PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Noviomagus, Isagoge in Ptolomaei Phaenomena Cologne, Publisher unknown, 1537

transcribed by Nuno Pereira

How to cite this transcription?

This transcription has been made from the only known witness of the text, ed. Cologne, Publisher unknown, 1537 (C). The transcription follows the project’s guidelines.

Isagoge in Ptolomaei Phaenomena

Ut igitur phaenomena, quae astrologiae primordia sunt, rectius intelligantur a studiosis, satis erit nobis priusque conformationes stellarum ac signa caeli iuxta Hipparchi et Ptolomaei observationem tradita et a nobis ad nostra tempora usque traducta cursim quaedam attingere ex theorematibus astrologicis atque circulorum qui per caelum ducuntur divisionibus. Et primo ab ipso mundo ordiar.

Mundus est omnium naturae rerum summa conceptio, caelumque syderibus conformatum atque in speciem absoluti orbis globatum, id ita volvitur circum axis extremos cardines super terras ac maria ut ipsum universum, uno quidem in loco semper manens, sed partibus continenter translatis, semper aliis orientibus, aliae occidant. Dividitur autem in elementa sua, quae sunt terra, aqua, aer et ignis, quae natura sunt mutabili atque corruptibili, et quintum, quod caelum praecipue dicitur, a syderibus, quae in eo ad mundi [et] gubernationem et ornatum caelata sunt, descripto signorum ordine, quae etymologia, ut huic loco convenientior est, ita et magis placet, hoc natura architectata est immutabile divinum ac sempiternum, discernitque in decem orbes, quorum inferiores in superioribus cavis partibus continentur, ita tamen ut per se libere citra superioris ac inferioris impeditionem circa inferiorem mundum vagentur. Primum horum et terris proximum Lunam continet, sequens Mercurii stellam habet, sequens deinde Veneris, quartum Solem ipsum, huic proximum Martis sydus, sextum deinde Iovis stellam, septimum vero Saturnum. Hi septem planetae dicuntur quia liberas habent evagationes, ut inter se et ab aliis stellis nunquam servent eadem partium intervalla, quin distant alias tota dimetiente mundi I maxime, alias in eisdem partibus visitationem habeant, alias mediis locis effulgeant. Super haec, octavo scilicet loco, caelum est quod aplanes dicitur, id est inerrans, quod astra in eo collocata perpetuis mundi conversionibus servent idem inter se intervallum.

Sunt in hoc uno phaenomena, hoc est sydera ac stellae inerrantes in mundo, efficientia manifestas visitationes, conversionesque. Praeter haec sunt alii duo superiores orbes, non amplius iam oculis conspicui. Hi decem simul ab ortu versus occasum perpetuo currentia ambitum absolvunt, non amplius viginti quatuor horis circa axem et polos mundi, contrario vero cursu. Luna, stella Mercurii, Veneris, Sol ipse, itemque Martis, Iovis, et Saturni ab occidente sub duodecim signiferi signis vagantes, alia tardius, alia celerius in exortivas caeli partes revertuntur. Et Luna quidem, die septimo ac vigesimo et amplius circiter parte tertia caeli circuitionem percurrens, ex quo signo ceperit ire ad idem revertitur. Sol vero, Mercurius et Venus singulis mensibus signum propemodum, id est duodecimam circuitus partem, totum vero mundi ambitum diebus CLXV et sex circiter horis. Idem spatium Mars duobus, Iupiter duodecim, Saturnus 30 annis conficit. Est hic motus sub eo circulo, quia obliquus per caelum ducitur, cuius obliquitatem primum invenisse, hoc est fores huius disciplinae, ut Plinius ait, aperuisse Anaximander creditur. Constatque hoc etiam oculorum argumento. Solem enim aestivum in eminentiore parte caeli locatum videmus, hibernum autem humiliore similiter, et alios planetas, ex quo fit, ut necesse sit viam eam esse obliquam, per quam vadunt ad exortus et fieri super alios cardine seu alios polos, atque mundus ipsus ab exortu ad occasum rapitur. Quae omnia ut oculis etiam deprehendantur. Sit in mundo obliquus circulus, cui adscriptae sunt literae A B C etc. per duodenas sectiones, et sub eo alii orbes, per quos eaedem divisiones linearum dicuntur. Quomodo autem sub signis planetae progrediantur, quaeque iam alia diximus fieri in mundo ex hoc schemate, non est difficile discere.

