PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 127r

Facsimile

v tardarum lunationum procul dubio possunt esse ecliptice quia tunc contingere potest quod in utraque coniunctione latitudo Lune visa minor sit posita quantitate medietatis duorum diametrorum.

Videamus ergo in quibus locis circuli signorum et in quibus horis hee coniunctiones ecliptice possint cadere. Quoniam autem tempus v mensium equalium continet continet] iter. but then del. cxlvii cxlvii] corr. ex cxvii dies et xv horas et medietatem et quartam hore fere, Sol autem quia quia] est add. K in cursu velotiore velotiore] i.e. ‘velociore’ et Luna in suo cursu tardiore, Lune post mediam coniunctionem restat peragrandum an⟨te⟩quam antequam] From K Solem comprehendat secundum Ptolomeum quidem xiii gradus et xviii minuta cum duodecima ipsorum, secundum Albategni autem xii gradus et xliii minuta cum xii eorum. Hoc autem Luna spatium percurrit cursu medio in die una et horis duabus et quarta unius hore, et hoc quidem secundum Ptolomeum, secundum alios vero in die una et hora una et decima unius hore. Ex hiis omnibus palam quod tempus v tardarum lunationum continet dies cxlviii et xviii horas aut cxlviii dies et horas xvi et minuta hore xxi. Liquet igitur quod si prima duarum coniunctionum de quibus sermo est fuerit iuxta occasum Solis, secunda erit secundum Ptolomeum quidem vi horis ante occasum, secundum Albategni vero vii horis et xxxix minutis ante occasum. Rursum quia verus cursus Solis inter has duas coniunctiones est circiter cl gradus et ipse est maior cursus Solis in v lunationibus tardis, ex utraque parte longitudinis propioris resecentur arcus equales continentes simul cl gradus. Cum itaque longitudo propior fuerit in xviiio gradu Sagittarii, palam quod coniunctio prima duarum de quibus sermo est erit circiter quartum gradum Libre, et coniunctio secunda erit circiter quartum gradum Piscium. Habemus ergo horas et loca in signorum orbe in quibus hee due coniunctiones esse possunt. Et quoniam a secundo climate deinceps in plagis septentrionalibus diversitates aspectus latitudinis ad dictas horas diei et in locis circuli signorum determinantis determinantis] determinatis K ambe -- inquam diversitates -- simul sunt plus quam xlv minuta vel etiam quam xlix minuta cum Luna fuerit in longitudine media, manifestum est quod in illis plagis habitantes possibile est videre eclipsim Solis duabus vicibus in v mensibus tardis, neque hoc contingit nisi nisi] corr. ex nichil cum Luna erit septentrionalis tantum ab orbe signorum scilicet cum fuerit in eclipsi prima recedens a nodo Capitis et in eclipsi secunda accedens ad nodum Caude, et hoc est quod proposuimus.

⟨VI.11⟩ Solis eclipsim in septimo mense iterari in quibusdam plagis septentrionalibus non est omnino impossibile.

Ostensum siquidem est prius quod in vii brevioribus lunationibus erit verus motus latitudinis ccviii gradus et xlvii minuta, et hoc quidem secundum Ptolomeum, sed secundum Albategni ccix gradus et xlii minuta. Et quoniam cum nulla fuerit diversitas aspectus Lune in latitudine et medietas duorum diametrorum fuerit secundum quantitatem quantitatem] fere add. but then del. assignatam pene xxxii minuta minuta] sup. lin. (perhaps other hand) sicut ad longitudines medias contingit, erit arcus a nodo usque ad terminos eclipticos sicut prius vi gradus et xii minuta, ] This figure from VI.6 is only given once in the manuscript. The unmarked node should be ‘G.’ sit ergo uterque istorum arcuum AF GH huius quantitatis. Erit ergo arcus FBH cxcii gradus et xxiiii minuta. Palam ergo quod arcus motus latitudinis maior est arcu FBC FBC] FBH B xvi vel xvii gradibus ad minus. Cadet ergo motus latitudinis etiam si ab F inchoaverit in arcu HDF in quo non fit eclipsim. eclipsim] eclipsis K Igitur manifestum quod cum non fuerit Lune diversitas aspectus in latitudine, non est possibile ut sit quod diximus. Porro cum de arcu veri motus latitudinis dempserimus semicirculum, et residui sumpserimus medietatem que erit quidam arcus arcus] iter. but then del. a nodo, et quesierimus termini ipsius latitudinem ab orbe signorum, inveniemus quidem secundum Ptolomeum gradum i et xv minuta et per Albategni gradum unum et xvii minuta. Cumque a quantitate huius latitudinis minuerimus medietatem duorum diametrorum et reliquum duplicaverimus, superfluent pro Ptolomeo quidem gradus unus et xxv minuta et pro Albategni gradus unus et xxx minuta. In quibuscumque ergo climatibus accidere poterit ut diversitas in una duarum coniunctionum extremarum aut in ambabus simul sit maior gradu uno et xxv minutis Ptolomei vel gradu uno et xxx minutis Albategni, tunc ille coniunctiones extreme vii brevium mensium procul dubio possunt esse ecliptice, quia tunc contingere potest quod in utraque coniunctione latitudo Lune visa minor sit quantitate medietatis medietatis] sup. lin. (perhaps other hand) duorum diametrorum.

Videamus ergo in quibus locis circuli signorum ⟨et⟩ et] From K in quibus horis hee coniunctiones ecliptice possunt cadere. Continet tantum tantum] enim tempus M vii mensium mediorum ccvi ccvi] corr. ex ccvii dies et xvii horas fere. Et quia Sol est in cursu tardiore et Luna in cursu velotiore, velotiore] i.e. ‘velociore’ erit Luna iam preteriens Solem secundum Ptolomeum quidem xiiii gradibus et xl minutis, et secundum Albategni xiii gradus gradus] gradibus K et lv minutis. Sed has quantitates cum duodecima percurrit Luna secundum Ptolomeum quidem in die una et v horis et hoc per cursum medium, sed secundum Albategni in die una et duabus horis fere. Cum ergo hoc tempus minuerimus de tempore vii mensium mediorum, palam quod tempus vii mensium breviorum continet secundum