PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 124r

Facsimile

vero cognatius ut ut] sup. lin. ostendemus.

Et opus quidem Ptolomei est ut primum queras et scias tempus et locum applicationis medie. Deinde verifices locum Solis et locum Lune, et hoc per equationem simplicem que per portionem sicut ex tabulis extrahitur invenitur. Quod si tunc in eodem gradu vel in oppositis Sol et Luna convenerint, habes quod quesisti. Si vero inter eos distantia fuerit, illa quidem propter equationes accidet, et erit vera vera] sup. lin. distantia Solis et Lune que ad plus vii graduum esse potest cum ex utrisque equationibus maximis collecta fuerit. Hanc itaque divide per veram superlationem Lune ad unam horam. Et exibit tempus a media coniunctione usque ad veram, quod debes addere super tempus medie coniunctionis si media precedit veram idest si Luna nondum vere consecuta est Solem; minues autem si vera coniunctio precessit mediam. Per tempus autem inventum ad locum vere applicationis pertingens pertingens] pertinges K scilicet multiplicando tempus per diversum motum Lune ad unam horam, et quod exierit superponendo loco Lune verificato si Luna nondum consecuta est Solem in media coniunctione; et si pridem est consecuta, subtrahendo. Aut multiplicabis tempus intermedium per diversum motum Solis ad unam horam, et quod exierit loco Solis vero superpones vel subtrahes.

Quod si velis per locum intermedium tempus cognoscere, inventam distantiam Solis et Lune accipe, et ei duodecimam partem ipsius suppone suppone] superpone K semper. Nam tantum fere interim perambulat Sol donec Luna coniuncta sit vere Soli. Et collectum divide per diversum motum Lune ad unam horam, et erit tempus intermedium applicationis medie et vere. Loco autem Lune equato totum cum duodecima superponere, superponere] superpone K et loco Solis duodecima duodecima] duodecimam K -- ita dico si Solis est superfluum; et si Lune, minue. Et videbis Solem et Lunam in eodem loco convenisse. Quicquid autem loco Lune addis vel subtrahis addendum vel subtrahendum similiter medio motu motu] motui K latitudinis ut ipse quoque fere equatur. equatur] equetur K Nam per ipsum equatum eclipses querende sunt.

Opus vero Albategni est ut si non convenerint Sol et Luna in eodem minuto post equationes premisso modo factas, distantia que inter eos reperta fuerit sumatur. Et per eam portio equatur equatur] equetur K videlicet duplicando distantiam et per eam accipiendo equationem portionis que et puncti equatio dicitur, et addendo eam super portionem si coniunctio vera futura est post mediam vel subtrahendo si post. post‌2] ante M Quod si velis, distantie reperte sextam et octavam partem accipere. accipere] accipe K Nam hec est equatio fere addenda vel subtrahenda portioni sicut experientia temptatum est. Per hanc ergo equatam portionem simplicem equationem Lune sumens locum Lune ut prius verifices addendo vel subtrahendo simplicem equationem medio cursui Lune. ut…Lune‌1] i. m. Et loco Lune sic verificato uteris vice prioris verificationis, verificationem vero Solis non mutabis. Distantiam itaque Solis et Lune hoc modo repertam divides per veram superlationem Lune, et operaberis per cetera ut prius. per‌2…prius] corr. ex ut prius per cetera

Opus vero istud ideo vero ideo vero] i. m. affinius est quam illud superius, quia ut primo ponamus coniunctionem veram post mediam futuram esse, distantia que per opus Ptolomei reperitur vera quidem distantia est Solis et Lune in coniunctione media, et est portio circuli signorum percurrenda a Luna cum eo etiam quod Sol interim profitiet profitiet] i.e. ‘proficiet’ antequam comprehendat Solem, sed preterea adcrescet adcrescet] i. m. interim huic portioni signorum circuli aliquid ex secunda diversitate et aliquid ex reflexione diametri diametri] ... add. but then del. ⟨epicicli etiam percurrendum a Luna antequam comprehendat Solem. Sed quod augeri potest ex secunda diversitate, quia modicum est nec multum detinet interim motum Lune, postponitur. Illud vero augmenti quod ex reflexione dyametri⟩ epicicli…dyametri] From K circuli brevis accidere potest nequaquam est postponendum. Nam potest detinere motum Lune donec ipsa comprehendat Solem per quartam unius hore. Et hoc quidem tunc accidet cum equatio Lune est trium graduum minuenda et Solis duorum fere addenda. Nam tunc distantia sit, sit] fit K si duplicatur, x graduum et equatio portionis que ei debetur est unus gradus et dimidius fere, que fatiunt fatiunt] i.e. ‘faciunt’ sextam et octavam distantie fere. Si itaque portionem sine equatione sua sumas sumas] corr. ex asumas et cum ea simplicem equationem Lune invenias, deinde si portionem equatam sumas et cum ea simplicem equationem invenias, [et] videbis equationes simplices differre in octava parte unius gradus fere, quod est in Lune motu ⟨quarta⟩ quarta] From K unius hore ad minus. Et nota quod minor erit error si negligatur hec equatio portionis cum distantia Solis et Lune vii erit graduum quam cum erit v. Nam ubi vii est graduum, Lune simplex equatio est v graduum et portio Lune equata xxv xxv] xcv K graduum. At si portioni equate demas equationem suam que hic longitudini duplici debetur scilicet duos gradus fere, et ita cum simplici portione sumas equationem Lune simplicem, videbis equationes differre in tribus secundis tantum. Quare respectu trium graduum maior erit differentia quam respectu v, et hoc est quod volebamus. Pari modo accidet minuendo si vera coniunctio precedit mediam.

Etiam nota quod distantia Solis et Lune que per huiusmodi equationes colligitur in coniunctione media quasi media distantia erit in coniunctione vera, quia ipsa quoque ex partibus partibus] paribus K equationibus tunc colligitur eo quod Solis equatio infra tantum tempus vix