detail

De sphaerae conversione et axe et polis et circulis praecipuis in mundo

Superius quam potuimus brevissime mundum per praecipuas partes aperuimus; hinc iam deinceps axes, polos, et circulos describemus, quas necesse est in sphaera barbarica, propter stellarum loca disponenda, describere. Est autem iam in confesso mundum ipsum universum praecipuasque eius partes esse sphaeras atque globi, duplicem esse ratione rotunditatis motum alium quo per planiciem volvitur, conficiens directum spatium locum e loco mutans, quo quidem neque mundus neque ulla pars eius movetur; alius est quo, in eodem quidem loco manens, virtitur circa axem, per eum traiectum cuius extremitates dicuntur poli. Hoc modo versa sphera partes quae sunt vicinae polis et tardius feruntur et breviore ambitu; ipsi autem poli (qui latine a Cicerone vertices dicuntur) omnino non moventur. Sic in caeli regione septentrionali, ubi Plaustrum est et Cinosura, sydera tarde circumferuntur sine occasu aliquo, et quaedam stellae ne locum quidem mutare videntur, propterea quod ibi polus est. Pari modo contra hunc, per directam lineam in subterraneo caeli loco, alter polorum est, nunquam nobis conspicuus. Ea autem linea per mundum ducta, duobus in locis, determinatione sua polos ostendens, superiorem qui ab Ursa arcticos dicitur, alterum sub terra, a contrario situ antarcticum; axis mundi vocatur, qui definitur mundi dimetiens circa quam volvitur. Huius extrema poli dicuntur, et latine vertices, veluti in eo schemate quod sequitur. Linea AB, axis est, A vero polorum unus, B autem alter. Circulorum vero, qui in caelo sunt ad ostendenda phaenomena, quidam describuntur, conversione mundi super suo axe, omnis enim nota et quae naturaliter est in caelo et quae sola cogitatione concipitur, ex cursus sui quasi vestigio circulum describere intelligitur; dicunturque hi graece παράλληλοι, latine aequidistantes, propterea quod unaquaelibet eorum pars et a polis et ab aequidistantibus eodem intervallo absint. Horum primus (ut a septentrione exordium sumamus) arcticus est, circa polum mundi septentrionalem ductus, intervallo 24 propemodum partium, semper super terram manens. Intra cuius ambitum astra comprehensa nunquam occidunt. Secundus est circulus, maiore intervallo circa polum dictus, aestivus seu tropicus Cancri vel circulus solstitialis. Cum enim Sol quam plurimum accessit ad septentriones, hunc describit, die videlicet solstitiali. Tertius est aequinoctialis inter duos polos per medium caelum descriptus, sub quo Sol currit, dum noctes diebus facit pares. Quartus est qui ostendit Solis maximam egressionem ad austros, hunc describit Sol die brumali, tantum distans ab aequatore versus austrum, quantum circulus aestivus ab eodem versus septrentrionem. Dicitur autem hic hibernus sive brumalis circulus, vel tropicus Capricorni, quia eius syderis principium, propter signiferi flexum, maxime versus austrinam plagam remotum est. Quintus eodem intervallo ductus, circa polum antarcticum sub terra, quo arcticus circa polum, semper apparentem.

