commoditatem illius copularunt, per eas conscriptiones, que apud eos vocantur iatromathematica; ut per astronomiam quidem contractionum subiectarum qualitates scire contingat atque etiam accidentia earumque causas, quae propter complectens eveniunt, quoniam absque huiusmodi cognitione auxilia ut plurimum debeant excidere, †ceu† non omnibus corporibus aut passionibus eadem sint commensurata, per artem vero medicam ab his, que proprie cum singulis compatiuntur, queque eis repugnant futurarum passionum preservationes et presentium curationes indistincte quoad fieri potest facientes perseverant. Sed hec quidem hactenus summatim sint a nobis prefigurata. Sermonem autem faciemus secundum modum introductorium, in ab idiotropia cuislibet celestium circa ipsam efficientiam exordium facientes, veter antiquorum observationes secundum modum naturalem coaptatas insequentes ac primum quidem ab erraticarum stellarum Solisque ac Lunae idiotropia.