PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 118v

Facsimile

quartam et xxa eius. Et hee sunt propositiones propositiones] proportiones K; perhaps given context this would be expanded ‘proportiones’ also in P. eorum secundum quod Ptolomeus invenit. Et constituit Solis et Lune diametros eidem angulo vel arcui subtendi cum et Sol et Luna esset in sua longitudine longiori. Et dyametro quidem Solis nullam in quantitate variationem in…variationem] i. m. corr. ex variationem ponit pro diversa eius a terra distantia; Lune autem ponit sicut ostenditur. Et hoc ideo quia Solis multipliciter maior est a terra elongatio quam Lune, et centrum solaris ecentrici parum distat a centro terre, et propter hanc unam causam variatur eius elongatio a terra. At centrum ecentrici lunaris pluribus gradibus distat a centro terre. Et preter hoc habet aliam causam remotionis a terra, semidiametrum epicicli; ideoque manifeste sensibilis est varietas remotionis eius et varietas diametri.

Porro Albategni eclipses tam solares quam lunares a se visas et cognitas invenit multum diversificari tam quantitate quam tempore ab hiis eclipsibus sicut per constitutiones et opus Ptolomei accidere debuerunt ut ait. Causam ergo perscrutans de variatione quantitatis eclipsium, dixit minorem esse diametrum Lune in sua longitudine longiore quam qui a Ptolomeo inventus est. Secutus enim viam Ptolomei in huius investigatione per duas eclipses lunares in quibus Luna a longitudine longiore equata in epiciclo pene secundum eundem arcum distabat. Nam in uno uno] una K erat portio portio] corr. ex proportio equata cxiiii gradus et ix minuta; in alia fuit portio equata cxi gradus et v minuta. Et superfluum de dyametro alterius eclipsis ad alteram fuit octava et medietas octave et quarta, et superfluum latitudinum fuit tria minuta et l secunde. secunde] secunda B Per has inquam eclipses, invenit diametrum Lune tunc esse xxxiii minutorum et xx secundarum fere et medietatem umbre in transitu Lune xliii minuta et xxx secunda fere.

Et proportionando hunc dyametrum Lune cum motu Lune diverso in una hora tunc, quia quia] itemque K ex motu Lune diverso in longitudine longiore accipiens eandem proportionem, invenit sic dyametrum Lune in longitudine longiore esse xxix minutorum et dimidii vice xxxi minutorum et tercie unius minuti que Ptolomeus invenerat. Quare et dyametrum umbre [et] dimidium xxxviii minutorum et xx secundarum fere deprehendit, servata scilicet eadem Ptolomei proportione qua semidiameter semidiameter] corr. ex semidiametrum umbre continet semidiametrum ⟨Lune⟩ Lune] From K bis et eius ter ter] tres K quintas. Pari modo in omni longitudine Lune quantitatem diametri eius per motum diversum in una hora invenit, scilicet multiplicando eum in sex octava minus et deinde dividendo per vi. Nam huiusmodi proportionem in uno loco primum invenerat. Quare diameter Lune in longitudine propiori erit xxxv minuta et tercia unius minuti. Et per dyametrum Lune semidiametrum umbre ⟨invenit⟩ invenit] Not in witness, but this or something similar needs to be understood here. quem ⟨in⟩ in] From K longitudine longiore Lune fere duobus minutis et tercia minorem ita invenit eo quem Ptolomeus invenerat.

Diametro quoque Solis variationem ponit. Nam cum in sua longitudine longiore, sit xxxi minuta et xx secunde sicut etiam Ptolomeus ponit. Unde totus Sol a Luna numquam occultari potest cum uterque sit in sua longitudine longiore. Proportionatus est etiam hanc quantitatem diametri Solis cum motu diverso Solis in ipsa longitudine longiore ad unam horam, et per hanc proportionem quantitatem diametri eius in omni longitudine sumit, scilicet motum diversum ad unam horam multiplicando in duo et quintam unius, deinde dividendo quod exit per x. Erit ergo cum in sua longitudine propiori Sol fuerit, diameter eius xxxiii minuta et due tercie. Solis igitur diameter respectu diametri Lune inter duas longitudines suas duobus minutis et tercia unius minuti diversificari sic invenitur. Item convenit ex hoc ut semidiameter umbre inter utrasque longitudines Sol Sol] Solis K l fere secundas differentiam habeat. Namque semidiametrum umbre in longitudine Solis propiore minorem quam in longitudine Solis longiore per hanc quantitatem oportet existere.

Secundum hec ergo distantiam centri Solis a centro terre et quantitatem axis umbre Albategni Albategni] corr. ex Albatungni ita invenit. Secundum antedicta cum et Sol et Luna in sua maxima distantia a terra fuerint, Lune diameter in aspectu minor est diametro Solis uno minuto et dimidio et tercia minuti. Huius itaque differentie proportionem ad v minuta et dimidium et terciam que per diametrum Lune inter longitudinem longiorem et propiorem variatur accepit, et est proportio tercia pars quinta decime unius. unius] minus K Secundum hanc ergo proportionem proportionem] Looking only at this word, it looks more like ‘propositionem,’ but given context I think this would be expanded ‘proportionem.’ dempsit de x partibus et tercia partis que sunt diameter epicicli Lune ut ostensum est per que Lune distantia a terra in coniunctionibus et oppositionibus variatur, et quod provenit est tres partes et [sexta] quinte quinte] quinta N partis fere. Hoc ergo cum diminutum fuerit de maxima distantia Lune a terra a terra] i. m. que est lxiiii partes et ⟨x⟩ x] From K minuta ut ostensum est, relinquitur distantia Lune a terra in eo loco ubi diameter Lune est sicut diameter Solis Solis] sup. lin. xxxi minuta et tercia unius minuti. Tunc enim totum Solem occultare aspectui potest. Et est lx partes et lviii minuta hec distantia centri Lune a centro terre. Quare tunc erit iuxta assignatam proportionem semidiameter umbre xl minuta et xl secunda. Erit ergo linea ZH ut prius lvi