detail

Hi sunt qui scribuntur, converso mundo, ab oriente versus occidentem, super axem, superius expositum; alii sunt qui non circum polos, sed per eos aut oblique circa eos ducuntur, de quibus paulo inferius dicemus, quemadmodum etiam ex schemate facile est deprehendere, quod hic apposuimus. Verum ea quae nunc breviter sunt exposita magis pertinent ad temporum mutationem, dierumque ac noctium varietatem, magisque ad Solem quam inerrantia sydera. Paucis igitur hic duximus attingenda, quae ad stellarum fixarum situs faciunt, videlicet de flexu et obliquitate signiferi orbis, sub quo planetae ad exortum contra mundi motum nituntur, super alio axe et polis. Nam si eadem via redirent vagantia sydera ad exortum, non eveniret ut eadem essent, alias altiora et veluti supra capita hominum pendentia, alias humiliora et proxima terris, quod semper intelligo in mediis locis caeli, nam circa exortus et occasus, nihil mirum est, si sint terris vicina. Porro, signifer zona magis est, et veluti fascia quam circulus, latitudinem habens duodecim partium, quales sunt in toto circulo 360, quam latitudinem determinant tres circuli aequidistantes, quorum medius linea ecliptica dicitur, a qua Sol nunquam discedit; reliqui planetae per totam latitudinem eius evagantur, supra ac infra medium circulum. Hic eum habet in mundo situm, ut eius una pars versus septentrionem alia versus austrum, paulo minus quam viginti tribus remota est; itaque polos axis sui totidem partibus ab mundi polis separatos habet; veluti evidens est in assumpto schemate, in quo manifestum est, axem GH zodiacum respicere. Eum circulum per duodena spatia aequalia diviserunt, quae graece δωδεκαμόρια dicuntur, nostri nomen indiderunt ab effigie eius animalis, quam stellae vicinae eis locis expresserunt, ut primum sit Arietis et ita deinceps, servato signorum ordine. Sed haec divisio signorum tametsi in caelo stellato, hoc est octavo, magis insignis sit, ratione tamen concipiendus est ipse signifer obliquus, et eius sectiones in primo mobili, seu decimo caelo, in quo Arietis prima pars in eo loco est, sub quo Sol currit die aequinoctiali, Cancer in supremo, quem attingit Sol dum diem producit longissime, Capricornus reductus ad austri infima. Sed ut haec loca, serenis noctibus in caelo, ex certis notis nosci possent, primum verbi gratia, dodecamorion ostenderunt vicinis eo loco stellis, quare dum stella aliqua, seu Sol ipse, in Ariete dicitur esse, intelligenda est ea portio signiferi in primo mobili, quae paulatim ab aequatore scandit versus septentrionem; veteres tamen indicantes locum aliquem in caelo utuntur indicio signorum, quae stellis constant, non autem dodecamoriis primi mobilis, quemadmodum Plinius ait, Solem aequinoctium facere in octavis partibus Arietis et Librae. Est igitur zodiacus, ut hunc locum breviter concludam, circulus obliquus aequatorem secans et ab ea sensim scandens sursum ac deorsum ad partes fere 24, quales sunt in toto 360. Sub quo et planetae et caelum stellatum, quoque, quanquam tardissime, contra exortum moventur, quod quo pacto fiat brevi exemplo aperiam; idque stella Saturni, cuius in transitu versus exortum diligentiorem observationem requirit. Erat huius stella, dum haec forte scriberem, in undecima parte Virginis, hoc est in loco in quo Sol est circa idus Augusti; quod si eandem stellam observes annis duobus et semis abhinc transgressa videbitur ad Librae undecimam, hoc est per signi spatium ad exortum, quantum percurrit Sol XXX diebus. Ad eundem modum, stellae ipsae inerrantes, sub eodem aliquo circulo tardissime moventur versus exortus; caeterum difficilius hoc animadvertitur, tum propter motus tarditatem, deinde quia nulla nota sensibili cerni id potest in caelo, quemadmodum in planetis fit, quorum transmutatio deprehenditur ad vicina sydera, quibus propiora vel remotiora fiunt. Porro, haec si ad superius schema adhibeantur, non obscure poterunt intelligi. Ex iis hoc colligitur, neque stellas fixas temporum aeternitae manere eisdem in locis caelestibus, quemadmodum Sol et Luna, nisi quod hic motus tardissime omnium conficiatur, unde, nisi post longam hominum memoriam, cum collatione priorum ac veterum observationum. Ptolomaeus putat fieri centenis annis uno gradu, quod si ita est, absolvetur integer circuitus triginta sex milibus annorum, at recentior observatio tradit id fieri quadraginta novem milibus. Verum, haec facile erit animo complecti, si cogitationem de ea re habeatur, adhibito diagrammate superius posito.

