et b d est notum, et angulus a d b est rectus, est latus a d notum, et proportio eius ad lineam a b notam, est sicut proportio lineae z d ad lineam d b notam, erit propter illud linea z d nota per quantitatem qua est unumquodque laterum trianguli a b d notum, et erit linea z b nota. Remanet ergo linea a z nota, et propterea quod angulus d a h est datus, et angulus a h d est rectus, et latus a d est notum, est latus d h notum per quantitatem qua latus a d est notum, et iam fuit per illam quantitatem latus d z notum, ergo trianguli d z h angulus h est rectus, et unumquodque duorum laterum z d et d h eius est notum, ergo angulus d z h est notus, et est angulus reflexionis orbis reuolutionis. Inuenit ergo quantitatem huius anguli in uenere quidem tres partes et medietatem partis, et in mercurio quidem 7. partes per partes quibus angulus rectus est partes 90. Et similiter ostendit etiam quantitatem superfluitatis, quae est propter hanc reflexionem, scilicet superfluitatis anguli b a d super angulum z a h, et illud est, quoniam propterea quod angulus a d b est rectus, et unumquodque duorum laterum a b et b d est notum, est angulus d a b notus, et est maior additio aut diminutio in longitudine, et propterea quod angulus d a h est notus, et angulus d h a est rectus, et latus a d est notum, est unumquodque duorum laterum d h et h a notum per quantitatem qua est latus a d notum. Et propterea quod latus a z iam ostensum est, quod est notum, et trianguli a h z unumquodque duorum laterum a h, a z est notum, et angulus eius a h z est rectus est propter illud angulus z a h notus, ergo superfluitas inter ipsum et inter angulum 3 a d est nota. Inuenit ergo quantitatem huius superfluitatis qua minuitur angulus z a h ab angulo z a d, in uenere quidem minutum unum, et in mercurio quidem minuta 7. completa est eius declaratio. Deinde post illud uoluit scire, quando ponitur angulus d z h, et est angulus reflexionis orbis reuolutionis, quantitates quas inuenit in uenere quidem tres partes et medietas partis, et in mercurio quidem 7. partes, sicut diximus, an sint quantitates recessionum in latitudine in longitudine longiori et propiori ecentrici, scilicet quantitas anguli d a h conueniens quantitatibus quas inuenit per considerationem, ostendit ergo illud quod praemissum est secundum quod longitudo centri orbis reuolutionis, et est linea a b, sit maior longitudinum eius, deinde minor earum. Inuenit ergo quantitatem anguli d a h in maiori quidem