Gradus autem stellarum sic quidem obviantium aut testimonium perhibentium auferunt solum annos aut eos addunt his qui ab apheta collecti sunt usque ad apheta occasum, non autem interficiunt eo quod non ipse stelle ad apheticum locum deferantur, sed ille ad ipsas et benefice quidem addunt auferunt autem malefice, Mercurius vero his addit stellis cum quibus fuerit figuratus.