Explicatio eorum quae continentur Ptolomaei Phaenomenis, tum signum quid sit et de stellarum longitudine ac latitudine

Ptolomaei index stellarum fixarum primo loco ordinem earum continet, quo in conformatione animalium sunt collocatae, deinde quas corporum partes occupant, ut alia in fronte, alia in oculis, est deinde situm relatum ad polum signiferi et ad lineam eclipticam, quem determinat partibus signorum secundum longitudinem et secundum latitudinem regione austrina vel septentrionali. Hoc, ut clarius intelligatur, dicendum est de alia acceptione signi, tum quid in caelo longum et latum. Signum igitur non solum circuli duodecimam partem, quae in longum 30 partes patet, sed totius superficiei sphaericae duodecimam partem, quam determinant circulorum portiones binae per principium et finem cuiusque dodecamorii ductae, atque in utroque polo signiferi coeuntes acutis contactibus, veluti in assumpta figura, spatium G, H. ♈ duodecima pars est totius globi et signum quidem Arietis in hoc spatio utrolibet pyramidatim scandente, quocunque loco stella posita sit, esse in Ariete dicitur, quod si in ipso acumine forte constiterit, id est polo, cum omnia signa in tali situ aeque respiceret, in nullo signo diceretur esse. Haec duodecim signa universum orbem longe lateque absolute convestiunt, adeo ut nihil in caelo aut a terra etiam sit, quoniam sit in seu sub aliquo signo, aem enim vim habet praepositio, si dicatur Luna aut Venus esse in signo Arietis aut Tauri. Huius spatii aliud longitudo ducitur, aliud latitudo, et latitudinis quidem partes summuntur a media linea signiferi versus polum septentrionalem et austrinum, quorum utrumlibet spatium complectitur partes 90, quales sunt in toto circulo 360, ut si suerit verbi gratia stella quaepiam in inconcursu linearum qui est in polo signiferi, haec dicitur distare 90 partibus latitudinis ab ecliptica, si vero fuerit stella in contactu eclipticae, nullam ea habere dicitur latitudinem. Longitudo vero est distantia eius a principio signi in quo est, quae non potest esse maior 30 partibus nisi (quod multi faciunt) omnis stellae longitudo sumatur a principio Arietis, eam sic investiga: duc lineam e polo signiferi per stellam, cuius longitudinem requiris, et per lineam eclipticam, et animadverte quot partibus contactus earum linearum sit a principio signi, quibus inventis, manifestum est intervallum longitudinis. Quid signum sit, quid item stellarum longitudo ac latitudo, et quo pacto unaquaeque est in aliquae parte signi zodiaci, quod ad haec intelligenda attinet, puto satis me exposuisse.

Quomodo nec longitudo stellarum nec latitudo semper eadem permaneat deque illarum transitu Ptolomaei aetate non cognito

