PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 25v

Facsimile

perspicuum enim est quod secundum huismodi status sive temporum sive aetatum sive angulorum sydereae potestatis efficacia co commutatur, et in sta propriis quidem statibus temperatiorem habent qualitatem et fortiorem efficaciam, ut in calidis, calefactivae que secundum naturam sunt calefactivae, et in humidis, quae humectant; et similiter in aliis iuxta proportionem qualitatis ex mixtura commixtae.

⟨I.11⟩ Cap. XI. De tropicis et equinoctialibus et fixis et bicorporeis signis

His hoc modo praeexpositis consequens utique erit ipsorum quoque zodiaci dodecatemoriorum traditas naturales idiotropias superioribus annectere. Universales enim cuiusque i. m. illorum complexiones proportionaliter se habent cum temporibus, que in ipsis fiunt; nonnulle quoque ipsorum proprietates a familiaritate quam habent cum Sole ac Luna et ceterris erraticis stellis constituuntur de quibus in sequentibus tractabimus immixtas ipsorum dumtaxat dodecatemoriis postestates per se ipsa et adinvicem prospectas proponentes.