Quod si Luna fuerit aphetes, Solis etiam locus interficit. Possunt autem obviationes que secundum huiusmodi aphesim fiunt et interficere et salvare, quoniam ipse ad aphete locum deferuntur. Neque tamen semper hec loca prorsus interficere putandum est, sed solum quando male fuerint affecta. Impediuntur enim, sive in benefice terminum ceciderint, sive aliqua ex beneficis radiationem proiecerit quadratam aut trigonam aut diametram vel ad †ipsam† gradum ipsam interficientem vel ad eius subsequentia, in Iove quidem non ultra 12 gradus, in Venere autem non ultra octo; aut quando ambo hoc est et apheta