Inter decem orbes quos recentior astrologia invenit quisque suum habet atque peculiarem in mundo meatum supremum caelorum, quod primum mobile vocant, spatio viginti quatuor horarum totum, neque tamen amplius circum volvitur, quo motu omnes inferiores caelos secum trahit, quocunque enim genere ambitus movetur superior, eodem movetur et inferior, non autem contra inferior, deinde a superiore movetur circa mundum eodem tempore, quo expositum est praeterea suo quo contra exortum (ut deprehensum est maxima solertia observantium) centesimo tricesimo sexto anno et dodrante partem unam absoluit. Tricentas vero partes, id est totum circulum annorum XLIX XLIX] XLIXM C, qui propter tarditatem a vetustioribus non est animadversum, sitque hic motus sub obliquo circulo, quemadmodum Solis, Lunae et aliorum. Hinc semper fit ut stellae non sint in eisdem partibus signorum, semper intellige dodecamoria primi mobilis veluti aetate Ciceronis et Plinii Arietis signum erat in primo dodecamorio, quod etiam Aries dictum est, quia erant sub eo loco Arietis stellae. Nunc autem transivit ad secundum dodecamorion, unde etiam ea quae a veteribus de stellarum occultatione et emersu (quod astrologi vocant, modo apparentes modo heliacos exortus et occasus) non sint nostra aetate perinde vera. Quod ob id admonendum putavimus, ut Virgilius in Georgicis, Plinius libro 19, et Columella et Ptolomaei libellus de significatione stellarum fixarum cum huius cognitionis accommodatione legantur. Praeterea, ut intelligatur quali computatione nos usi sumus in stellarum situ variando, dum nostra quam apud Ptolomaeum et Georgium Vallam li⟨bro⟩ 17 expetendorum et fugiendorum in aliis signis et signorum partibus posita sint, sed ut haec etiam oculis deprehendantur, respice hemisphaerium imaginum septentrionalium, quod per dimetientis in duodenas partes est divisum, has partes fac quiescere et imagines veluti sub craticula progredi ad partes exortivas. Est praeterea animadvertendum octavum caelum, quod latine firmamentum dicitur, graece ἀπλανὲς praeterduos motus, quorum unum habet a supremo caelo, alterum ab eodem de quo statim diximus, tertium ex sese habet, quandoquidem omne corpus naturaliter habet motum. Hoc vero tertio motu, quo deinceps omnes aliae inferiores quoque moventur, caelum stellatum paululum ut deprehensum est movetur versus septentrionem et rursus hinc iterum in austros mutatur, parvo ambitu super epiciclia quae sunt in primis partibus Arietis et Librae, quem vocant motum trepidationis. Recentiores ab iis enim hoc est observatum, veteribus et Ptolomaeo plane incognitum quo fit ut Solis versus septentrionem et austrum inclinatio non semper fit eadem, et stellae quae nostra aetate in vertice ponuntur multis annis abhinc citra aut ultra fuerunt sunt eruntque. Hic motus exigit ut exactis duobus annorum milibus stellae fixae parte una et aliquot minutis primis septentrioni modo viciniores modo longiores absint. Cuius motionis seu ut vocant trepidationis Ptolomaeus omnino non meminit, nec ullus veterum observavit. Sit etenim brevissimo intervallo tardissimo ambitu. Haec ad intelligenda Phaenomena Ptolomaei, quae quam potui brevissime exposui, sufficere arbitror. Reliqui circuli, qui quidem ambitu mundi non describuntur, neque sunt cum aequatore paralleli sunt duo coluri et meridianus. Et coluri quidem sunt qui sese contra ad angulos sphaericos in polis ambobus aequatoris secant, quorum unus est ille, scilicet qui per polos mundi et per polos signiferi ductus. Idem fit cum illis qui zodiaci signa circa polos signiferi cogunt in arctum, ut in assumpto schemate circulus ABCD. Alter colurus est qui per polos mundi ductus primas Arietis et Librae partes aperit, veluti in eadem figura AB lineae horizon. Quem Cicero finitorem vertit, est is circulus, quo mundi pars conspecta ab inconspecta dividitur. Meridianus is est qui per punctum in caelo (quod peregrina voce zenith vocant, id est per partem maxime sublimem qui imminet capitibus hominum) ductus, atque polos mundi medium caeli inter exortum et occasum super terram mediamque noctem infra ostendit. Qui cum horizonte in qualibet regione immobilis habetur, reliqui omnes cum mundo circumaguntur. Numerus postremo loco positus in phaenomenon indice magnitudines ostendit facit enim ex magnitudine. Ptolomaeus sex stellarum discrimina quaedam enim maximae sunt, veluti stella inter pedes Arcturi collocata, ceu Canicula, quae magnitudine statim sequitur errantes stellas. Sed ab illis omnes fixae distinguuntur, quod planetarum ignes non micant, sed sine motione visum admittunt, veluti Luna. Omnes vero stellae fixae quae sunt in firmamento, veluti scintillae tremulae lucem ex caelo aperiunt, veluti Sol. Secundae magnitudinis sunt paulo minores, clarae tamen, quales omnes sunt in plaustro excepta una. Tertiae sunt mediocres, qualis una in plaustro reliquis minor. Quartae obscuriores sunt, oculosque intendunt, qualis est maxima stellarum totius caeli pars. Quintae sunt obscuriores adhuc, quales sunt peliades, quod vulgus germanice a numero vocat. Sextae minimae sunt, visum propemodum effugientes, quas Aristotelis σποράδες vocat in Meteoris. Meteoris] Metroris C

Finis.