PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 104v

Facsimile

considerationem cognosci est possibile.

Quia enim lunaris eclipsis causa est umbra terre que dum eam Luna ingreditur prohibet radios Solis a Luna, et hec umbra necessario fertur ex ex] corr. ex ad opposito Solis, constat quod Luna in eclipsi sua Soli per diametrum opponitur. Nisi enim semicirculus semicirculus] corr. ex circulus maioris orbis spere comprehenderet Solem et Lunam, nullatenus umbra terre Lunam comprehenderet. Tempus ergo medie eclipsi eclipsi] eclipsis K ex consideratione principii et finis est perpendendum. Nam cum Luna est in medio umbre, centrum Lune est in puncto Solis opposito. Cum ergo ex precedenti libro verus Solis locus ad quodlibet tempus notus est, est] sup. lin. erit et locus Lune in medio eclipsis notus.

⟨IV.3⟩ Tempus equalis lunationis verisimiliter verisimiliter] Written more as two words, but a reader would likely read as one word. investigare. Unde et tempus reducens integre diversitates Lune, et primum tempus reducens similem coniunctionem vel oppositionem similem Solis et Lune, necnon et medius motus diversitatis et medius motus longitudinis innotescent.

Adnotandum primum quod nec tempus equalis lunationis nec doctrina medii motus Lune aut diversi dari potuit nisi habita etiam notitia de tempore reversionis diversitatis Lune. Ad inveniendum autem tempus reversionis diversitatis, diversitatis‌2] i. m. animadverterunt antiqui invenire intervallum temporis reducens super super] semper K equalem motum longitudinis continens scilicet aut integras revolutiones in longum aut supra integras arcus equales. Hoc autem tempus non aliter quam per eclipses potuit deprehendi sicut ex premissis manifestum est. Sumamus ergo interim tempus tale deprehensum esse et sit AB. Dico quod quod] sic add. sup. lin. tempus AB equat semper diversum motum cum medio. Multiplicetur enim tempus AB quantumlibet ut sit AB equale ei quod est BC. Erit itaque motus medius temporis AB equalis motui medio temporis BC propter tempus equale, sed et motus diversus huius temporis motui diverso illius. Ergo aut utrimque motus medius equaliter addit super motum diversum, aut utrimque equaliter minuit, aut utrobique equatur. Sed palam quod impossibile est utrumque pariter addere aut pariter minuere continue. Sic enim ⟨in⟩ in] From K infinitum fieret equalis diminutio vel ⟨in⟩ in] From K infinitum equalis additio. Patet itaque quod tempus AB equat diversum motum medio, sed hoc scilicet ut equetur diversus medio non contingit nisi in revolutione diversitatis. Si qua est ad hoc instantia, post hec explicatur. Itaque tempus AB continet integrales revolutiones diversitatis secundum aliquem numerum ⟨ita⟩ ita] From K ut nec plus nec minus. Est itaque opere pretium querere tempus AB, quod reducit motum in longum semper equalem.

Ad huius temporis notitiam querendum est primum tempus equale reducens eclipses, et hoc tum ex scriptis considerationibus in cronicis virorum doctrinalium in quarum veritate confidendum est, tum ex propriis considerationibus. Et est tempus illud, sicut Ptolomeo referente Abrachis Abrachis] With no context, this could be read as the two words ‘ab rachis,’ but I believe readers would read as here. This reading is confirmed by B. ⟨ex⟩ ex] From K Caldeorum et suis considerationibus per duo intervalla binarum et binarum eclipsium equalia deprehendit, centum milia et xxvi milia et vii dies et una hora equalis. Dico quod ipsum reducit motum Lune in longum semper equalem. Quia enim in omni eclipsi Luna est in opposito Solis, cum tantum tempus quod continet menses integros reducat motum Solis equalem in longum, reducet necessario motum Lune equalem. Si qua est instantia in motu Solis, postea demonstrabitur. In tempore igitur sic deprehenso numerus mensium eius cognoscendus est, qui facile per Lunam singulis mensibus crescentem et decrescentem sciri potest, et est in prescripto tempore quatuor milia et cc et lxvii menses. Deprehendit etiam in tempore prefinito quod eclipses reducit quis sit numerus reversionum diversitatis. Nam tempus unius reversionis ad propinquum cognoscitur ex redeunte velotiori velotiori] i.e. ‘velotiori’ motu vel ex redeunte tardiori motu Lune, qui per considerationem loci Lune a stellis fixis videtur. Et est hic numerus in prefinito tempore quatuor milia et quingen