PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 88

Facsimile

suis uis ed. in quibus fuit prius fere parte 12. partis unius, fuit ergo radix lunae per uisionem post medietatem horae 5. partes et tertia geminorum, oportuit ergo iterum ut esset radix stellae, quae est super cor leonis, quia inuenimus longitudinem eius a luna secundum continuitatem signorum per uisionem 57. partes et 10. partis, duae partes leonis et medietas partis, et fuit longitudo eius a tropico aestiuo 32. partes et medietas partis. Verum in anno 56. reuolutionis tertiae ex reuolutionibus Philippi, dixit Abrachis in libro suo, quod ipse considerauit hanc stellam, et inuenit longitudinem eius secundum continuitatem signorum a puncto eiusdem tropici aestiui 29. partes et medietatem, et tertiam partis. Iam ergo elongatur stella quae est super cor leonis secundum secundnm ed. continuitatem signorum duabus partibus, et duabus tertijs partis, et anni aggregati ex hora considerationis Abrachis usque ad initium annorum Antonij, et est hora in qua fuit plurimum nostrae considerationis qua considerauimus cursus stellarum fixarum, sunt 265. anni. Colligitur ergo inde, ut sit remotio in omnibus 100. annis secundum propinquitatem, pars una secundum continuitatem signorum, secundum quod inuenimus Abrachis iterum aestimasse in eo quod ipse scripsit de quantitate anni, ubi dixit, quoniam propter istas causas duo puncta duorum tropicorum, et duo puncta duarum aequalitatum permutantur ad anterius signorum in anno non minus parte centesima partis unius, tunc per hoc oportet, ut in 300. annis non permutentur minus tribus partibus. Et secundum hunc modum, postquam probauimus azimek alahazel et luminosiores stellas quae sunt in orbe signorum propter lunam. Deinde probauimus post propter istas stellas reliquas, facilius illo inuenimus longitudines inter quasdam earum, et inter quasdam iterum conuenientes secundum propinquitatem ei quod inuenit Abrachis, longitudines autem inter eas et inter duos tropicos, et duas aequalitates inuenimus in unaquaque earum iam remotas ab eo quod descripsit Abrachis secundum continuitatem signorum per duas partes, et duas tertias partis secundum propinquitatem. Quod huiusmodi motus fiat super polis eclipticae, et non aequatoris diei. IAm ergo ostensum est nobis declaratione manifesta per res istas, quod sphaera stellaru fixarum iterum permutatur secundum continuitatem signorum hac permutatione, cuius summam diximus secundum propinquitatem, et quia continuatur cum illo, ut inquiramus de modo, super quem currit res in hoc motu, scilicet an sit super duos polos aequatoris diei, aut super duos polos circuli decliuis, qui transit per media signorum, tunc illud esset manifestum ex ipsa elongatione in longituditudine circuli magni, qui describuntur transeuntes per duos polos unius duorum circulorum quos diximus, secent ex altero arcus inaequales, si elongatio in longitudine non esset in hac quantitate temporis parua ualde, adeo, ut superfluitas quae accidit in hac causa, cuius praecessit rememoratio non comprehendat sensus. Veruntamen huius intentionis scientia sit facilis per cursum stellae proprie in latitudine in eo quod praecessit ex tempore, et in hoc nostro tempore. Nam inter quemcunque duorum circulorum ex duobus circulis aequatoris diei et circuli signorum, inueniuntur stellae seruare longitudinem semper, et inter se manifestum est, quod motus sphaerae earum iterum non est, nisi super duos polos illius circuli ex illis duobus. Sed et Abrachis iterum sciuit, quod iste motus non est, nisi super duos polos orbis signorum, et illud est, quoniam ipse continuauit in sermone suo in locali motu duorum punctorum duorum tropicorum, et duorum punctorum duarum aequalitatum azimek alahasel. Iterum per illud quod considerauit Timocaris, et per illud quod ipsemet considerauit, quod ipsa non seruat quantitatem elongationis in longitudine, nisi per comparationem ad orbem signorum, non aequatorem diei, et quod ipsa est magis declinata ad meridiem ab orbe signorum primo, et postremo per duas partes, et propter illud affirmauit in sermone suo in quantitate anni motum solum, qui est super duos polos orbis signorum. Veruntamen ipse adhuc erat in dubitatione secundum quod ipse dixit, propterea quod considerationes quae fuerunt secundum tempus Timocaris, non sunt ex eis quae merentur, ut in eis fiducia habeatur, cum non sint assumptae, nisi secundum grossitudinem speculationis, et secundum apparitionem, propterea quod superfluitas quae accidit inter duo tempora, non est adhuc sufficiens in scientia per quam fiducia habeatur in illo. Nos autem propterea quod inuenimus hanc intentionem consideratam in tempore longiori in illo, et in pluribus stellis fixis, tunc uisum est nobis necessario, ut iudicemus superfluitatem confidentiae, quod iste motus non est istis stellis, nisi super duos polos orbis decliuis, et illud