PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 127r

Facsimile

Universalis igitur modus moralis considerationis talis utique sit, particulares autem idiotropias ex ipsa stellarum natura secundum cuiusque dominatum perfectas capitulatim deinceps aggrediemur usque ad eam commixtionem que generaliter inscipicitur. Cum sola itaque Saturni stella oecodespotiam animae susceperit et super Mercurium ac Lunam habuerit dominatum, si quidem bene se habuent quo ad mundum et angulos habuerit, natos faciet ⟨…⟩ φιλοσωμάτους (from φιλοσώματος: loving the body) is left untranslated; Hübner p. 255, l. 1229 rigidi profundique consilii, austeros, suum tamen consilium sequentes, laboriosos ⟨…⟩, ἐπιτακτικούς (from ἐπιτακτικός: authoritative) is left untranslated; Hübner p. 255, l. 1230 punitores, opulentos, pecuniarum studiosos, violentos, thesaurizatores et invidos. Contrario autem modo et ignobiliter se habens sordidos facit ac minima queque magnifacientes, pusillanimes, contemptibiles, suo tamen consilio adherentes, invidos, timidos, separatim degentes maledicos, solitudinis amatores atque et lamentationum amatores, impudentes, superstitiosos, laboriosos, neminem diligentes, domesticorum insidiatores, nunquam gaudentes, hominum osores. Cum Iove autem secundum predictum modum familiaritatem habens in bonis quidem dispositionibus natos faciunt bonos, honorificos, seniorum curatores, boni consilii, auxiliatores, iudicatores, suaves, facultatum amatores, magnanimos, distributores, bonum habentes delectum, domesticorum amatores, mites, prudentes, patientes, philosophicos. Per contrarium vero se habentes ineptos faciunt et insanientes, formidolosos, superstitiosos, in templa versantesfrequenter adeuntes, occulta omnibus prodentes, suspiciosos, filiorum osores, absque amicis carentes, in latebris interioribus domus habitantesdegentes, sine iudicio, infidos, fatuos